Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
15. Quare ergo vincula ferrea, et non vincula aurea? Ferrea sunt quamdiu timent; ament, et aurea erunt. Attendat Charitas vestra quid loquar. Audistis modo apostolum Joannem: Timor non est in charitate; sed perfecta charitas foras mittit timorem, quia timor tormentum habet (I Joan. IV, 18) . Hoc est vinculum ferreum. Et tamen nisi timore incipiat homo Deum colere, non perveniet ad amorem. Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10) . Incipit ergo a vinculis ferreis, finitur ad torquem aureum. Dictum est enim de Sapientia, Et torquem aureum circa tuam cervicem (Eccli. VI, 25) . Non tibi imponeret torquem aureum, nisi primo in compedibus ferreis te alligasset. Coepisti a timore, consummaris ad sapientiam . Quam multi sunt qui propterea nolunt male facere, quia gehennas timent, quia cruciatus timent? Nondum amant justitiam. Si illis promitteretur impunitas, et diceretur eis, Facite quod vultis securi, impunitum vobis erit; emitterent progressus libidinum suarum in quaeque nequissima: et maxime, fratres mei, maxime reges et nobiles, quibus non facile dicitur, Quid fecisti? Nam pauper homo, etsi non timeat Deum; quia nullarum virium est, nullarum facultatum; ne cum se commoverit, in supplicium rapiatur, cessat timore hominis, etsi non Dei. Potentes autem mundi, reges, nobiles, nisi Deum timeant, quid timebunt? Sed praedicatur illis, et percutiuntur framea bis acuta. Dicitur illis quia est qui ponat alios ad dexteram, alios ad sinistram; ut dicat 1959 eis qui a sinistris sunt: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 33, 41) . Nondum diligunt justitiam, sed timent poenam; et timendo poenam, jam acceperunt compedes, et in vinculis ferreis erudiuntur. Venit ad nos homo de saeculo potens; offendit illum uxor sua, aut forte concupivit alterius pulchriorem, aut alteram ditiorem: vult dimittere eam quam habet, et non facit. Audit a servo Dei, audit a propheta, audit ab apostolo, et non facit ; audit ab eo in cujus manibus est framea bis acuta, Non facies, non licet tibi, non permittit Deus dimittere uxorem, excepta causa fornicationis (Id. V, 32.) : audit hoc, timet, et non facit. Pedes leves jam progrediebantur in lapsum, compedibus tenentur; habet vincula ferrea, timet Deum. Dicitur illi: Damnabit te Deus, si feceris; judex est supra omnes, audit gemitum uxoris tuae, reus teneberis in conspectu ejus. Hac concupiscentia blanditur, hac poena deterret. Ibat ad consentiendum pravae cupiditati, nisi vincula ferrea retinerent. Quod plus est, si dicat, Continere jam volo, nolo jam uxorem: Non potes. Quid, si tu vis, et illa non vult? numquid per continentiam tuam debet illa fieri fornicaria ? Si alii nupserit te vivo, adultera erit. Non vult tali lucro Deus compensare tale damnum. Redde debitum; etsi non exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi computabit, si non quod debet exigis , sed reddis quod debetur uxori. Times, non facis; concutiuntur vincula tua. Audi quia vinculis ferreis constrictus es: Alligatus es uxori? Ne quaesieris solutionem (I Cor. VII, 39, 3, 27) . Durum est, ferreum est. Nam quando Dominus hoc ait, ostendit quia vinculum est ferreum: (adolescentes audite: vincula ferrea sunt, nolite pedes mittere; cum miseritis, arctius constringemini compedibus. Tales compedes consolidant vobis et episcopi manus. Numquid non fugiunt in Ecclesiam compediti, et solvuntur hic? Viri fugiunt huc volentes dimittere uxores suas; hic arctius colligantur: nemo solvit has compedes). Quod Deus conjunxit, homo non separet. Sed dura sunt vincula. Quis nesciat? Ipsam duritiam doluerunt Apostoli, et dixerunt: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere. Si vincula ferrea sunt, non opus est ut illic pedes mittantur. Et Dominus: Non omnes capiunt verbum istud; sed qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 6, 10, 11) . Alligatus es uxori? Ne quaesieris solutionem; quia alligatus es vinculis ferreis. Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem (I Cor. VII, 27) ; non te colliges vinculis ferreis.