Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
28. (( vers. 20.)) Non fecit sic universae genti. Nemo vos fallat: non nuntiatum est alicui genti hoc judicium Dei, quomodo patiantur et justi et injusti: quo modo pro merito omnes; quomodo in gratia Dei, non in suis meritis liberentur ipsi justi. Non annuntiatum est hoc universae genti; sed soli Jacob, soli Israel. Quid ergo nos facimus, si non annuntiavit universae genti, sed tantum Jacob, tantum Israel? Ubi erimus nos? In Jacob et in Israel. Judicia sua non manifestavit eis. Quibus? Omnibus gentibus. Et quomodo vocatae sunt nives, soluto crystallo? quomodo vocatae sunt gentes, justificato Paulo? Quomodo, nisi ut essent in Jacob? Praecisus est oleaster, ut insereretur in olivam (Rom. XI, 17) . Jam ad olivam pertinent; jam 1937 non debent dici gentes, sed una gens in Christo, gens Jacob, gens Israel. Quare gens Jacob et gens Israel? Quia Jacob de Isaac, Isaac de Abraham. Abrahae autem quid dictum est? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Hoc idem dictum est ad Isaac, hoc et ad Jacob (Gen. XXII, 18; XXVI, 4; XXVIII, 14) . Pertinemus ergo ad Jacob; quia pertinemus ad Isaac, pertinemus ad Abraham. Semen enim Abrahae, non me vel quolibet homine, sed Apostolo sancto interpretante, Christus est: et ipse ait, Non dicit, Et seminibus tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16) . Si unum semen, unus Jacob, unus Israel, et omnes gentes unus in Christo. Ergo ad omnes pertinet gentes, quod revelavit ipsi Jacob et ipsi Israel; et illi soli in aliis gentibus deputandi sunt, qui nolentes credere in Christum, nolunt recedere ab oleastro et inseri olivae. Remanebunt in silvosis rami steriles et amari. Gaudeat Jacob. Quid est Jacob? Supplantator; quia supplantavit fratrem Jacob (Gen. XXVII, 36) . Caecitas enim ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25) . De Jacob factus est Israel. Quid est Israel? Jam omnes audiamus, omnes Israel, sive qui hic estis in membris Christi, sive qui foris et non foris, et per omnes gentes ubique foris, ubique intus; audiat ipse Israel, qui ex Jacob factus est Israel. Quid est Israel? Videns Deum. Ubi videbit Deum? In pace. In qua pace? Pace Jerusalem; quia, Posuit, inquit, fines tuos pacem. Ibi laudabimus, omnes unus in uno ad unum erimus; quia deinceps multi dispersi non erimus.