Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Nunc ergo, fratres, exhortamur vos ut laudetis Deum; et hoc est quod nobis omnes dicimus, quando dicimus, Alleluia. Laudate Dominum, dicis tu alteri, dicit ipse tibi: cum se omnes exhortantur, omnes faciunt quod hortantur. Sed laudate de totis vobis ; id est, ut non sola lingua et vox vestra laudet Deum, sed et conscientia vestra, vita vestra, facta vestra. Etenim laudamus modo in ecclesia quando congregamur; cum quisque discedit ad propria, quasi cessat laudare Deum. Non cesset bene vivere, et semper laudat Deum. Tunc desinis laudare Deum, quando a justitia, et ab eo quod illi placet, declinas. Nam si a vita bona nunquam declines; lingua tua tacet, vita tua clamat; et aures Dei ad cor tuum. Quomodo enim aures nostrae ad voces nostras, sic aures Dei ad cogitationes nostras. Non potest autem fieri ut habeat mala facta, qui habet bonas cogitationes. Facta enim de cogitatione procedunt; nec quisquam potest aliquid facere, aut ad aliquid faciendum membra movere, nisi primo praecesserit jussio cogitationis: quomodo de interiori palatio, quidquid jusserit Imperator, per imperium Romanum emanat, quidquid videtis agi per provincias. Quantus motus fit ad unam jussionem Imperatoris intus sedentis? Movet solum ille labia, cum loquitur; et movetur omnis provincia, cum fit quod loquitur. Sic et in unoquoque hominum intus est imperator, in corde sedet: si bonus bona jubet, bona fiunt; si malus mala jubet, mala fiunt. Cum ibi sedet Christus, quid potest jubere, nisi bona? Cum possidet diabolus, quid potest jubere, nisi mala? In tuo autem arbitrio Deus esse voluit, cui pares locum, Deo, an diabolo: cum paraveris, qui possidebit, ipse imperabit. Ergo, fratres, non tantum ad sonum attendite: cum laudatis Deum, toti laudate; cantet vox, cantet vita, cantent facta. 1939 Etsi est adhuc gemitus, tribulatio, tentatio; sperate transitura omnia, et illum venturum diem quo sine defectu laudabimus. Ecce iste psalmus, quoniam manifestus est, currendus est nobis. Distribuit enim universam creaturam laudantem Deum, et tanquam hortatur ut laudet, quasi invenerit tacentem.