Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
5. Quis ergo est, ut dicere coeperam, qui dicit, Lauda, anima mea, Dominum? Caro non dicit. Sit licet corpus angelicum, inferius est quam anima; consilium superiori dare non potest. Infelix est ipsa anima, si a corpore exspectat consilium. Caro bene obediens, famula est animae; illa regit, haec regitur; illa imperat, ista famulatur: quando potest caro dare hoc consilium animae? Quis est ergo qui dicit, Lauda, anima mea, Dominum? Nihil invenimus amplius in homine, quam carnem et animam: totus homo hoc est, spiritus et caro. An forte ipsa anima sibi dicit, et sibi quodam modo imperat, et se exhortatur atque excitat? Quibusdam enim perturbationibus ex quadam sui parte fluitabat; ex quadam vero parte, quam vocant mentem rationalem, illam qua cogitat sapientiam, inhaerens Domino jam et suspirans in illum, animadvertit quasdam suas inferiores partes perturbari motibus saecularibus, et cupiditate quadam terrenorum desideriorum ire in exteriora, relinquere interiorem Deum: revocat se ab exterioribus ad interiora, ab inferioribus ad superiora, et dicit, Lauda, anima mea, Dominum. Quid tibi placet in saeculo? Quid est quod vis laudare? quid est quod vis amare? Quacumque corporeis sensibus te converteris, occurrit tibi coelum, occurrit tibi terra: quod amas in terra, terrenum est; quidquid amas et in coelo, corporeum est. Ubique amas, et ubique laudas: quomodo laudandus est ille qui fecit ista quae laudas? Jam ergo diu occupata vixisti, et desideriorum diversitate verberata, portas plagas, saucia , divisa per amores multos, ubique inquieta, nusquam secura; colligere ad te ipsam : quidquid tibi foris placebat, quaere quem habeat auctorem. Nihil melius in terra, verbi gratia, quam hoc et illud: aurum, argentum, animalia, arbores, amoenitates, totam terram cogita. Quid melius in coelo sole, luna, sideribus? Totum coelum cogita. Omnia ista simul bona valde, quia fecit Deus omnia bona valde. Undique pulchritudo operis, quae tibi commendat artificem. Miraris fabricam, ama fabricatorem. Non occuperis in eo quod factum est, et recedas ab illo qui fecit. Haec enim quibus occuparis, sub te fecit, quia sub seipso te fecit. Si haerebis superiori, calcabis inferiora; si autem recedas a superiori, ista tibi in supplicium convertentur. Sic enim factum est, fratres mei: accepit homo corpus tanquam in famulatum, Deum autem Dominum habens, servum corpus, habens supra se Conditorem, infra se quod sub illo conditum est; in medio quodam loco rationalis anima constituta, legem accepit, haerere superiori, regere inferiorem. Regere non potest inferiorem, nisi regatur a meliore. Trahitur ab inferiore, deseruit ergo meliorem. Non potest regere quod regebat, quia regi noluit a quo regebatur. Modo ergo redeat, laudet. Consilium sibi 1888 ex luce Dei dat ipsa anima per rationalem mentem, unde concipit consilium fixum in aeternitate auctoris sui. Legit ibi quiddam tremendum, laudandum, amandum, desiderandum et appetendum: nondum tenet, nondum capit; coruscatione quadam perstringitur, non est tam valida ut maneat ibi. Itaque colligit se ad sanitatem quamdam, et dicit, Lauda, anima mea, Dominum.