Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
prologus.
Quia de sacramento altaris multa sunt quae specialem habent difficultatem, ideo haec ad finem reservavimus, ut cum devotione et subtilitate ad haec tractanda vacaremus.
Et quia aliquando in missa vocatur gratia, et aliquando donum, sive datum, sive munus, et aliquando communio, et aliquando sacrificium, et aliquando sacramentum, ideo ipsum in sex istis dictis generibus ponimus, et quid proprie sibi secundum quodlibet dictorum generum proprie conveniat, in quantum Deus revelare dignabitur, diligenter inquiremus.
Primum autem tractabimus qualiter est in genere gratiae : quia ab hoc genere Eucharistiae nomen accepit, quod bonayratiainterpretalur, eo quod illum continet qui vas est omnis boni et in quo est omnis gratiae plenitudo.