Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
10. Et omnibus, inquit, eis nomina vocans: ibi est totum praemium. Habemus nomina quaedam apud Deum: ut noverit Deus nomina nostra, hoc optare debemus, hoc agere, hoc satagere, quantum possumus, non de aliis rebus gaudere, nec de donis quibusdam spiritualibus. Videat Charitas vestra: multa dona sunt in Ecclesia, sicut Apostolus dicit, Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum, alii dijudicatio spirituum, id est, ut dijudicet inter bonos et malos spiritus; alii linguarum genera, alii prophetia (I Cor. 1905 XII, 8-10) . Quanta dixit! quam multa dixit! Multi donis talibus male usi audient in fine, Non novi vos. Et quid dicturi sunt in fine, qui audient, Non novi vos? Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? In nomine tuo omnia ista. Et quid dicet eis? Nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23) . Quid est ergo, esse jam lumen coeli consolans noctem, et quod non vincatur a nocte? Adhuc, inquit, supereminentiorem viam vobis demonstro (I Cor. XII, 31) . Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Quale donum est loqui linguis Angelorum et hominum! Tamen si charitatem, inquit, non habeam, aeramentum sum sonans, aut cymbalum tinniens. Si sciero, inquit, omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam (quanta ista dona sunt!); charitatem autem non habeam, inquit, nihil sum. Quale est illud donum martyrii, et distributionis rerum suarum! Et tamen si distribuero, inquit, omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (Id. XIII, 1-3) . Qui ergo non habet charitatem, etsi ad tempus habet haec dona, auferentur ei. Auferetur ei quod habet, quia quiddam non habet: et ipsum quiddam hoc non habet, unde caetera teneantur et ipse non pereat . Quid est illud quod modo ait Dominus: Qui habet, addetur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (Matth. XIII, 12) ? Qui ergo non habet, et quod habet auferetur ab eo. Habet gratiam possidendi, sed non habet charitatem utendi: quia ergo illud non habet, et quod habet auferetur ab eo. Propterea discipuli, ut haberent charitatem, quos volebat facere in coelo stellas ambulantes supereminentem viam, ille qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans; cum redirent discipuli quo missi erant, exsultaverunt, et dixerunt: Domine, ecce spiritus immundi subjecti sunt nobis propter nomen tuum. Et ille qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans, sciens multos dicturos esse, Nonne in nomine tuo daemonia ejecimus? quibus dicturus est in fine, Non novi vos; quia eos non numeravit in multitudine stellarum, nec eis nomina vocavit: Nolite, inquit, in hoc gaudere, quia spiritus vobis subjecti sunt; sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 17, 20) . Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocans.