Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
4. Et Psalmus est Aggaei et Zachariae: sic habet titulum. Isti duo prophetae, eo tempore quo captivus populus tenebatur in Babylonia, prophetabant jam futurum finem captivitatis, ut restauraretur civitas Jerusalem (I Esdrae V, 1, 2; et VI, 14) , quae bello ceciderat. Significaverunt ergo nobis in mysterio vitam futuram, ubi laudabimus Deum post captivitatem vitae praesentis; ubi erit innovatio civitatis illius magnae Jerusalem unde peregrini suspiramus, captivati adhuc sub onere et sarcina corporis mortalis; unde adhuc gemimus in peregrinatione, exsultabimus autem in patria. Qui autem non gemit peregrinus, non gaudebit civis; quia desiderium non est in illo. Prophetae ergo isti sancti magnam consolationem praebuerunt tunc captivato populo secundum carnem, id est, constituto in Babylonia sub regibus alienigenis. Ostendebant enim per prophetiam, futurum tempus liberationis a captivitate, instaurationis Jerusalem. Sed illa omnia in figura gesta sunt (I Cor. X, 6) ; habent veritatem suam: figurata sunt in antiquis, praesentia ostenduntur in nobis. Modo ergo quid dicit Apostolus? Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6) . Nondum sumus in patria: quando erimus in patria? Quando triumphabimus devicto inimico diabolo, quando mors novissima inimica destruetur: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 26, 54, 55) ? Quando ergo nulla erit mortis contentio, quae modo est, et facit nos gemere ex defectu et mutabilitate rerum, ex fragilitate carnis humanae? Contendunt nobiscum quotidie tentationes, contendunt quotidie delectationes: etsi non consentiamus, tamen molestiam patimur, et contendimus, et magnum periculum est ne qui contendit vincatur; si autem non consentiendo vincamus, molestiam tamen patimur resistendo delectationibus. Non cessat, et non moritur hostis, nisi in resurrectione mortuorum. Sed praesumamus, fidamus, erigunt nos Aggaeus et Zacharias; cantant futuram liberationem nostram. Si illi populo cantaverunt, et impletum est; christiano populo quod cantatur, non implebitur? Securi estote: tantummodo in ista peregrinatione vitae quomodo agatis, videte . Non vobis placeat amor Babyloniae, ne obliviscamini civitatem Jerusalem. Etsi corpus vestrum adhuc in Babylonia tenetur, cor vestrum ad Jerusalem praemittatur. Laudet ergo tota creatura Dominum; quia hoc ibi facturi sumus, quod hic praemeditamur.
1941 5. Laudate Dominum de coelis; laudate eum in excelsis. Primo de coelis dicit, postea de terra: laudatur enim Deus qui fecit coelum et terram. Coelestia tranquilla sunt, pacata sunt; ibi semper gaudium, nulla mors, nulla aegritudo, nulla molestia; semper laudant Deum beati: nos autem adhuc jusum sumus , sed cum cogitamus quomodo ibi laudetur Deus, cor ibi habeamus, et non sine causa audiamus, Sursum corda. Levemus cor sursum, ne putrescat in terra; quoniam placet nobis quod ibi agunt Angeli. Modo nos spe; postea re, cum illuc venerimus. Laudate ergo eum in excelsis.