Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
10. Ergo, Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: quia non es tu oblitus nostri; et non oblitus commonuisti nos, ut et nos reducas in memoriam. Commemorabuntur enim et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI, 28) . Quia ergo memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, intelligentes in se nihil boni esse quod a te non sit; nec potuisse converti ad te, nisi commonerentur abs te; nec reduci potuisse in memoriam tui, si tu obliviscereris illorum: haec considerantes in gratia tua, Et justitia tua exsultabunt. Haec, inquam, in tua gratia considerantes, exsultabunt justitia tua, non sua. Fratres, si vultis eructare gratiam, bibite gratiam. Quid est, bibite gratiam? Discite gratiam, intelligite gratiam. Nos antequam essemus, omnino non eramus; et facti sumus homines, cum ante nihil essemus: deinde jam ipsi homines ex traduce illius peccatoris, et maligni eramus, et filii irae natura, sicut et caeteri (Ephes. II, 3) . Attendamus ergo gratiam Dei, non solum qua fecit nos, verum etiam qua refecit. Cui ergo debemus quia sumus, illi debemus quia et justificati sumus. Nemo quasi tribuat Deo quia est, et sibi tribuat quia justus est. Melius est enim quod tibi vis tribuere, quam quod illi: melius enim aliquid es quia justus es