Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
10. (( vers. 8.)) Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus. Quare hic addidit, quae faciunt verbum ejus? Multi stulti non valentes contemplari et discernere creaturam locis suis et ordine suo, sub nutu et jussu Dei agentem motus suos, visum est illis quia superiora omnia Deus gubernat, inferiora vero despicit, abjicit, deserit, ut nec curet ista, nec gubernet, nec regat: sed casibus regantur, quomodo 1944 possunt, qua possunt: et movent illos quae dicunt aliquando sibi (sed non dicant tibi, id est, ne audiendo consentias quando ista dicunt; blasphema enim sunt et exsecrabilia Deo), Si Deus plueret, numquid plueret in mare? Qualis, inquiunt, providentia? Getulia sitit, et mare compluitur. Acute sibi videntur tractare: quibus dicendum est hoc, Getulia vel sitit; tu, nec sitis . Bonum enim erat ut diceres Deo: Anima mea velut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6) . Quod alio loco aperte dicitur: Sitivit tibi anima mea, quam multipliciter tibi et caro mea (Psal. LXII, 2) . Et Dominus in Evangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6) . Iste enim jam saturatus est, qui talia disputat; quasi sibi doctus videtur, nec vult discere, ideo non sitit. Nam si sitiret, vellet discere; et inveniret quia totum Dei providentia fit in terra; et miraretur disposita etiam membra pulicis. Attendat Charitas vestra. Quis disposuit membra pulicis et culicis, ut habeant ordinem suum, habeant vitam suam, habeant motum suum? Unam bestiolam brevem, minutissimam considera, quam volueris. Si consideres ordinem membrorum ipsius, et animationem vitae qua movetur; ut pro se fugit mortem , amat vitam, appetit voluptates, devitat molestias, exserit sensus diversos, viget in motu congruo sibi! Quis dedit aculeum culici, quo sanguinem sugat? Quam tenuis fistula est qua sorbet! Quis disposuit ista? quis fecit ista? Expavescis in minimis; lauda magnum. Hoc itaque tenete, fratres mei; nemo vos de fide excutiat, et de sana doctrina . Qui fecit in coelo angelum, ipse fecit in terra vermiculum: sed angelum in coelo pro habitatione coelesti, vermiculum in terra pro habitatione terrestri. Numquid angelum fecit repere in coeno, et vermiculum in coelo? Distribuit sedibus habitatores; incorruptionem incorruptis sedibus dedit, corruptibilia corruptibilibus locis. Totum attende, totum lauda. Qui ergo disposuit membra vermiculi, non gubernat nubes? Et quare in mare pluit? Quasi non sint in mari, quae alantur pluvia; quasi non ibi fecit pisces, quasi non ibi fecit animalia. Attendite quomodo currunt pisces ad aquam dulcem. Et quare, inquit, pisci pluit, et mihi aliquando non pluit? Ut cogites te in regione esse deserti, et in peregrinatione vitae; et amarescat tibi vita praesens, ut futuram desideres; aut ut flagelleris, et corripiaris, et corrigaris. Quomodo autem distribuit propria regionum? Ecce, quia de Getulia locuti sumus, pluit hic prope omni anno, et omni anno dat frumentum: servari hic frumentum non potest, cito corrumpitur; quia omni anno datur: ibi, quia raro, et multum datur, et diu servatur. Sed forte putas quia ibi deserit Deus homines, aut non ibi secundum jucunditatem suam et laudant et glorificant Deum? Apprehende inde Getulum, pone inter istas arbores amoenas; fugere hinc vult, et redire ad nudam 1945 Getuliam . Omnibus ergo Deus locis, regionibus, temporibus, sua quaeque distribuit et ordinavit. Et longum est commemorare diligentiorem considerationem omnium rerum. Quis illam explicat? Tamen qui oculos habent, multa ibi vident: cum viderint, placent; cum placuerint, laudantur, non tanquam ipsa, sed ille qui fecit: ita omnia laudabunt Deum.