Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
8. Collocaverunt me in tenebrosis, sicut mortuos saeculi. Hoc a capite expeditius auditis, et expeditius hoc in capite agnoscitis. Ille enim pro nobis mortuus factus est, sed non mortuus saeculi. Qui enim mortui sunt saeculi? et quomodo ille non erat mortuus saeculi? Mortui saeculi, merito mortui, mercedem recipientes iniquitatis, et mortem ducentes ex peccati propagine; ex illa voce qua dicitur: Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit (Psal. L, 7) . Venit autem ille per virginem assumens carnem, non iniquitatem carnis, assumens carnem mundam mundatricem. Illi autem quem peccatorem putabant, tanquam mortuum saeculi deputabant. At ille qui in alio psalmo dixit, Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5) ; et qui dixit in Evangelio, Ecce venit princeps mundi, praepositus mortis, operis mali persuasor, supplicii exactor; Venit, inquit, et in me nihil inveniet. Quid est, in me nihil inveniet? Nullam culpam, nihil quare mori debeam. Sed ut sciant omnes quia voluntatem, inquit, Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31) . Ut moriar, inquit, voluntatem Patris mei facio, non autem morte sum dignus. Nihil feci unde moriar, sed facio ut moriar; ut illi per innocentis mortem liberentur, qui habebant quare morerentur. Collocaverunt me in tenebrosis, tanquam in infernis, tanquam in sepulcro, tanquam in ipsa passione; velut mortuos saeculi, eum qui dicit, Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5, 6) . Quid est, liber? quare liber? Quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34) . Denique non solveret a vinculis, nisi liber a vinculis. Ille liber mortem occidit, vinculum vinxit, captivitatem captivavit, et collocaverunt eum in tenebrosis tanquam mortuos saeculi.