Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
5. (( vers. 3.)) Magnus Dominus et laudabilis valde. 1872 Quantum dicturus erat? quae verba quaesiturus? Quantam conceptionem conclusit in uno valde? Cogita quantum vis. Quando autem potest cogitari, qui capi non potest? Laudabilis est valde; et magnitudinis ejus non est finis. Ideo dixit, valde; quia, magnitudinis ejus non est finis: ne forte incipias velle laudare, et putes te laudando posse finire, cujus magnitudo finem non potest habere. Noli ergo te putare eum cujus magnitudinis finis non est, sufficienter posse laudare. Nonne ergo melius est ut quomodo ipse non finitur, nec laus ipsius finiatur? Illius magnitudo sine fine est, et tua laudatio sine fine sit. De magnitudine ejus quid dictum est? Magnitudinis ejus non est finis. De tua laude quid? Laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Ergo sicut ejus magnitudinis non est finis, sic tuae laudis non erit finis. Non enim cum mortuus fueris in hac carne, desines laudare Dominum. Dictum est quidem, Non mortui laudabunt te, Domine (Psal. CXIII, 17) : sed illi de quibus dicitur, A mortuo, velut qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26) ; non illi de quibus ait, Qui credit in me, licet moriatur vivet (Joan. XI, 25) : quia Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 32) . Si enim nunquam nisi ipsius eris, nunquam a laude ipsius tacebis. Timere poteris, ne, dum hic vivis, ipsius sis; et cum mortuus fueris, non ipsius sis? Audi Apostolum promittentem tibi securitatem: Sive vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur: sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Et unde factum est ut ejus sis et mortuus? Quia pretio sui sanguinis te redemit et mortuus . Quomodo perdit servum mortuum, cujus mors est pretium tuum? Ideo cum dixisset, Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus; ut ostenderet ipsum pretium, Ad hoc enim, inquit, Christus mortuus est et rexurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. XIV, 8, 9) .