Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
27. (( vers. 19.)) Annuntians verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel. Quas justitias? quae judicia? Quia et quidquid hic humanum genus ante perpessum est, cum esset nix, et nebula, et crystallum, merito perpessum est superbiae et elationis in Deum. 1936 Recurramus ad originem casus nostri, et videamus quia verissime in psalmo cantatur: Priusquam humiliarer, ego deliqui. Sed qui dicit, Priusquam humiliarer, ego deliqui; ipse dicit, Bonum mihi est quoniam humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal. CXVIII, 67, 71) . Has ergo justificationes a Deo didicit Jacob, qui fecit ipsum Jacob luctari cum Angelo; in cujus Angeli persona ipse Dominus erat luctatus. Tenuit, vim fecit ut teneret, invaluit ut teneret: fecit se teneri misericordia, non infirmitate. Luctatus ergo Jacob praevaluit, tenuit; et quem videbatur vicisse, rogat ut benedicatur ab eo (Gen. XXXII, 24-26) . Quomodo intelligebat cum quo luctatus fuerat, quem tenuerit? Quare violenter est luctatus, et tenuit? Quia regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Matth. XI, 12) . Ergo quare luctatus? Quia cum labore. Quare vix tenemus quod facile amisimus? Ne facile recipiendo quod amisimus, discamus perdere quod tenemus. Laboret homo ut teneat; tenebit ad firmitatem quod tenuerit post laborem. Ergo haec judicia sua Deus manifestavit Jacob et Israel. Apertius dicam: id est, quia et justi qui hic sunt, labores, pericula, molestias, passiones pro merito patiuntur, justo judicio Dei. Quia ille solus potest dicere, sine causa hic se passum; quamvis ideo non sine causa, quia propter nos: qui solus potest dicere, Quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5) ; qui solus dicere potuit, Ecce venit princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet. Et quasi diceretur ei, Quare ergo pateris? sequitur et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31) . Caeteri omnes merito suo, judicio Dei, et pro justitia qui patiuntur, non sibi arrogent, quasi passionem innocentiae , qualis in Christo erat. Audi apostolum Petrum: Tempus est, inquit, ut judicium incipiat a domo Domini. Exhortans martyres et testes Dei, ut omnes minas frementis saeculi patientissime tolerent, ait illis: Tempus est inchoationis judicii ex domo Dei. Si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? et si justus vix salvus fit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 4, 17, 18) ? Annuntians verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel.