Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
4. Nec vobis hoc quasi mirabile videatur, quia et vilis anima quaelibet peccatrix melior est quolibet magno et praestantissimo corpore. Non est melior meritis, sed natura. Est quidem anima peccatrix, est quibusdam concupiscentiarum sordibus inquinata: 1886 tamen melius est, etsi sordidum, aurum quam purgatissimum plumbum. Ita currat animus vester per cunctas creaturas , et videbitis quod dicimus non esse incredibile; ut quamvis anima vituperabilis, laudabilior sit tamen laudabili corpore. Duo quaedam sunt, anima et corpus. Animam vitupero, corpus laudo: animam vitupero, quia iniqua est; corpus laudo, quia sanum est. Tamen in suo genere animam laudo, vel in suo genere animam culpo; et in suo genere corpus laudo, vel culpo. Si me interroges quid sit melius, utrum quod vituperavi, an quod laudavi; mirabilem responsionem recepturus es. Ego certe illud vituperavi, et ego hoc laudavi: interrogatus tamen quid sit melius, respondeo esse melius quod vituperavi, eo quod laudavi. Si miraris in his duobus, attende illa duo in promptu posita, quae commemoravi de auro et plumbo. Ecce vituperavi aurum. Non bonum aurum, sordidum est, non ita fulget, non ita purgatum. Hoc plumbum optimum, nihil purgatius. Illud vituperavi, hoc laudavi; et posui ante te utrumque, vituperans unum, laudans aliud. Post hanc vituperationem laudationemque meam, interroga me quid horum sit melius; respondebo, Aurum melius est etiam sordidum, quam plumbum purgatum. Unde melius? et quare vituperasti? Quare vituperavi? Quia nondum est aurum quod potest esse. Quid potest esse? Purgatum et melius. Quia nondum purgatum est, vituperatum est. Plumbum quare laudatum est? Quia jam ita purgatum est, ut melius esse non possit. Item dicis equum optimum, et hominem pessimum; tamen equo laudato praeponis hominem vituperatum. Si enim interrogeris ex his duobus quid sit melius, responsurus es, Homo: non meritis, sed natura. In artibus dicis optimum sutorem, verbi gratia, et reprehendis aliquem jurisperitum, quod multas leges ignoret; sutorem laudasti, jurisperitum reprehendisti: ex his tamen duobus quaere quis sit melior; imperitior jurisperitus perfecto sutori praeponitur. Intendat Charitas vestra. Ita multis rebus laudatis, aliisque vituperatis, interrogati plerumque res vituperatas praeponimus rebus laudatis. Natura animae praestantior est quam natura corporis, excellit multum; res spiritualis est, res incorporea est, vicina est substantiae Dei. Invisibile quiddam est, regit corpus, movet membra, dirigit sensus, praeparat cogitationes, exserit actiones, capit rerum infinitarum imagines; et quis est tandem, fratres charissimi, qui sufficiat laudibus animae? Et si in animae laudibus deficitur, quae laus est ejus qui animam condidit? Et tamen tanta est ejus gratia, ut dicat homo iste, Lauda, anima mea, Dominum. Quis potest laudare Deum? Si diceret, Teipsam lauda, fortasse deficeret: Lauda, inquit, Deum. Conare pietatis affectu, deficies in laudibus ejus. Expedit tibi deficere laudando Deum, quam proficere laudando te. Cum enim laudas Deum, et non explicas 1887A quod vis, extenditur in interiora cogitatio tua; ipsa extensio capaciorem te facit ejus quem laudas.