17. Itaque, fratres, quoniam contigit jam ex ista occasione aliquid loqui vobis
1910 Hac de re superius egit apud Carthaginenses, in Psal. CIII, serm. 3, n. 9-12.
, maxime quia loquimur, talia nos non quaerentes a vobis, et ideo liberius dicimus: sed etsi quaereremus, fructum vestrum
quaereremus, et non vestras opes
1910 Plures Mss.,
nostras opes.
, sed vestram justitiam: tamen admoneo breviter, quoniam jam multa diximus, et aliquando sermo finiendus est; si vultis non
esse steriles, ut reddatis pro pluvia fecunditatem, ne damnetur postea sterilitas vestra (minatur enim Deus terrae sterili
et spinosae ignem (Hebr. VI, 7, 8) , sicut fructuosae horreum parat); efficite ut vos ipsos exigatis, efficimini exactores
vestri. Christus tacitus exigit; et major est vox tacentis, quia in Evangelio non tacet. Non enim vere tacet, cum dicit:
Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9) . Non tacet ipse; audite vocem ejus. Nemo enim vos potest exigere; nisi forte exactione opus est, ut qui vobis
in Evangelio serviunt, petant a vobis. Si ad hoc ventum fuerit, ut petant; videte ne quod vos a Deo petitis, frustra petatis.
Ergo estote exactores vestri, ne aliquid illi qui vobis in Evangelio serviunt, non dico patere cogantur, nam forte nec coacti
petunt; sed ne silentio vos arguant. Unde scriptum est:
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2) . Cum dicit,
qui intelligit super egenum et pauperem, non exspectat ut petat. Intellige super illum. Alius te quaerit indigens, alium tu debes quaerere indigentem. Utrumque dictum
est, fratres mei: et,
Omni
petenti te da (Luc. VI, 30) , modo lectum est; et alio loco Scriptura dicit,
Sudet eleemosyna in manu tua, quousque invenias justum
1911
cui eam tradas. Alius est qui te quaerit, alium tu debes quaerere. Nec eum qui te quaerit relinquas inanem;
Omni enim
petenti te da: sed alius est quem tu debes quaerere;
Sudet eleemosyna in manu tua quousque invenias justum cui des. Nunquam hoc facietis, nisi aliquid de rebus vestris sepositum habueritis, quod cuique placet pro necessitate rei familiaris
suae, tanquam debitum quasi fisco reddendum. Si non habet rempublicam suam Christus, non habet fiscum suum. Fiscus enim scitis
quid sit? Fiscus saccus est; unde et fiscellae et fiscinae dicuntur. Ne putetis quia aliquis draco est fiscus, quia cum timore
auditur exactor fisci; fiscus saccus est publicus. Ipsum habebat Dominus hic in terra, quando loculos habebat; et ipsi loculi
Judae erant commissi (Joan. XII, 6) . Judam traditorem patiebatur Dominus et furem, et in ipso ostendens ubique patientiam
suam: tamen illi qui conferebant, in loculos Domini conferebant. Nisi forte putatis, quia Dominus ibat, et petebat, aut indigebat,
cui Angeli serviebant, qui de quinque panibus tot millia hominum pavit. Quare ergo egere voluit, nisi ut daret exemplum montibus,
ut parerent fenum, ne contra pluviam sterilitatem redderent? Praecidite ergo aliquid, et deputate aliquid fixum
1911 Plures Mss.,
fisco. Supple,
Christi.
, vel ex annuis fructibus, vel ex quotidianis quaestibus vestris. Nam quasi de vivo
1911 Sic aliquot Mss. At Edd.:
Nam quasi divino videris, etc., qui et infra, loco,
devoveras, habebant,
debueras.
videris dare, et necesse est ut trepidet manus tua, quando illam porrigis ad id quod non devoveras. Exime aliquam partem
reddituum tuorum. Decimas vis? Decimas exime, quanquam parum sit. Dictum est enim quia Pharisaei decimas dabant:
Jejuno bis in subbato, decimas do omnium quaecumque possideo (Luc. XVIII, 12) . Et quid ait Dominus?
Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20) . Et ille super quem debet abundare justitia tua, decimas dat; tu autem nec millesimam das. Quomodo superabis
eum cui non aequaris?
Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam; qui exoriri facit in montibus fenum, et herbam servituti hominum.