Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
15. (( vers. 7, 8.)) Ergo Deus meus est, et in illo spes mea, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Quod autem ad me pertinet, quid agit mecum? Qui custodit veritatem in aeternum. Et amandum Deum commendavit, et timendum. Qui custodit veritatem in aeternum. Quam veritatem in aeternum? quam, et in quo custodit veritatem? Facientem judicium injuriam accipientibus. Vindicat injuriam accipientes, fratres mei; facit illis judicium. Quibus? Qui accipiunt injuriam, puniens omnes injuriosos. Si ergo favebit injuriam accipientibus et puniet injuriosos, vide modo de quorum numero esse vis. Vide, attende utrum in eis velis esse, qui injuriam accipiunt, an in eis qui injuriam faciunt. Statim enim ad te procedit vox apostolica, et dicit tibi, Jam quidem omnino delictum est, quia judicia habetis vobiscum. Quare non magis injuriam patimini (I Cor. VI, 7) ? Corripit homines, quia non patiuntur injuriam. Non ut patiaris molestiam te hortatur, sed ut patiaris injuriam: non enim omnis molestia injuria est. Quidquid enim jure pateris, non est injuria. Ne forte diceres: Et ego inter injuriam passos numeror; nam illud in illo loco, et illud causa illa passus sum. Vide si injuriam passus es. Latrones multa patiuntur, sed non injuriam: scelerati, malefici, effractores, adulteri, corruptores, omnes patiuntur multa mala, sed nulla est injuria. Aliud est pati injuriam; aliud pati tribulationem, aut poenam, aut molestiam, aut supplicium. Considera ubi sis, quid egeris vide, quare patiaris vide; et ibi vides quid patiaris. Jus et injuria contraria sunt. Jus enim est quod justum est. Neque enim omne quod jus dicitur, jus est. Quid si aliquis condat jus iniquum? Nec jus dicendum est, si injustum est. Illud ergo verum jus, quod etiam justum est. Vide quid feceris, non quid patiaris. Si jus fecisti, injuriam pateris: si injuriam fecisti, jus pateris.