Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
22. (( vers. 15.)) Jam modo de ipsa peregrinatione nostra locuturus est, qua venitur ad illam Jerusalem ubi collaudabimus Dominum, laudabimus Dominum Deum nostrum, nos Jerusalem, nos Sion, quando confirmabuntur vectes portarum nostrarum. Etenim ille qui tunc satiabit adipe frumenti, quid facit in ista peregrinatione? Hoc quod sequitur: Qui emittit verbum suum terrae. Ecce in terra laboramus fessi, languidi, pigri, frigidi: quando levaremur ad adipem 1931 frumenti et satietatem
1932 23. (( vers. 16.)) Nos ergo, qui frigidi corporis tarditate, vinculo terrenae vitae hujus corruptibilis onerati, nullamne spem habemus ad capiendum Verbum, quod usque in velocitatem currit? An vero ille quamvis ex corpore in infima depressos deseruit? Nonne ipse praedestinavit nos, antequam in isto mortali et pigro corpore nasceremur? Qui ergo praedestinavit nos, dedit terrae nivem, ipsos nos. Jam enim veniamus ad illos Psalmi versus subobscuros; incipiant illa involucra evolvi: quoniam vos verbum Dei, quanto magis per nos dicitur, tanto avidiores invenit. Ecce nos pigri in hac terra quasi congelavimus hic. Et quomodo contingit nivibus; sursum enim gelant, et in ima decidunt: sic frigescente charitate decidit humana natura in has terras, et pigro corpore involuta velut nix facta est. Sed in ista nive sunt praedestinati filii Dei. Dat enim ille nivem velut lanam. Quid est, velut lanam? Id est, de nive quam dedit, de istis pigris adhuc spiritu et frigidis quos praedestinavit, facturus est aliquid. Lana enim materies vestis est: lana cum videtur, veluti praeparatio est aliqua ad vestem. Ergo quia praedestinavit hos qui ad tempus frigidi repunt in terra, et nondum fervent spiritu charitatis (de praedestinatione enim adhuc loquitur), veluti lanam dedit hos Deus; facturus est inde vestem. Merito in monte vestis Christi fulsit, sicut nix (Matth. XVII, 2) . Fulgebat vestis Christi, sicut nix, tanquam de illa lana jam facta erat tunica; de qua lana, id est de nive quam dedit sicut lanam, adhuc praedestinati, pigri erant: sed exspecta, vide quid sequatur; quia sicut lanam dedit eos, fit inde tunica. Quomodo enim dicitur Ecclesia corpus Christi, dicitur et vestimentum Christi ipsa Ecclesia: inde est illud quod ait Apostolus, Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27) . Ergo exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam; faciat sibi vestem de illa lana quam praedestinavit in nive. Adhuc in hominibus incredulis, et frigidis, et pigris, faciat vestem de hac lana. Ut abluatur a maculis, mundetur fide; ut rugam non habeat, tendatur in cruce. Qui dat nivem sicut lanam.