Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. Sed quis dicit, et cui dicit? Quid dicimus, fratres? Caro dicit, Lauda, anima mea, Dominum? Et potest caro bonum consilium animae suggerere? Ut multum sit edomita caro, et a Domino impertitis viribus nostrae servituti subjecta, ut omnino ita serviat nobis sicut conditionale mancipium; sufficit ut non impediat. Deinde, charissimi, utique consilia a melioribus petuntur. Et si bonum quiddam est anima nostra, et bonum quiddam est caro nostra, quia utrumque ille creavit qui fecit omnia bona valde (Gen. I, 31) ; quamvis ergo in generibus propriis utrumque sit bonum, tamen dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Est utique et illud corpus, quale nobis promittitur, et nondum habemus, in cujus redemptione spe gaudemus, dicente Apostolo: In nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 10, 23, 24, 25) . Quamvis ergo bonum aliquod sit corpus nostrum; tamen quamdiu mortale propter peccatum, quamdiu indigens, quamdiu corruptibile, quamdiu ita mutabile, ut ne puncto quidem temporis consistat in se, procul dubio tale est, ut optemus redemptionem illius, qua sit aliquando non tale. Sed quale erit aliquando? Quale idem apostolus dicit alio loco: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53) . Sed etiam cum fuerit tale corpus nostrum, corpus jam coeleste et spirituale, corpus angelicum in societate Angelorum, nec sic dabit consilium animae. Semper enim corpus, quoniam corpus est, infra animam est, et quaevis anima vilis excellentissimo corpore excellentior invenitur.