Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
13. Attendite, fratres, magnum Deum, bonum, facientem talia. Quid ergo hinc cogitavit Deus, ut faceret (si tamen dicendum est de Deo, Cogitavit) coelum, terram, mare, et omnia quae in eis sunt? Forte dicturus erat homo iste: Video quidem omnia magna ista: coelum et terram, mare fecit Deus: quando me computat Deus inter ea quae fecit? et vere ego pertineo ad curam ipsius, et modo de me cogitat Deus, aut scit an vivam? Quid est hoc quod dicis? Non subrepat tibi mala cogitatio in cor; de his esto de quibus paulo ante loquebamur, Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum. Sed iste alios alloquitor, nescio quos tepidos, quos exhortatur, et quasi veretur ne desperent de se, quia ve non sunt in computo Dei. Multorum enim tales sunt cogitationes. Sed ideo deserunt Deum, et pergunt per quaelibet peccata, quia non credunt curare Deum quid agant. Audi eloquia divina, noli de te desperare. Qui curavit facere te, non curat reficere te? Nonne Deus tuus est qui fecit coelum, et terram, et mare? Si ista sola diceret, forte responderes tu: Deus 1893 qui fecit coelum, et terram, et mare, magnus Deus; sed numquid cogitat de me? Ipse te fecit, diceretur tibi. Quomodo? numquid ego sum coelum, aut ego sum terra, aut ego sum mare? Et quidem manifestum est, nec coelum sum, nec terra sum, nec mare sum; sed in terra sum. Vel hoc concedis mihi, quia in terra es. Audi quia non tantum coelum et terram et mare Deus fecit: Fecit enim coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt. Si ergo omnia quae in eis sunt, et te. Parum dico, te: passorem, locustam, vermiculum; nihil horum non ille fecit, et cura est illi de omnibus. Non ad praeceptum cura est; nam praeceptum soli homini dedit. Dicit enim psalmus: Homines et jumenta salvos facies, Domine; secundum multitudinem misericordiae tuae., Deus (Psal. XXXV, 7, 8) . Multitudinem, inquit, misericordiae tuae; secundum hanc salvos facies homines et jumenta. Et Apostolus: Numquid de bobus cura est Deo? Hac, De bobus cura non est Deo; hac, Homines et jumenta salvos facies, Domine: numquid contraria sunt ista? Quid enim ait Apostolus? Numquid de bobus pertinet ad Deum? Ubi est praeceptum, Bovi trituranti os non infrenabis (I Cor. IX, 9; Deut. XXV, 4) ; ibi de bobus non cogitavit Deus? Itaque quosdam boves voluit significari. Non enim hoc curat Deus monere quid agas cum bobus; habet hoc natura ipsa humana. Sic factus est homo, ut norit consulere jumentis suis: nec inde praecepta a Deo accepit, sed insinuatum est illi in mentem a Deo, ut possit et sine praecepto facere; fecit illum talem Deus. Sed quomodo regit pecus, regendus est ab alio; ab eo a quo regitur, praeceptum accepit. Ad praecepti ergo tenorem, non est de bobus cura Deo: ad providentiam universitatis, qua creavit omnia et mundum regit, Homines et jumenta salvos facies, Domine.