Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
12. (( vers. 6.)) Spes illius in Dominum Deum ipsius. Quis est iste Dominus Deus ipsius? Attendite, fratres. Multi enim habent multos deos, et dicunt eos dominos suos et deos suos. Sed dicit Apostolus, Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi, et domini multi: nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (I Cor. VIII, 5 et 6) . Ergo sit ipse spes tua, Dominus Deus tuus; in illo sit spes tua. In domino deo suo est spes etiam illius qui colit Saturnum; in domino deo ipsius est spes, qui colit Martem, qui colit Neptunum, qui colit Mercurium: plus addo, qui colit ventrem, de quibus dictum est, Quorum deus venter est (Philipp. III, 19) . Ergo ille illius deus, atque ille illius. Quis hujus beati? Quia spes ipsius in Domino Deo ipsius. Sed quis est iste? Qui fecit coelunt et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Fratres mei, magnum Deum habemus! benedicamus nomen sanctum ejus, quia dignatus est facere nos possessionem suam. Nondum vides Deum, non potes amare plene quod nondum vides. Quae vides, ipse fecit. Miraris mundum, quare non artificem mundi ? Suspicis coelum, et exhorescis; cogitas universam terram, et contremiscis; maris magnitudinem quando cogitatione occupas? Respice innumerabilitatem stellarum; respice tanta genera seminum, tuntas diversitates animalium, quidquid natat in aquis, repit in terra, volitat in aere, circuit in coelo: omnia ista, quam magna, quam praeclara, quam pulchra, quam stupenda! Ecce qui fecit haec omnia, Deus tuus est. Pone ibi spem tuam, ut sis beatus: Spes illius in Dominum Deum ipsius. Quem? Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Magnum habentus Deum!