Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
11. (( vers. 5.)) Quid ergo facimus, si in filios hominum, si in principes non est sperandum? quid facimus? Beatus cujus Deus Jacob adjutor est ejus. Non ille homo aut ille homo, non ille angelus aut ille angelus; sed, Beatus cujus Deus Jacob adjutor est: quia et ipsi Jacob sic fuit adjutor, ut de Jacob faceret Israel (Gen. XXXII, 28) . Magnum adjutorium, Israel jam videns Deum. Hic ergo positus et peregrinus nondum videns Deum, si habueris adjutorem Deum Jacob, ex Jacob eris Israel, et eris videns Deum; et periet omnis labor et omnis gemitus, transient curae mordaces, succedent laudes felices. Beatus cujus Deus Jacob adjutor est ejus: hujus Jacob. Quare iste beatus, interim adhuc in hac vita gemens? Spes illius in Dominum Deum ipsius. Ideo beatus, quia spes ipsius in Dominum Deum ipsius. In quo est spes ipsius, ipse erit res ipsius. Fratres, an forte erravi, quia dixi rem nostram futurum Deum? Quid si dicerem haereditatem nostram futurum? Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6) . Tu eris portio mea. Eris tu possessio, et possidebis; possessio Dei eris, et possessio tua erit Deus: tu eris possessio ejus, ut colaris ab eo; et ipse erit possessio tua, ut colas eum. Nam et tu colis Deum, et coleris a Deo. Recte dicitur, Colo Deum: quomodo autem color a Deo? Invenimus apud Apostolum: Dei, inquit, agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9) . Et Dominus, Ego sum, inquit, vitis, vos estis sarmenta, et Pater meus agricola (Joan. XV, 1, 5) . Colit te ergo Deus, ut sis fructuosus; et colis Deum, ut sis fructuosus. Tibi bonum est quod te colit Deus; tibi bonum est quod colis Deum. Cultor Deus si recedat ab homine, desertus fit homo; cultor homo si recedat a Deo, desertus fit ipse homo. Nec crescit Deus accedente te, nec decrescit discedente 1892 te. Ergo erit ipse possessio nostra, ut nos pascat; et erimus possessio ejus, ut nos regat.