Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
13. (( vers. 7.)) Jam, fratres, videtis sanctos armatos; attendite strages, attendite gloriosa praelia. Si enim imperator, et miles; si miles, et hostis; si bellum, et victoria. Quid fecerunt isti habentes in manibus frameas bis acutas? Ad faciendam vindictam in gentibus. Videte si non est vindicta facta in gentibus. Quotidie ipsa fit; hoc agimus et nos loquendo. Attendite quomodo caesae sunt gentes Babyloniae. Illi redditur duplum: sic enim de illa scriptum est, Reddite illi duplum, ad quod fecit (Apoc. XVIII, 6) . Quomodo redditur duplum? Bellant sancti, educunt frameas bis acutas; fiunt strages, fiunt occisiones, separationes: quomodo illi duplum redditur? Illa quando poterat persequi Christianos, carnem occidebat, Deum non confringebat: modo illi duplum redditur; et Pagani exstinguuntur , et idola franguntur. Quomodo, inquies, Pagani occiduntur? Quomodo, nisi cum Christiani fiunt? Quaero paganum, non invenio; christianus 1957 est: ergo mortuus est paganus. Nam si non occiduntur, unde dictum est Petro: Macta et manduca (Act. X, 13) ? Unde ipse Saulus occisus est persecutor, et Paulus erectus est praedicator? Quaero Saulum persecutorem, et non invenio; occisus est. Unde? De framea bis acuta. Sed quia occisus est in se, et vivificatus est in Christo, ideo confidens dicit: Vivo autem jam non ego; vivit autem in me Christus (Galat. II, 20) . Quomodo illi fit, sic per illum. Etenim cum factus esset praedicator, accepit et ipse in manibus frameam bis acutam, ad faciendam vindictam in gentibus. Et ne vere tu putares homines ferro percuti, sanguinem fundi, vulnera in carne fieri, sequitur, et exponit: Objurgationes in populis. Objurgatio quae est? Correptio. Procedat ex vobis framea bis acuta, nolite cessare; dedit illam vobis Deus pro modulo vestro. Qualis homo es, qui idola colis? Dic amico tuo, si tamen remansit cui dicas: Qualis homo es, qui dimisisti eum a quo factus es, et adoras quod fecisti? Melior est faber, quam quod fabricat faber. Si fabrum adorare erubescis, quod faber fecit, non erubescis? Cum coeperit erubescere, cum coeperit compungi, fecisti vulnus de framea; pervenit ad cor, moriturus est ut vivat: Frameae bis acutae in manibus eorum, ad faciendam vindictam in gentibus, objurgationes in populis.