Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
6. (( vers 2.)) Et ne intres in judicium cum servo tuo. Qui cum illo volunt intrare in judicium, nisi qui ignorantes Dei justitiam, suam volunt constituere? Quid est quod jejunavimus, et non vidisti, defraudavimus animas nostras, et nescisti (Isai. LVIII, 3) ? tanquam dicentes: Fecimus quod jussisti; quare non reddis quod promisisti? Respondet tibi Deus: Ut accipias quod promisi, ego dabo; ut faceres, quare acciperes, ego dedi . Denique superbis talibus loquitur propheta: Quid vultis mecum judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus (Jerem. II, 29) . Quid vultis mecum in judicium intrare, et vestras justitias commemorare? Commemorate justitias vestras; ego novi facinora vestra. Quomodo approbabo justitiam, ubi damnabo superbiam? Merito iste humilis in corpore Christi, discens a capite quoniam mitis est et humilis corde (Matth. XI, 29) , Ne intres, inquit, in judicium cum servo tuo. Non litigemus; nolo tecum habere causam, ut ego proponam justitiam meam, tu convincas iniquitatem meam: Ne intres in judicium cum servo tuo. Quare hoc? quare timet? Quoniam non justificabitur coram te omnis vivens. Omnis vivens, hic utique vivens, in carne vivens, moriturus vivens, 1849 natus homo, ex hominibus vivens, de Adam, Adam vivens; omnis ita vivens justificari forte potest coram se, non coram te. Quomodo, coram se? Sibi placens, tibi displicens: coram te autem non justificabitur omnis vivens. Noli ergo mecum intrare in judicium, Domine, Deus meus. Quantumlibet rectus mihi videar, producis tu de thesauro tuo regulam, coaptas me ad eam, et pravus invenior. Ne intres in judicium cum servo tuo. Bene, cum servo tuo. Indignum est tibi cum servo tuo intrare in judicium, nec quidem cum amico tuo: quia, Vobis dico amicis meis (Luc. XII, 4) , non diceres, nisi ex servis amicos tu ipse fecisses. Tu licet dicas amicum, ego confiteor servum: misericordia indigeo, fugitivus redeo, pacem quaero; non sum dignus vocari filius tuus (Id. XV, 21) , Ne intres in judicium cum servo tuo; quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ante mortem ne laudes hominem quemquam (Eccli. XI, 30) : omnino omnis vivens. Quid ipsi arietes, quid ipsi Apostoli, de quorum prole dicitur: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1) ? Ex his Paulus est, qui dicit non se esse perfectum: Non quia jam acceperim, inquit, aut jam perfectus sim (Philipp. III, 12) . Denique, fratres, ut cito agnoscatis, ipsi didicerunt orare quod oramus, ipsis data est regula postulandi, a Jurisperito coelesti: Sic orate, inquit, Et cum quaedam praemisisset, posuit et hoc ut dicerent arietes nostri, duces ovium, et praecipua membra Pastoris et congregatoris unius gregis; ipsi didicerunt dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9, 12) . Non dixerunt, Gratias tibi, qui dimisisti nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed, Dimitte, sicut dimittimus. Orabant autem utique jam fideles, utique jam Apostoli: nam ista oratio dominica magis fidelibus datur. Si debita illa tantummodo dicerentur quae per Baptismum dimittuntur, catechumenis congrueret magis orare, Dimitte nobis debita nostra. Dicant ergo Apostoli, dicant, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et cum eis dictum fuerit, Quare hoc dicitis? quae debita vestra? Respondeant, Quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.