Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
8. (( vers. 5, 6.)) Denique vide quae sequuntur: Virtutem, inquit, tuam annuntiabunt. Et magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt. Et virtutem metuendorum tuorum dicent, et magnitudinem tuam enarrabunt eam. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: nonnisi tuam. Iste operum considerator, vide si deflexus est ab operante ad opus; vide si decidit ab eo qui fecit, ad ea quae fecit. Ab his quae facta sunt, gradum sibi fecit ad eum, non ab illo ad ista casum. Si enim amaveris haec plus quam illum, non habebis illum. Et quid tibi prodest abundare operibus, si te deserit operator? Certe ama et haec; sed plus illum ama, et haec propter illum ama. Annuntia virtutem ejus, magnificentiam gloriae sanctitatis ejus loquere, mirabilia ejus enarra, virtutem metuendorum dic. Iste enim amabilis est et terribilis. Non enim blanditur et non minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio; si non minaretur, nulla esset correptio. Dicent ergo laudatores tui et virtutem metuendorum; virtutem creaturae tuae punientis et disciplinam dantis dicent, non tacebunt. Non enim praedicabunt regnum tuum aeternum, et tacebunt ignem aeternum. Laus enim Dei in via te constituens, ostendere tibi debet et quid diligas, et quid timeas, et quid appetas, et quid fugias; quid eligas, et quid rejicias. Tempus electionis nunc est, acceptionis postea erit. Dicatur ergo virtus metuendorum. Et magnitudinem tuam, inquit, enarrabunt eam. Sic infinitam, sic quomodo magnitudinis tuae non est finis; non de illa tacebunt. Illam, inquam, magnitudinem tuam, de qua superius dixeram, Et magnitudinis tuae non est finis, enarrabunt eam. Quomodo enarrabunt eam, si finis non est? Enarrabunt eam, cum laudabunt eam; et quia finis ejus non est, sic et laudis ejus non erit finis. Probemus quia non erit finis laudis ejus. Beati, inquit, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) . Et magnitudinem tuam illam, illam infinitam, enarrabunt eam.