Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
18. (( vers. 9.)) Et qui sunt ipsi justi? modo quatenus justi? Quemadmodum habes, Dominus custodit proselytos. Proselyti, advenae sunt. Omnis Ecclesia Gentium, proselyta est. Adventitia enim est ad patres, non de carne eorum nata, sed imitando filia . Dominus tamen custodit, non aliquis homo. Orphanum et viduam suscipiet. Nemo putet quasi pupillum propter haereditatem, aut viduam propter nescio 1897 quod negotium suum. Equidem et istis Deus opitulatur, et in omnibus officiis generis humani bonum opus facit, qui pupillo consulit , qui viduam non deserit: sed secundum quemdam modum omnes pupilli sumus, absente patre, non mortuo. Pupillus enim secundum homines, mortuo patre fit. Et si verum quaeratis, fratres, quia anima non moritur, vivunt parentes nostri; et magis absentibus patribus sunt pupilli, qui pupilli sunt: si mali fuerint, in poenis vivunt ; si boni fuerint, in requie vivunt: omnia integra sunt Creatori. Tamen nos quamdiu sumus in corpore hoc, et peregrinationis locum incolimus, absens est Pater noster, ad quem clamamus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9) . Ideo Ecclesia vidua, quasi absente sponso, absente viro. Veniet ille, qui illam modo protegit, non visus, sed desideratus. Magno enim desiderio rapimur, et amore ejus quem non videmus , desideramus. Inhaerebimus amplexibus visi, si nondum visi fide detinemur. Ergo et pupillum et viduam quid voluit intelligi, fratres? Destitutos omni ope et auxilio. Destituta anima in saeculo, ipsa sibi speret adjutorium Dei. Quidquid hic habueris, aurum habeas ; praesumpsisti inde? Jam non es proselytus, non es orphanus, non in vidua numeraris. Amicum habes: si de illo praesumpseris, et Deum dimiseris, non es destitutus. Habes haec omnia; non inde praesumis, non inde superbis? Pupillus Dei es, et vidua Dei. Suscipit ergo destitutos; hoc dixit: suscipit pupillum, suscipit et viduam.