Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
17. Hymnus omnibus sanctis ejus. Hymnus scitis quid est? Cantus est cum laude Dei. Si laudas Deum, et non cantas, non dicis hymnum: si cantas, et non laudas Deum, non dicis hymnum: si laudas aliud 1948 quod non pertinet ad laudem Dei, etsi cantando laudes, non dicis hymnum. Hymnus ergo tria ista habet, et cantum, et laudem, et Dei. Laus ergo Dei in cantico, hymnus dicitur. Quid est ergo, Hymnus omnibus sanctis ejus? Accipiant sancti ejus hymnum, dicant sancti ejus hymnum; quia hoc est quod accepturi sunt in fine, hymnum sempiternum. Ideo alio loco dicit psalmus, Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi est via qua ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 23) : et, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) . Hoc est, Hymnus omnibus sanctis ejus. Qui sunt sancti ejus? Filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Nemo dicat: Non sum filius Israel. Ne putetis Judaeos filios Israel esse, et nos non esse filios Israel: audeo vobis dicere, fratres mei; illi non sunt, et nos sumus. Audite quare: quia major est natus secundum spiritum, quam natus secundum carnem. Unde Israel? Ex Abraham; quia Isaac ex Abraham, Israel ex Isaac. Quomodo placuit Deo Abraham? Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3) . Quisquis imitatus fuerit Abraham, filius est Abrahae: quisquis degeneraverit a fide Abraham, perdidit progeniem Abrahae. Judaei degeneraverunt; perdiderunt: imitati sumus nos; invenimus. Audi quia illi perdiderunt: quid illis dicit Dominus dicentibus, Filii sumus Abrahae? Ausi sunt ostentare se, et erigere cervicem de nobilitate generis justi; et quid illis Dominus? Si filii Abrahae essetis, facta Abrahae fecissetis (Joan. VIII, 33, 39) . Si ergo perdiderunt ipsi quod filii sunt Abrahae, invenimus nos ut filii simus Abrahae. Credendo quippe invenimus quod illi non credendo amiserunt: quia credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam. Et semen Abrahae Christus (Galat. III, 16) , et in Christo nos sumus; et ex Israel populus, de quo populo Maria, de qua Maria Christus, in quo Christo nos: ergo filii Israel nos. Et quomodo addidit, ut discerneret nos? Filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Attendite Judaeos: si propinquant, ipsi sunt. Et forte propinquant, dicit mihi aliquis: quotidie et ipsi cantant psalmum, et cantant hymnos Dei. Non auditis quid eis dixit propheta? Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13) . Si illorum cor longe est, nostrum autem cor proximum est; quia credimus, quia speramus, quia diligimus, quia Christo adjuncti sumus, quia membra ipsius facti sumus: numquid membra longe sunt a capite? Si essent longe, et divisa essent, non diceret: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) . Si separata essent, non de coelo diceret: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) ? Si non in nobis esset, non diceret, Esurivi, et dedistis mihi manducare: et cum dicerent illi, Quando te vidimus esurientem? respondit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35, 37, 40) . Ecce populus, ecce appropinquans Israel; et cum illo modo spe, postea re