Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
13. Ne avertas faciem tuam a me. Avertisti a superbo. Etenim aliquando abundabam, et in abundantia mea elatus eram: Ego enim dixi aliquando in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Dixi, Non movebor, in abundantia mea, ignorans justitiam tuam, et constituens meam; sed tu, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Dixi in abundantia mea, Non movebor; verum autem a te mihi erat quidquid abundabam. 1853 Et ut hoc probares a te mihi fuisse, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8) . Post hanc conturbationem in qua factus sum, quia avertisti faciem tuam; post taedium spiritus mei, post conturbatum cor meum in me, ex eo quod avertisti faciem tuam; jam factus sum sicut terra sine aqua tibi: Ne avertas faciem tuam. Avertisti a superbo, redde humili. Ne avertas faciem tuam a me; quia si averteris; similis ero descendentibus in lacum. Quid est, descendentibus in lacum? Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet (Prov. XVIII, 3) . Illi descendunt in lacum, qui etiam confessionem perdunt: contra quod dicitur, Ne coarctet super me puteus os suum (Psal. LXVIII, 16) . Hanc profunditatem lacum appellat plerumque Scriptura, in quam profunditatem cum venerit peccator, contemnit. Quid est, contemnit? Jam nec ullam providentiam deputat; aut si deputat, ad eam se pertinere non putat. Proponit sibi peccandi licentiam, sine spe veniae habenis iniquitatis effusis. Non dicit, Revertar ad Deum, ut revertatur ad me; nec audit, Convertimini ad me, et revertar ad vos (Malach. III, 7) : quoniam veniens in profundum malorum contemnit. A mortuo enim, inquit, tanquam si non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26) . Ne ergo avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.