Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. Sive ergo illud, sive hoc intelligatur quod dictum est, In capite libri; liber iste Psalmorum per quinquagenos, si per ipsos quinquagenarios articulos interrogetur, magnum aliquid et valde dignum consideratione respondet. Non enim frustra mihi videtur quinquagesimus esse de poenitentia, centesimus de misericordia et judicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis ejus. Sic enim ad aeternam beatamque tendimus vitam, primitus peccata nostra damnando, deinde bene vivendo, ut post condemnatam vitam malam gestamque bonam, mereamur aeternam. Secundum propositum enim occultissimae justitiae bonitatisque suae Deus, quos praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30) . Praedestinatio nostra non in nobis facta est, sed in 1963A occulto apud ipsum, in ejus praescientia. Tria vero reliqua in nobis fiunt, vocatio, justificatio, glorificatio. Vocamur praedicatione poenitentiae: sic enim coepit Dominus evangelizare, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2; et IV, 17) . Justificamur in vocatione misericordae, et timore judicii: hinc est quod dicitur, Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me (Psal. LIII, 3) . Non timet judicari, qui impetraverit ante salvari. Vocati, renuntiamus diabolo per poenitentiam, ne sub jugo ejus remaneamus: justificati, sanamur per misericordiam ne judicium timeamus: glorificati, transimus in vitam aeternam, ubi Deum sine fine laudamus. Ad hoc pertinere arbitror quod Dominus ait: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor (Luc. XIII, 32) . Quod etiam in triduo suae passionis et dormitionis et evigilationis ostendit. Crucifixus est enim, et sepultus, et resurrexit. In cruce de principibus et potestatibus triumphavit, in sepulcro requievit, in resurrectione exsultavit. Poenitentia cruciat, justitia tranquillat, vita aeterna glorificat. Poenitentiae vox est: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Haec offert sacrificium Deo spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum (Psal. L, 3, 19) . Justitiae Christi vox est in electis suis: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Per misericordiam quippe adjuvamur ad faciendam justitiam, ut securi ad judicium veniamus; ubi disperduntur de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem (Psal. C, 1, 2, 8) . Quo versu psalmus iste concluditur, vitae aeternae vox est.