Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
13. (( vers. 10.)) Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant te. Omnia opera tua confiteantur tibi. Quid enim? terra non est opus ejus? ligna non sunt opera ejus? pecora, bestiae, pisces, volatilia non sunt opera ejus? Plane et haec opera ejus. Et quomodo ei confitebuntur et haec? Video quidem in Angelis confiteri illi opera ejus; etenim opera ejus sunt Angeli: et homines opera ejus sunt; et 1878 cum confitentur illi homines, opera ejus illi confitentur: numquid ligna et lapides vocem habent confessionis? Prorsus confiteantur ei omnia opera ejus. Quid dicis? Et terra et ligna? Omnia opera ejus. Si omnia laudant, cur non omnia confitentur? Confessio enim non peccatorum tantum dicitur, sed et laudis: ne forte ubicumque auditis confessionem, putetis jam non esse nisi peccati. Usque adeo enim hoc putatur, ut quando sonuerit de divinis eloquiis, continuo sit consuetudo pectora tundere. Audi quia est et laudis confessio. Numquid Dominus Jesus Christus habebat peccatum? Et tamen ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25) . Confessio est ergo in laude. Proinde quid accipiendum, Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua? Laudent te omnia opera tua. Sed talis quaestio redit ad laudem, qualis erat in confessione. Si enim propterea confiteri non poterunt terra, ligna et quaeque insensata, quia vocem non habent confitendi; ideo nec laudabunt, quia vocem non habent praedicandi. Nonne tamen omnia tres illi pueri enumerant, deambulantes inter flammas innoxias; quibus spatium erat, non solum non ardendi, sed etiam laudandi Deum? Omnibus dicunt a coelestibus usque ad terrena: Benedicite, hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula (Dan. III, 20, 90) . Ecce quomodo dicunt hymnum. Nemo hoc sentiat, quod mutus lapis aut mutum animal habeat rationem intelligendi Deum: hoc qui putaverunt, multum a veritate aberraverunt. Deus ordinavit omnia, et fecit omnia: quibusdam dedit sensum, et intellectum, et immortalitatem, sicut Angelis; quibusdam dedit sensum et intellectum cum mortalitate, sicut hominibus; quibusdam dedit sensum corporis, nec intellectum, nec immortalitatem dedit, sicut pecoribus; quibusdam vero nec sensum, nec intellectum, nec immortalitatem, sicut herbis, lignis, lapidibus: tamen et ipsa in genere suo deesse non possunt, et gradibus quibusdam ordinavit creaturam, a terra usque ad coelum, a visibilibus ad invisibilia, a mortalibus ad immortalia. Ista contextio creaturae, ista ordinatissima pulchritudo, ab imis ad summa conscendens, a summis ad ima descendens, nusquam interrupta, sed dissimilibus temperata, tota laudat Deum. Quare ergo tota laudat Deum? Quia cum eam consideras et pulchram vides, tu in illa laudas Deum. Vox quaedam est mutae terrae, species terrae. Attendis et vides ejus speciem, vides ejus fecunditatem, vides ejus vires, quomodo concipiat semen, quomodo plerumque afferat quod non est seminatum: vides, et consideratione tua tanquam interrogas eam; et ipsa inquisitio interrogatio est. Cum autem inquisieris admirans, et perscrutatus fueris, et magnam vim, magnam pulchritudinem, praeclaramque virtutem inveneris, quoniam apud se et a se habere hanc virtutem non posset; continuo tibi venit in mentem, quia non potuit a se esse, nisi ab illo Creatore. Et hoc quod in ea invenisti, vox confessionis ipsius est, ut laudes Creatorem. Nonne considerata 1879 universa pulchritudine mundi hujus, tanquam una voce tibi species ipsa respondet: Non me ego feci, sed Deus?