Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
8. (( vers. 5, 6.)) Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis. Cymbala invicem tangunt ut sonent ; ideo a quibusdam labiis nostris comparata sunt. Sed melius intelligi puto in 1965 cymbalis quodammodo laudare Deum, dum quisque honoratur a proximo suo, non a seipso; et invicem honorantes dant laudem Deo. Ne quis autem cymbala intelligeret, quae sine anima sonant, ideo puto additum, in cymbalis jubilationis. Jubilatio namque, id est ineffabilis laus, nonnisi ab anima proficiscitur. Nec praetereundum existimo quod musici dicunt, et res ipsa manifesta est, tria esse genera sonorum; voce, flatu, pulsu: voce, ut est per fauces et arterias, sine organo aliquo cantantis hominis; flatu, sicut per tibiam, vel quid ejusmodi; pulsu, sicut per citharam, vel quid ejusmodi. Nullum itaque genus hic praetermissum est: nam vox est in choro, flatus in tuba, pulsus in cithara; tanquam mens, spiritus, corpus; sed per similitudines, non per proprietates. Quod ergo proposuit, Laudate Dominum in sanctis ejus, quibus hoc dixit, nisi eis ipsis? Et in quibus ut Deum laudent, nisi in seipsis? Vos enim sancti ejus, inquit, virtus ejus estis, sed quam fecit in vobis; et potentatus ejus, et multitudo magnitudinis ejus, quam fecit et ostendit in vobis. Vos estis tuba, psalterium, cithara, tympanum, chorus, chordae, et organum, et cymbala jubilationis bene 1966 sonantia, quia consonantia. Vos estis haec omnia nihil hic vile, nihil hic transitorium, nihil ludicrum cogitetur. Et quia sapere secundum carnem mors est, Omnis spiritus laudet Dominum.