Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
6. Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Sanat, inquit, contritos corde: sanat ergo humiliatos corde, sanat confitentes, sanat seipsos punientes, in se severum judicium exercentes, ut possint esse illius misericordiam sentientes. Tales sanat; sed perfecta eorum sanitas transacta mortalitate fiet, quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54) ; quando nihil erit quod ex carnis labe sollicitet, non solum nihil cui consentiamus, sed nihil quod suggeratur ex carne. Etenim modo, fratres mei, quantae illicitae delectationes animum tangunt! Quamvis eis non consentiamus, ut membra nostra justitiae serviant, non iniquitati; tamen vel delectari talibus, etsi non consentis, nondum est perfecta sanitas. Sanaberis ergo, corde contrito sanaberis. Noli erubescere, contere cor; tales sanat Deus. Sed quid ago, inquies, modo? «Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati.» Quid agis? Contere cor, confitere; age, dic sequentia: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Hoc enim dicere, Infelix homo, jam cor conterere est. Ille speret felicitatem, qui confitetur infelicitatem. Dic ergo, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus; ut respondeatur tibi, Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22-25) . Quomodo autem liberabit ipsa gratia Dei, unde nunc pignus accepimus? Audi eumdem Apostolum: «Corpus quidem,» inquit, «mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter justitiam. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum ejus in vobis» (Id. VIII, 10, 11) . Hoc ergo pignus accepit spiritus noster, ut incipiamus fide servire Deo, et ex fide appellari 1903A justi: quoniam justus ex fide vivit (Rom. I, 17) . Quidquid autem nobis adhuc repugnat et resistit, de mortalitate carnis est; et hoc sanabitur. Vivificabit enim, inquit, et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ad hoc pignus dedit, ut compleat quod promisit. Quid ergo nunc in hac vita, quando adhuc confessores sumus, nondum possessores, quid in hac vita, quid fiet? Quomodo curabitur ? Sanat contritos corde; sed perfecta sanitas tunc erit, quando diximus. Nunc ergo quid? Alligat contritiones eorum. Qui curat, inquit, contritos corde, quorum perfecta sanitas in resurrectione justorum erit; alligat modo contritiones eorum.