Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
20. Ergo, fratres, coepit Ecclesia ab Jerusalem; iit per omnes gentes: quid evidentius hoc testimonio Legis, Prophetarum, ipsius Domini? Apostolorum ubique personant voces, reddentes testimonium spei nostrae in unitate corporis Christi. Gaudete in frumentis, tolerate zizania, gemite in tritura, suspirate in horreum. Veniet illud tempus quo gaudebimus, confirmatis vectibus portarum Jerusalem. Intret qui intraturus est. Qui illuc manifestus intrabit, huc fictus non intrat. Qui autem huc fictus intrat, foris est. Foris est, et nescit: ventilabrum probabit, vectes 1930 probabunt. Qui modo vere intus et veraciter intus, ibi firmiter intus: qui autem hic tolerando intus, ibi gaudendo intus. Fines enim Jerusalem pax; quia, Posuit, inquit, fines tuos pacem. Modo desideramus pacem, quam hic habemus in spe. Adhuc enim in nobis ipsis qualis pax? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17) . Ubi plena pax in uno homine? Quando erit plena in uno homine, tunc erit plena in omnibus civibus Jerusalem. Quando erit plena pax? Quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53) : tunc plena pax, tunc firma pax; nihil litigat adversus animam in homine, non ipsa adversum se, ex quadam parte saucia; non carnis fragilitas, non indigentia corporis, non fames, non sitis, non frigus, non aestus, non lassitudo, non ulla inopia, non provocatio rixae, non certe ipsa sollicita cautela et vitandi inimici et diligendi. Haec omnia, fratres mei, litigant adversum nos; nondum est plena et perfecta pax. Quod clamastis jamdudum nominata pace, ex desiderio clamastis; clamor vester de siti fuit, non de saturitate: quia ibi erit perfecta justitia, ubi perfecta pax. Modo esurimus et sitimus justitiam. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6) . Quomodo ipsi saturabuntur? Cum ad pacem venerimus. Ideo cum dixisset, Qui posuit fines tuos pacem; quia ibi saturitas et nulla indigentia, subdidit statim, Et adipe frumenti satians te