Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
11. Haec considerans spiritus Prophetae, cum dixisset, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae omnia turbata videntur quibusdam stultis, et quasi casibus agitari, addidit, Quae faciunt verbum ejus. Non tibi ergo videantur casibus moveri, quae verbo Dei in omni motu suo deserviunt. Quo vult Deus, illuc ignis , illuc fertur nubes, sive pluviam, sive nivem, sive grandinem portet. Et quare aliquando percutiunt montem fulmina, et non percutiunt latronem? Quodcumque possum dicere pro captu mentis meae, quantum Deus donare dignatur: majores majora noverint, et amplius intelligant; et det vobis Deus plus sapere quam dico, tamen cum temperantia, sine superbia: possum ergo pro modulo meo dicere quare percutiant montem, et non percutiant latronem: quia forte adhuc latronis conversionem quaerit; et ideo percutitur mons qui non timet, ut mutetur homo qui timet. Aliquando et tu, cum das disciplinam, terram feris, ut infans expavescat. Et aliquando ferit et quem vult hominem. Sed dicis mihi: Ecce ferit innocentiorem, et dimittit sceleratiorem. Noli mirari: undecumque mors pio bona est . Unde autem scis illi sceleratiori, si se mutare noluerit, quid poenarum in occulto servetur? Nonne mallent fulmine incendi , quibus in fine dicetur: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41) ? Opus est ut innocens sis. Quid enim? malum est mori naufragio, et bonum est mori febre? Sive inde, sive inde moriatur, quaere qualis sit qui moritur; quo post mortem iturus est, non unde de vita exiturus. Quacumque occasione, hinc exituri sumus, Quibus exitibus martyres exire meruerunt? numquid febribus, quomodo multi optant ut febre solvantur? Alii uno ictu gladii, alii ignibus, alii bestiis. Et devoraverunt bestiae corpora martyrum, et non timuerunt ne perirent corpora ipsorum. Undique enim Deus reducet corpora sanctorum suorum, cui capilli nostri numerati sunt (Id. X, 30) . Et quando voluit, tres pueros ab igne liberavit (Dan. III, 24, 93) : numquid ideo Machabaeos in igne deseruit (II Machab. VII) ? Illos aperte liberavit, istos occulte coronavit. Novit igitur Deus quid agat. Tu time, et bonus esto. Undecumque voluerit ut excas hinc, paratum te inveniat. Inquilinus enim es (Psal. CXVIII, 19) , non possessor domus. Locata est enim tibi domus; domus ista tibi locata est, non donata; etsi nolis, migrabis: et non eam tali conditione, accepisti, ut quasi tempora certa tibi sint. Quid dixit Dominus tuus? Quando voluero, 1946A cum dixero, Migra; paratus esto. Expello te de hospitio, sed dabo domum: inquilinus es in terra, eris possessor in coelo.