6. Quomodo, inquis, vincam? Ecce ipse Apostolus difficillimum praelium proponit, et quam laboriosum sit aut forte insuperabile,
si non intelligo, ipse ostendit.
Caro, inquit,
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis. Quomodo me jubes vincere, cum ille dicat,
Ut non ea quae vultis, faciatis? Quaeris quomodo? Attende ad gratiam vasis pastoralis, lapidem
1859 Plures Mss.,
lapides.
de flumine in exceptorio lactis pone. Ecce et ego tibi dico, imo tibi ipsa veritas dicit. Prorsus non facis quod vis, pugnante
carne adversus spiritum tuum. Si ad istam pugnam de te praesumis, admonendus es, ne frustra audieris,
Exsultate Deo adjutori nostro (Psal. LXXX, 2) . Si enim per te impleres totum, non esset necessarius adjutor. Rursus, si tu ipse tua voluntate nihil ageres,
non vocaretur adjutor: adjutor enim aliquid agentem adjuvat. Denique cum dixisset,
Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis; et proposuisset te ante te, veluti deficientem te in te, continuo misit ad adjutorem:
Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege. Qui enim sub lege est, non implet legem, sed premitur a lege; sicut ille David sub armis erat. Ergo si spiritu duceris, vide
quis te adjuvabit, ut impleas quod velis. Adjutor tuus, susceptor tuus, spes tua qui docet manus tuas in praelium, et digitos
tuos ad bellum.
Manifesta enim sunt, inquit,
opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, luxuria, veneficia, contentiones, inimicitiae, ebrietates,
comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt
(Galat. V, 17-21) . Non qui adversus talia confligunt, sed qui talia agunt. Cum enim confligis, aliud est opus; cum vincis,
aliud opus est; cum pacem et requiem habes, aliud opus est. Haec dum exemplis demonstro paucis, advertite. Suggeritur aliquod
lucrum,
1860A delectat; habet fraudem, sed magnum est lucrum; delectat, non consentis: pugnam vide, adhuc suadetur, adhuc instatur, adhuc
deliberatur ergo qui pugnat, periclitatur. Vidimus pugnam, caetera videamus. Contempsit justitiam, ut fraudem faceret; victus
est: contempsit lucrum, ut justitiae serviret; vicit. In his tribus, victum doleo, pugnanti metuo, victori congaudeo. Sed
etiam ille qui vicit, numquid omnino egit in se, ut prorsus eum pecunia non attentet, aut nihil in eo excitet delectationis,
quamvis superabilis, quamvis contemptibilis, quamvis non solum cui non consentiat, sed cum qua nec pugnare dignetur? Inest
tamen aliqua delectationis titillatio. Ista titillatio, et ille hostis jam nec pugnat, nec regnat: inest tamen, et quasi moratur
in carne mortali, quod non erit. Ducetur enim totum in victoriam, sed postea: modo autem,
Corpus quidem mortuum est propter peccatum; et ideo eidem corpori inest peccatum, etsi non regnat peccatum:
spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum
a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis
(Rom. VIII, 10, etc.) . Ibi jam nec quod pugnet erit, nec quod titillet; totum cedet in pace
1860B Plerique Mss.,
in pacem.
. Non enim contraria natura contra aliam naturam pugnat, sed tanquam in domo maritus et uxor. Si adversus se dissentiant,
molestus et periculosus labor; si maritus vincatur et uxor dominetur, pax perversa: si autem uxor marito dominanti subjiciatur,
pax recta; non tamen aliud ex alia natura, quia ex homine facta mulier viro. Caro tua, conjux tua, famula tua: quodlibet deputa,
opus est ut subjicias; et si pugnas
1860C Aliquot Mss.,
pugna.
, ut prosit pugna. Hoc enim expedit, inferius subjici superiori; ut et ille qui sibi subjici vult quod est inferius se, subjiciatur
superiori se. Agnosce ordinem, quaere pacem. Tu Deo, tibi caro. Quid justius? quid pulchrius? Tu majori, minor tibi: servi
tu ei qui fecit te, ut tibi serviat quod factum est propter te. Non enim hunc ordinem novimus, neque hunc ordinem commendamus.
Tibi caro et tu Deo; sed, Tu Deo, et tibi caro. Si autem contemnis Tu Deo, nunquam efficies ut Tibi caro
1860D Sic Mss. At Edd.:
Si autem contemnis tu Deum, nunquam subjicietur tibi caro.
. Qui non obtemperas Domino, torqueris a servo. Numquid si non prius tu Deo, ut deinde tibi caro, poteris dicere haec verba,
Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in praelium, et digitos meos ad bellum? Praeliari vis indoctus, damnaberis victus. Primo ergo te subdas Deo; deinde illo docente te et adjuvante praelieris, et dicas,
Qui docet manus meas in praelium, et digitos meos ad bellum.