Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
9. (( vers. 13.)) Sed videte qualem Jerusalem dicit laudaturam Deum, et unde laudaturam: perfectione quadam beatitudinis. Collauda, inquit, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Et quasi diceret, Unde secura laudabo? Quoniam confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum. Attendite, fratres mei. Confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum. Vectium confirmatio non est portarum apertarum, sed clausarum: unde plerique codices habent, Confirmavit seras portarum tuarum. Attendat Charitas vestra. Conclusam Jerusalem dicit laudare Dominum. Collauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Collaudamus modo, laudamus modo, sed inter scandala. Multi quos nolumus, intrant; multi, etsi nolumus, exeunt; ideo crebrescunt scandala: Et quoniam abundavit iniquitas, ait Veritas, refrigescit charitas multorum (Matth. XXIV, 12) : propter intrantes, quos dijudicare non possumus; et exeuntes, quos tenere non possumus. Quare hoc? Quia nondum perfectio, nondum illa beatitudo. Quare hoc? Quia adhuc area, nondum horreum. Tunc ergo quid, nisi ut non timeas tale aliquid futurum? Collauda enim, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum. Confirmavit. Non dixit, Apposuit, tantum: Confirmavit vectes portarum tuarum. Nemo exeat, nemo intret. Nemo exeat, gaudemus: Nemo intret, timemus. Nec hoc timeas; cum intraveris, dicetur; tantummodo esto in numero virginum quae portarunt oleum secum.