Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
10. (( vers. 3.)) Domine, quid est homo, quoniam innotuisti ei? Totum quod est, hoc est quoniam innotuisti ei. Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum? Aestimas eum, tanti facis, tanti pendis: ordinas, nosti sub quo ponas, 1863 supra quid ponas. Aestimatio enim est, quanti pretii sit quidque. Quanti aestimavit hominem, qui pro eo Unici sanguinem fudit? Quid est homo, quoniam innotuisti ci? Cui, quis innotuisti Quid est filius hominis, quoniam aestimas eum? Quoniam tanti eum pendis, tanti eum aestimas, pretiosum quiddam esse ostendis. Non enim Deus sic aestimat hominem, quomodo homo aestimat hominem: quando invenit servum venalem, carius emit equum, quam hominem. Ille quanti te aestimet vide, ut possis dicere: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et quanti te aestimavit, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum? Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 31, 32) ? Qui hanc annonam dedit pugnanti, quid servat vincenti? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 41) . Haec est annona praeliantium, de horreis invecta dominicis, unde pascuntur Angeli: quia, Panem Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25) . Post praelia vero et hanc annonam quid servat? quid dabit victoribus, nisi quod in alio psalmo dicitur: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Domini, et protegar templum ejus (Psal. XXVI, 4) ? Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum?