Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
13. Faciens ergo hujusmodi misericordias, et illam praecipue quae gratis constat, Dimitte, sicut dimittimus (Matth. VI, 12) ; quo nonnisi charitatem erogas, quae crescit cum erogas: faciens ergo et fervens in ipsis bonis operibus misericordiae, quae jam bona opera, ut jam diximus, tunc non erunt necessaria, quia nullus erit miser in quem facienda sit misericordia ; exspectabis securus judicium, non tam securus de justitia tua, quam securus de misericordia Dei, quia et tu misericordiam praerogasti. Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem, inquit, misericordia judicio. Ne putetis, fratres, quia tunc non est justus, quando nostri miseretur, aut recedit a regula justitiae suae. Et cum damnat, justus est; et cum miseretur, justus est. Quid enim tam justum, quam reddere misericordiam praeroganti? Quid tam justum, quam ut in qua mensura mensi fueritis, in ea remetiatur vobis (Id. VII, 2) ? Da egenti fratri. Cui fratri? Christo. Si ergo quia fratri, Christo; et quia Christo, Deo, qui est super omnia benedictus in saecula (Rom. IX, 5) : Deus egere a te voluit; et tu manus retrahis? Certe tu porrigis manum, et petis a Deo: audi Scripturam, Non sit manus tua porrecta ad accipiendum, et ad dandum collecta (Eccli. IV, 36) . Erogari sibi vult Deus ex illo quod dedit. 1923 Quid enim das quod ille non dedit? quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7) ? Aut vero, non dico, Deo, sed cuilibet de tuo das aliquid? De illius das, qui jubet ut des. Praerogator esto, non invasor. Haec ergo faciens, et si bona humilitate dicis de illo oleo, Ne forte non sufficiat nobis, intras et clauditur. Audi Apostolum hoc dicentem: Mihi autem minimum est ut a vobis dijudicer (Ibid., 3) . Quando enim potestis dijudicare conscientiam meam? quando examinare quo animo facio, quidquid facio? quantum possunt homines de alio judicare? Plus homo utique ipse de se; sed Deus plus de homine, quam homo de se. Ergo si talis fueris, intrabis; in quinque illis virginibus eris: caeterae fatuae excludentur. Nam hoc habes in Evangelio, Claudetur ostium, et stabunt et clamabunt, Aperi nobis; et non aperietur: Quoniam confirmavit vectes portarum tuarum. Confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum: secura sta, secura lauda, sine fine lauda. Fortiter clausae sunt portae tuae; non exit amicus, non intrat inimicus: Confirmavit vectes portarum tuarum.