Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
2. (( vers. 2, 3.)) Ecce Psalmus sonat: cujusdam vox est, quae si vultis vestra est, exhortantis animam suam ad laudandum Deum, et dicentis sibi, Lauda, anima mea, Dominum. Aliquando enim in tribulationibus atque in tentationibus praesentis vitae, velis nolis, conturbatur anima: cujus perturbationem in alio psalmo alloquitur, dicens, Quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Ut autem auferat ei eamdem 1885 perturbationem, suggerit gaudium nondum de re, sed de spe, et ait illi perturbatae et anxiae, tristi et moerenti: Spera in Dominum, quoniam adhuc confitebor illi (Psal. XLII, 5) . Spem qua se erexit, in confessione constituit, quasi diceret ei anima sua, quae illum tristitia conturbabat, Quid mihi dicis, Spera in Dominum? Revocat me conscientia peccatorum; ego novi quae commisi, et dicis, Spera in Dominum? Commisisti, verum est: unde tamen speras? Quoniam confitebor illi. Sicut odit Deus peccata sua defendentem, sic sublevat confitentem. Hac ergo spe accepta, quae spes non potest esse sine gaudio; quamvis in rebus simus difficilibus secundum istam vitam, et plenis procellarum et tempestatum: hac tamen spe erecta anima, quia gaudet in spe, sicut dicit Apostolus, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12) ; accepit erectionem quamdam in Deum, ut laudet Deum; et dicitur ei, Lauda, anima mea, Dominum.