ARS CONCIONANDI.

ARS CONCIONANDI.

PROOEMIUM.

" Omnis tractatio scripturarum ", ut ait Augustinus in primo de Doctrina christiana , " circa modum inveniendi quae intelligenda sunt, consistit, et circa modum proferendi quae intellecta sunt". Et quia in his principaliter praedicandi versatur negotium, ideo aliquid est videndum , qualiter in his sive in hoc praecipne pervigilet studium et intentio praedicantis. Fertur antem eius studium maxime circa tria, scilicet circa divisiones, distinctiones et dilatationes sive progressus. Sed in primo, scilicet in dividendo, est attendenda proprietas , in distinguendo brevitas, in dilatando utilitas: sicut dicit Augustinus in eodem : " De his doctor debet esse sollicitus, ut scilicet doceat, ut delectet, ut flectat; quia docere, inquit , necessitatis est, delectare suavitatis, sed flectere victorias ". Sic itaque plerumque contingit, ut, dum est divisio propria, instruat: brevis distinctio delectet: dilatatio vero utilis flectat.

Pars prima.

Primam itaque dividere volenti inspiciendum thema, quae sit eius sententia, quis sensus principalis, et ad quam personam sermo dirigatur in eo.

2. Secundae autem personae consuevit dirigi sermo sub ratione quaerentis, Genesis tertio : Cur praecepit votis Deus etc. ;

irridentis , Genesis tertio : Videte, ne forte sumat etiam de ligno vitae:

vocantis, Matthaei quarto : Venite post me;

exhortantis, in Epistolis maxime;

increpantis, Matthaei vigesimo :

Quid hic statis tota die otiosi ?

auxilium postulantis, Matthaei octavo : Domine, si vis, potes me mundare:

imperantis, Ioannis quinto decimo : Haee mando vobis, ut diligatis invicem;

allegantis rationem, Lucae septimo : Dignus est, ut hoc illipraestes;

detestantis, Ioannis nono : Tu discipulus illius sis;

enuntiantis sive prophetantis, in Prophetis maxime: - sollicitantis, ad Ephesios quinto : Surge qui dormis et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus:

commendantis, Isaiae quadragesimo nono : Servus meus es tu, Israel:

promittentis, Matthaei decimo sexto : Et tibi dabo claves regni captorum.

3. Si quae vero sunt alia uniusmodi, quae in prima vel in tertia proponantur persona narrando aut describendo, seu commendando vel despiciendo , promittendo vel consolando, conquerendo seu terrendo: diligenter habenda est cura et proprietas retinenda ac requirenda, ne, si alicubi Scripturarum alliciantur , fortasse dicatur: Hic increpamur, vel e contrario, quod esset ridiculosum: Verbi gratia proponatur illud Matthaei vigesimo : Quid hic statis tota die otiosi? Si dicam: hic hortatur nos Dominus ad operandum, improprie dictum est: quamquam et ad hoc hortemur, non tamen principaliter, sed ex consequenti. Ideoque proprius est dicendum , ut principalis sensus thematis exprimatur: Hic, inquam, increpat Dominns otiosos et negligentes operari in vita praesenti. Increpat autem ex parte naturae, cum dicit: Quid statis? quasi dicat, qui nati estis ad operandum: Iob quinto : Homo ad laborem nascitur.

Ex parte loci, ibi: hic, ubi scilicet non est locus quietis, sed horroris et vastae solitudinis ; Surgite et ite, quia non habetis hic requiem.

Ex parte temporis: ibi: tota die, id est toto tempore vitae, in qua est militia vita hominis super terram, Iob septimo

Ex parte etiam ordinis ipsius rationis, ibi: otiosi. Et congrue ob haec quatuor reprehendit eos, quoniam haec sunt illa quae monent et ostendunt, hic non esse standum, sed operandum. Nam indicatur naturae indita proprietas, loci vastitas, temporis brevitas et rationis rectae perspicuitas vel perspicacitas Similiter est in aliis thematibns observandum, sicut praemissum patefecit exemplum.

4. Hoc viso, sumatur divisio intra vel extra in themate assumto secundum exigentiam auditorum. Aliter enim dividendum est, cum clero, aliter, cum populo praedicatur, cum ab illis acutius, ab istis tardius capiatur. Ideoque dividendum est extra, cum praedicatur populo: quod potest esse dupliciter, scilicet vel procedendo per distinctionem, vel per divisionem. Verbi gratia, ut facilius capiatur dividendi ratio, proponatur istud Matthaei vigesimo vel Lucae decimo octavo: Ecce, ascendimus Ierosolymam. Dicatur sic: mysterium mortis Christi proponitur nobis ante passionem: Ecce, ascendimus Ierosolymam: in passione , Threnorum primo : Attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus: et post passionem ; ad Hebraeos nono : Per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa . Et hoc fit, ut per primum ostendatur passus voluntarie, per secundum acerbe et per tertium salubre: et hoc contra illos quorum quidam patiuntur invite contra primum, quidam remisse contra secundum, quidam damnose contra tertium. Ecce, quomodo hic proceditur distinguendo extra, ut postmodum intretur in thema.

Si vero proponitur thema clero, posset sic dividi:

Hic praedicitur discipulis. mysterium futurae dominicae passionis. Praedicuntur autem tria: tempus, locus et generalis effectus: tempus, ibi: Ecce, ascendimus, id est hoc tempore, cito ; locus, cum additur: Ierosolymam: et generalis effectus, ibi: Et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis .

Possunt antem et debent hic poni et fieri claves et in omnibus, nbi talis modus dividendi servatur, ut resumatur divisio sic: Tempus describitur sub ratione propinquitatis, quod ostenditur, cum dicitur: Ecce, ascendimus: locus, sub ratione congruitatis, quia Ierosolymam: sed effectus ratione generalis utilitatis, ibi: Et consummabun-tur omnia etc. Vocantur autem claves, quia divisionis factae aperiunt rationem et eiusdem sufficientiam claudunt, sicut patet in praemisso exemplo . Ideo summopere est in omni artificiali divisione et subtili distinctione hoc servandum ; alioquin praedicantis sermo nec pulcritudinis nec artis ratione fulgebit.

5. Similiter sumatur hoc verbum primae ad Corinthios nono : Sic currite, ut comprehendatis. Procedatur per hunc modum exterius sic distinguendo: triplex est lex: naturalis, scripta et evangelica. Naturalis docet, quid faciendum ; scripta, quid et quomodo faciendum ; evangelica, quid et quomodo et ad quid faciendum. Ideo predicator legis evangel icae docet hic, quid faciendum, ibi: currite: quomodo faciendum, ibi: sic: et ad quid faciendum, ibi: ut comprehendatis. Ecce, quomodo exterius distinguendo intratur in thema.

Licet hoc verbum aliter dividi possit, ut dicatur sic: hic invitamur ad cursum: Sic currite: animamur ad bravium: ut comprehendatis. Et sic tenet Apostolus rationem monentis ad meritum per primum, et per secundum rationem allicientis ad praemium. Istae sunt claves praedictae divisionis.

6. Amplius, si dicatur illud Matthaei octavo : Magister, sequar te, quocumque ieris, dicetur sic: sequendus est Christus ut pastor, quia reficit in labore: ut dominus, quia protegit in tentatione: ut magister, quia instruit in lectione, sicut patet hic intuenti, scilicet: Magister, sequar te etc.

Similiter illud ex primae Petri secundo : Christus passus est pro nobis etc. Christus passus aliquando proponitur ad meditandum, aliquando ad compatiendum, aliquando ad imitandum: ut per meditationem illuminetur intellectus, per compassionem inflammetur affectus, et per imitationem exerceatur effectus .

Possunt autem ad haec membra auctoritates adduci, et valet hic modus, ut sermo protrahatur, et thema melius distinguatur.

7. Potest iterum divisio sumi extra procedendo per divisionem sufficientiae: et hoc perutile est populo. Verbi gratia sumatur illud Psalmi : Dominus illuminatio mea et salus mea. Dicetur sic: duplex est nobis inflictum incommodum per peccatum, scilicet ignorantia in cognoscendis et infirmitas in agendis. Contra primum dicit: Dominus illuminatio mea: contra secundum: et salus mea. Primum respicit intellectum, secundum vero affectum; primum respicit faciem cognoscitivae, secundum faciem motivae. Si autem dixissem: verbum illud est duplicis faciei, a simplicibus non de facili caperetur ut primum.

Similiter sumatur illud Psalmi : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Potest sub interrogatione sic dividi coram audientibus: civitas, quae esset copiosa, famosa et generosa, nonne esset a quolibet desideranda ? Re vera hic Ierusalem caelestis describitur copiosa, cum dicitur: gloriosa: famosa, cum additur: dicta sunt, scilicet per revelationem Scripturarum ; generosa, cum describitur ab auctoritate: civitas Dei.

Similiter illud ad Galatas quarto : Illa autem quae sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra, sic potest vulgarizari: quatuor requiruntur ad hoc, quod aliqua civitas commendabilis ostendatur., scilicet quod sit in ea pacis tranquillitas, ab hoste securitas, a dominio libertas et fecunditas vel copiositas. Haec ostendit Apostolus in verbo proposito de caelesti Ierusalem, scilicet pacis tranquillitatem, ibi: Illa autem Ierusalem, quae pacifica interpretatur ; securitatem, ibi: quae sursum est:

libertatem, ibi: libera est: fecunditatem, ibi: quae est mater nostra. Si antem sic dividatur: commendat Apostolus hic Ierusalem sub duplici ratione, scilicet sub ratione excellentiae, ibi: Illa autem quae sursum est Ierusalem libera est; secundo, sub ratione influentiae, ibi quae est mater nostra, non ita ab auditoribus caperetur sicut praemissa divisio:

Ad idem aliud proponatur exemplum Actuum septimo : Stephanus plenus Spiritu sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei. Sic potest dividi extra: tria sunt necessaria ad videndum, scilicet dispositio in oculo, intentio in aspiciendo et praesentia in obiecto, quod patet per contrarium aspicienti. Haec autem omnia notantur in verbo praedicto, scilicet gratiae dispositio, ibi: Stephanus plenus Spiritu sancto: intentio in aspiciendo, ibi: intendens in caelum: et praesentia in obiecto, ibi: vidit gloriam Dei et Iesum stantem etc.

8. Aliud exemplum proponatur, ut illud secundas ad Corinthios duodecimo : Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Vera poenitentia quadruplici conditione perficitur. Exigitur enim, quod sit voluntaria ad merendum, ibi: Libenter: iucunda ad facilius sustinendum, ibi: gloriabor ; paenalis ad satisfaciendum, ibi: in infirmitatibus: et propria ad praemium obtinendum, ibi: meis.

Similiter illud Lucae septimo : Stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, potest ita dividi secundum hunc modum: in quatuor consistit amaritudo contritionis, sicut patet in beatissima Magdalena in verbo praemisso, scilicet in rubore, ibi: Stans retro: in timore, ibi: secus pedes eius: in dolore, ibi: lacrymis coepit rigare pedes eius: et in abiectione, ibi: et capillis capitis sui tergebat.

Et illud Danielis tertio decimo : Flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. Introducitur hic ad loquendum casta Susanna sub triplici affectione, quae generatur in homine infamato. Afficitur enim talis affectione ruboris pro offensa congregatione, ibi: suspexit ad caelum: doloris pro amissa nobilis famae possessione, ibi: flens: et timoris, sed cum spe, pro infligenda punitione, ibi: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino .

9. Item ponatur illud Mattliaei octavo : Vade, ostende te sacerdoti et offer munus tuum. Tria debet habere poenitentia : debet enim esse voluntaria, ibi: Vade, id est ex voluntate: aperta, ibi: ostende te: integra, ibi: sacerdoti, non sacerdotibus: et prompta ad satisfaciendum, ibi: et offer munus tuum.

Aliud exemplum, Psalmus : Propter te mortificamur tota die. Poenitentia debet esse recta ratione intentionis, ibi: Propter te: strenua ratione actionis, ibi: mortificamur; et continua ratione durationis, ibi: tota die.

Vel aliud eiusdem Psalmi : Exsurge, quare obdormis, Domine? potest ita dividi: pro tribus vir sanctus commovetur, scilicet si videt, affligi innocentiam, prosperari malitiam et dormire divinam iustitiam. Ideo excitat: Exsurge, quare obdormis, Domine? scilicet ad puniendum.

Similiter sumatur illud Lucae primo : Ave, gratia plena, Dominus tecum. Populo dividendo dicetur: triplex est officium nuntiorum, scilicet salutare, ibi: Ave: nuntiare, ibi: gratia plena: et licentiare, ibi: Dominus tecum.

Hoc idem clero artificialiter posset dividi sic: Angelus, alloquens Virginem Genitricem, praemittit salutationis exordium divinum, ibi: Ave: narrat concipiendi modum, ibi: gratia plena: et subdit concludens conceptionis effectum, ibi: Dominus tecum. Primum est salutationis: Ave: secundum commendationis: gratia plena: tertium consolationis: Dominus tecum. Vel sic: primum pertinet ad salutationem, secundum ad commendationem, tertium vero ad consolationem.

Secundum enim diversos status potest fere quaslibet divisio variari et ex hoc per consequens decorari ; sicut isto docemur exemplo, quod idem poterit variari, ut dicatur ibi: potatur hic angelica salutatio: Ave: gratiarum actio: gratia plena: divinae societatis imitatio: Dominus tecum.

Haec utique sufficiant exempla praemissa ad ostendendum hunc modum, qualiter thema dividatur extra. Qui quidem modus simplicioribus condescendit, licet nonnulla exempla inserta sint incidenter, quae magis redolent modum exsequendi ; cuius quippe rei haec fuit causa, ut ostenderetur, quod unus et idem versus aliter clero, aliter esset populo dividendas.

10. Nunc autem inquirere opus est primae divisionis membrum, videlicet qualiter thema dividatur intra. Dividitur autem secundum hunc modum: aliquando per verba, aliquando per casualia quasque, in quibus a diversis habet diversimode variari secundum multiplicitatem et differentias eorundem: ideoque qualiter in modo, humero et persona, in recto pariter et obliquis diversificetur: sicut inferius indicabit copia exemplorum, quae non erit paucorum, in medium describenda, qua patere possit faciliter praedicandi sententia dividendi, si tamen haec sub brevitate collecta studuerit memoriae commendare.

Dividitur antem per verba sic. Ponatur illud Matthaei :Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis. Tria notantur. Primo ad profectum sollicitat, ibi: Ite et vos: secundo sollicitationis qualitatem exprimit, ibi: in vineam meam: tertio de laboris retributione certificat, ibi: et quod iustum fuerit dabo vobis.

Similiter illud Lucae quinto decimo : Pater, peccavi in caelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus, potest ita dividi: verbum illud est verbum poenitentis et ad misericordiam redeuntis et de commissis veniam postulantis. Ecce, si attendis, hic in verbis istis tota sententia thematis est comprehensa. Et dein prosequendum est sic: hic talis primo pie invocat, ibi: Pater: secundo vulnus detegit, ibi: peccavi: tertio exaggerat offensam, ibi: in caelum et coram te: quarto sibi poenam taxat, ibi: tam non sum dignus vocari filius tuus.

Eodem modo habetur illud Matthan : Domine, salva nos, perimus. Invocando dominationem postulant salvationem, allegant creationem et petitionis causam subiungunt, ibi: perimus. Invocando Domine, captant benevolentiam: postulando profitentur potentum, ibi: salva, id est creaturam tuam; non enim salutem peterent ab eo quem non crederent posse salvare: allegando inclinant ad clementiam, cum dicunt: nos: nltimo fatentur humanam indigentiam, ibi: perimus.

11, Haec sunt claves divisionis praedictae, et modus iste utilis est maxime, cum quis de toto Evangelio praedicat sive Epistola, pro eo quod in paucis verbis potest claudere evangelicum sensum et memoriam labilem adiuvare, ut si ponatur illud Ioannis sexto : Abiit Iesus trans mare Galilaeae, et cum sublevasset oculos, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi etc., et quae ibi dicuntur de miraculo quinque panum. Potest autem in tribus verbis totius Evangelii sententia comprehendi sic: tria fecit hodie Christus: providet ut procurator, ibi: Unde ememus panes, ut manducent hi? administrat ut dispensator , ibi: distribuit discumbentibus; et multiplicat ut Dominus, ibi: collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum etc. In providendo ostendit clementiam in respectu miserationis: in ministrando sapientiam in processu interrogationis: in multiplicando potentiam in pastu refectionis.

12. Potest antem hoc fero generaliter observari in singulis Evangeliis et Epistolis, et non solummodo dividendo per verba, sed et per alia casualia, sicut exemplis infra patebit.

Item, ponatur illud ad Romanos sexto : In novitate vitae ambulemus. Hoc diversificatur quoad numerum et personam sic: hic monet Apostolus, ut de bono in melius proficiamus, ibi: ambulemus: secundo ostendit profectum, quem debeamus, ibi: in novitate vitae.

Item, illud ad Romanos tertio decimo : Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Hic duo facit Apostolus more pontificis : solvit, ibi: nemini quidquam debeatis: et ligat, ibi: nisi ut invicem diligatis: solvit a vinculo servitutis, ligat vinculo caritatis, quae quanto magis solvitur, tanto magis debetur.

Amplius variatur hic modus, sicut patet, proposito illo ad Romanos tertio decimo : Induamur arma lucis. Hic hortatur ad indumenta virtutum, notanturque hic tria, quae faciunt virtutes in habente eas. Habent enim ipsae virtutes induere, armare et illuminare: ideo dicitur: induamur quoad primum: arma quoad secundum: lucis quoad tertium .

Ecce, quod variatur quantum ad modum; licet populo aliter possit dividi, ut supra extra dividendo, velut ostensum est in praemissis: triplex est nobis inflictum incommodum per peccatum, scilicet nuditatis, contra quod dantur virtutes ad indumentum, ibi: induamur: infirmitatis, contra quod dantur ad munimentum, ibi: arma: et caocitatis, contra quod dantur ad documentum, ibi: lucis. Deinde procedendo per primum , quomodo ei virtutes sunt indumenta necessitatis ad meritum, utilitatis ad praemium, honestatis ad exemplum et formositatis ad ornatum. Demam procedendo per secundum membrum, quomodo sunt ad muniendum fortiter, ad impugnandum graviter, ad resistendum patienter et ad vivificandum longanimiter.

13. Potest etiam procedi de opposito in oppositum, videlicet incommodum, quod incurrimus per peccatum, est triplex. Ipsa enim peccata sunt deceptiva propter delectationis transitum, turpia propter cnlpae contagium et poenalia propter reatum. Sed de hoc non plus ad praesens, pro eo quod inferius dicetur: nunc autem non est intentio nostra dividendi per exempla tendentia ad complementum.

Ad idem ponatur illud Psalmi : Domine, inclina caelos tuos et descende, tange montes, et fumigabunt. Quod potest sic per infinitivum dividi simili modo, ut praedictum est: ut si dicatur: eximius Prophetarum eximia petit sibi dari, videlicet sublimem humiliari: Domine, inclina caelos tuos: Dominum incarnari: descende: et rebellem reconciliari: tange montes, et fumigabunt.

Haec autem divisio et quaelibet praemissarum in exsecutione processus apertius appareret, sed solum ad ponenda generis diversi exempla pervigilat speculatio praesens.

Et idem ostenditur, si ponatur illud Psalmi : Esto mihi in Deum protectorem et in locum refugii. Dividitur quippe sic eodem modo: in periculo positus duo petit: defensari, ibi: esto mihi in Deum protectorem: et gubernari , ibi: et in locum refugii. Defensari petit ad evadendum , gubernari vero ad confugiendum. Primum fit per protectoris auxilium: secundum, per Salvatoris patrocinium.

Ecce, quomodo per has claves divisionis praemissas sufficientia innuitur, et eiusdem intelligentia reseratur et quasi clauditur, secundum quod claves merito nuncupantur.

14. Potest antem hic modus, qui fit per verba, non solum in activa, sed et passiva voce, in persona et numero variari, et divisio inveniri, sicut nostrum patefaciet exemplum.

Ponatur illud Ieremiae primo : Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te et Prophetam in gentibus aedi te. Ubi procedetur hoc modo: in verbo, inquam, isto, ut iste ostendit, eligitur, ibi: Priusquam te formarem in utero, novi te: acceptatur, ibi: et antequam exires de vulva, sanctificavi te: et honoratur, ibi: et Prophetam in gentibus dedi te. Eligitur in praedestinatione, acceptatur vel adoptatur in sanctificatione, honoratur in praedicatione.

Nec credendum, quod hoc modo tantum possit hoc verbum dividi. Plures procul dubio divisiones in hoc verbo doctor inveniet et meliores quidem, quas mea ignorantia non attingit. Posset enim et hoc verbum aliter dividi, ut dicatur: beneficium hic exprimitur quoad electionis suae primordium: Priusquam te formarem in utero, novi te: quoad sanctitatis privilegium: et antequam exires de vulva, sanctificavi te: et quoad predicationis officium: et Prophetam in gentibus dedi te. In electione ostenditur Dei scientia admirabilia, in sanctificatione eius bonitas commendabilis , sed in praedicatione eius doctrina redditur venerabilis.

15. Praeterea sciendum, quod divisio, cum fit per verba, potest fieri in secunda persona: verbi gratia, sumatur illud Danielis quarto : Magnificatus es et invaluisti, et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelos, et potestas tua usque ad terminos universae terrae. Potest antem divisionem suam quis exponendo dirigere ad secundam personam sic: O Christe, quia carnem sumsisti, ibi: magnificatus es; de lacu nos eduxisti, ibi: invaluisti : super caelos ascendisti , ibi: magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelos: Apostolos et nos illuminasti, ibi: et potestas tua usque ad terminos universae terrae. Magnificatus es ergo in incarnatione ; invaluisti in passione; magnitudo tua crevit usque ad caelos in ascensione ; et potestas tua usque ad terminos universae terrae in Spiritus sancti missione. Quid igitur per hos terminos universae terrae nisi Apostoli designantur, qui ut potestatem ostenderent, in omnem terram exivit sonus eorum ?

Ecce, modus affectuosus est iste, per quem thema exponitur , dum dividitur.

Et nomina numerabilia excluduntur , scilicet primum, secundum, tertium et quartum, quorum superfluitas sollicite vitanda est in sermone ; maxime, cum raro posita inveniantur a Sanctis et magis lectioni congruant quam sermoni.

Poterit autem praedictus modus esse plerumque communis, si quis eum ad plura sciverit ampliare.

16. Praeter praemissum est alius modus dividendi, scilicet per casualia, ut tactum est supra . Quod quidem variatur multipliciter, per rectos casus scilicet et obliquos, sicut inferius ordo patefaciet exemplorum.

In primis ponatur illud Osee sexto : Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae. Tria notantur in verbis: venientis opportunitas: Quasi diluculum: accedentis dignitas: praeparatus est egressus eius ; et ipsius advenientis utilitas: et veniet quasi imber etc. Posset autem variari sic in eodem verbo, ut dicatur: opportunitas veniendi, dignitas accedendi et utilitas adveniendi.

Sic et in Matthaei vigesimo primo : Dicite filiae Sion: Ecce, rex tuus venit tibi mansuetus. Hic notantur quinque circa Salvatoris adventum: necessitas petentis: Dicite filiae Sion: propinquitas venientis: ecce; sublimitas accedentis: rex tuus: utilitas advenientis: venit tibi: et humilitas descendentis: mansuetus.

Haec autem divisio variatur, sicut subiectum monstrat exemplum. Ponatur illud Ecclesiastici trigesimo octavo : Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus. In verbo isto salutis auctor saluti providet conservandae, ne quis, suae innitens prudentias, consilium non requirat, et artis medicinae ignarus, recidivum incurrat , et fiant novissima hominis illius peiora prioribus ; quia peccator, cum in profundum venerit peccatorum , contemnit. Ecce, in verbis istis expressus est praedicti thematis sensus, quod est in omnibus sollicite observandum. Doinde procedatur ad dividendum sic: in verbis praemissis ad commendationem medici spiritualis tria proponuntur: primum ipsius dignitas, et ideo est honorandus: Honora medicum: secundum est nostra necessitas, et ideo requirendus: propter necessitatem: tertium est eiusdem auctoritas, et ideo fide dignus: etenim illum creavit Altissimus. Est autem modus iste communis et pulcher.

Eligat ergo unusquisque quod vult, et studiosum se magis quam malevolum probet.

17. Potest igitur tam in isto quam in singulis verbalibus in diversis obliquis divisio variari ; sicut ex parte supra ostendimus. Primo ad hoc ponatur illud Ecclesiastici decimo : Quid superbis, terra et cinis? Et dicatur sic: in isto verbo, scilicet terra et cinis, nostra fragilis conditio memoratur ; ubi tria notantur, scilicet humanae conditio vilitatis: terra: eiusdem consideratio fragilitatis: cinis: et tertium, quod ex duobus inclusum elicitur, actus humilitatis: quid superbis?

Item ponatur illud Matthaei undecimo : Tu es, qui venturus est, an alium exspectamus ? Dicam ita dividendo per dativum: duo facit beatus Ioannes: obsequitur veritati: Tu es etc: et consulit infirmitati: an alium etc.

Similiter in accusativo ponatur illud Malachias tertio : Ecce, mitto Angelum meum, qui praeparabit viam ante faciem meam. Potest sic dici: hic tria notantur: primum pertinet ad mittentis auctoritatem: Ecce, mitto; secundum ad legati sanctitatem: Angelum meum; tertium ad officii dignitatem: qui praeparabit viam ante faciem meam.

18. Similiter est in aliis variandum propositum thema, sicut placuerit praedicanti, in singulis verbalibus seu participiis vel in omnibus gerundiis, sicut etiam in aliis nominibus quibuscumque, quemadmodum indicabunt per ordinem exempla subscripta. Servatur adhuc divisio in ablativo sub eadem forma verbali.

Et proponatur illud Apocalypsis vigesimo secundo : Ecce, venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua: diceturque sic: in verbo praedicto proponitur Mediatoris adventus sub triplici ratione, scilicet sub exhibendi propinquitate: Ecce, venio cito: sub largiendi facultate: et merces mea mecum est: et sub retribuendi aequitate: reddere unicuique secundum opera sua: ut ex propinquitate sollicitet nos ad praeparandum, ex facultate sollicitet ad diligendum et ex aequitate iustitias terreat ad praecavendum.

Nunc diversificanda sunt exempla secundum verbale alterius formae, sicut factum est in praemisso exemplo. Ponatur illud Isaiae nono : Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis. Dicetur sic: hic, desperatione fugata, datur nobis certa ratio respirandi propter duo, quae hic notantur, scilicet timoris evacuatio: Puer natus est nobis: et spei collatio: et Filius datus est nobis. Timor erat de poena intuitu iustitiae, et desperatio veniae ex consideratione culpae. Ne timeatur sapientiae profunditas, dicitur: Puer: ne generis nobilitas, dicitur: natus: ne iustitiae inflexibili tas, dicitur: nobis. Item, secundo datur certa ratio respirandi exspectantibus. Primum est beneficii immensitas: Filius: secundum est conferentis liberalitas: datus est: tertium est suscipientis utilitas: nobis.

19. Variatur autem per ordinem in obliquis: verbi gratia, ponatur illud Lucas vigesimo.primo : Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra: sicque dicetur: duo ponuntur hic: primum est eruditionis: Levate capita vestra: secundum vero consolationis: quoniam appropinquat redemptio vestra.

Item, proponatur illud Genesis vigesimo quarto : Ingredere, benedicte Dei, cur foris stas? Mystice exponendo de beato Benedicto dicetur: hic tria notantur: primum attribuitur compassioni: cur foris stas ? secundum commendationi: benedicte Dei; tertium remunerationi: Ingredere. In compassione ostenditur pietas: in commendatione Benedicti dignitas ; sed in remuneratione Dei largitas. Compatienda erat in eo laborum angustia , commendanda virtutum gratia, sed et remuneranda iustitia.

Ponatur aliud exemplum Iacobi primo : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras, quo Apostolus hortatur nos ad verbi susceptionem: suscipite: ponit dispositionem: in mansuetudine: et tertio subiungit rationem: quod potest salvare animas vestras.

Item, ponatur illud ad Hebraeos nono : Christus assistens Pontifex futurorum bonorum, dicendo sic: hic commendatur sacerdotium Christi a gratiae unctione: Christus; a propitiatione: assistens; a mediatione: Pontifex: et a donorum largitione: futurorum bonorum.

Similiter illud ad Ephesios quarto : Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi; dicetur sic: commendatur hic gratia Christi ab extensione: unicuique nostrum, scilicet bonis et malis; a largitione: data est, non divendita; et ab ordinatione: secundum mensuram donationis Christi.

20. Ulterius diversificentur exempla in altera forma verbali, et ponatur illud Psalmi : Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. Hic commendatur Christus tripliciter: primo a mirabili pulcritudine: Speciosus forma: secundo ab incomparabili magnitudine : prae filiis hominum; tertio a gratiae plenitudine: diffusa est gratia in labiis tuis.

Vel illud etiam eiusdem Psalmi : Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et generationem: quo commendatur principatus Apostolorum a triplici conditione, scilicet ab auctoritatis altitudine: Constitues eos principes: a potestatis latitudine: super omnem terram: a perpetuitatis longitudine: memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et generationem. Fuit antem horum principatus altus auctoritate, latus potestate, sed longus perpetuitate. Ita potest et in pluribus aliis divisio variari, sicut praemissum monstrat exemplum.

21. Nunc vero secundum diversa nomina sive participia vel gerundia et secundum diversas habitudines eorundem divisio diversificetur exemplis, quibus dividenda dictio quaslibet includatur. Ponatur ergo illud Isaiae sexagesimo tertio : Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi, et non fuit qui adiuvaret. Et dicetur per participium sic: in verbo isto Christus gerit studium inquirentis: Circumspexi; affectum patientis: et non erat auxiliator: desiderium indigentis: quaesivi: modum et animum conquerentis: et non fuit qui adiuvaret. Circumspicere competit inquirenti ; auxiliari expedit patienti ; quaerere congruit indigenti: sed dolere competit conquerenti.

Item, ad illud Matthaei decimo octavo : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, secundum praedictum modum sic dicetur: hic alloquitur Christus servum sub duplici ratione, scilicet increpantis: Serve nequam: et improperantis : omne debitum dimisi Ubi. Increpat in eo nequitiam impietatis et improperat gratiam largitatis. In primo ostenditur servi crudelitas, et in secundo Dei pietas.

Similiter illud Actuum secundo : Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, quo tria notantur: largitas dantis: Effundam: pretiositas muneris: de Spiritu meo: et dispositio recipientis: super omnem carnem. Potest autem hoc fieri in eisdem vocabulis per diversos obliquos, sicut ostensum est supra .

Amplius ponatur illud Isaiae quadragesimo nono : Posuit os meum quasi gladium acutum: ubi tria notantur , scilicet auctoritas dantis: Posuit; congruitas suscipientis : os meum; et consequens utilitas audientis: quasi gladium acutum. Primum, quantum ad initium: secundum, quantum ad progressum ; et tertium, quantum ad finem.

Item, sumatur illud Lucae secundo : Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce, pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Si voluerit quis de toto Evangelio praedicare, dicetur sic, ut supra : in hoc Evangelio proponitur Christus desiderandus in parentum requisitione: admirandus in sermonum prolatione, et imitandus in parendi subiectione. Haec omnia in Evangelio patent.

Iste autem modus communis esse potest, sed magis lectioni competit quam sermoni, et maxime, cum moderni divisionum minutiae quaerant et thema in partes secent minutiores. Ideo praedictum verbum potest per se dividi sic: in verbo isto tria sunt attendenda, scilicet forma loquentis, et inveniemus curialitatem: Fili: modus compatientis, et inveniemus pietatem: dolentes: et opus inquirentis, et inveniemus strenuitatem: quaerebamus te.

22. Item, ponatur illud Isaiae sexagesimo : Venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est, dicendo sic: in verbo praedicto Propheta ingerit nobis de Mediatoris solemnitate laetitiam. Proponit autem ipsum nobis sub ratione venientis: Venit: illuminantis: lumen tuum: et remunerantis: et gloria Domini etc Primum, quantum ad initium: secundum, quantum ad progressum ; tertium, quantum ad finem.

Item, proponantur simpliciter nomina; et sumatur illud ad Romanos sexto : Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est: dicaturque sic: tria ponit hic Apostolus, propter quae sunt fugienda peccata, scilicet utilitatis carentia: Quem fructum: evidens erubescentia: nunc erubescitis: et aeternae damnationis sequela: Nam finis illorum mors est. Propter primum sunt inutilia, ideo non expediunt: propter secundum turpia, ideo non decent: et propter tertium sunt nociva, ideo non licent.

Similiter ponatur illud Ezechielis trigesimo quarto : Ego pascam oves meae, et ego accubare eae faciam: et dicetur sic: Dominus hic duo praenuntiat: in praesenti gratiam: Pascam oves meas: et in futuro gloriam: et accubare eas faciam.

Item, illud ad Ephesios ultimo : Induite vos armaturam Dei, ut possitis state adversus insidias diaboli. Reddit hic nos Apostolus sollicitos ad muniendum et cautos ad resistendum. Primo hortatur ad spirituale animae munimentum: Induite armaturam Dei: secundo explicat diaboli machinamentum: ut possitis stare adversus insidias diaboli. Primum est ad protegendum, secundum ad resistendum.

Item, ponatur illud Matthaei quarto : Venite post me, et faciam, vos fieri piscatores hominum; et dicetur sic: inritat eos ad perfectionem meriti: Venite post me; et praedicit sublimitatem officii: et faciam, vos fieri piscatores hominum.

Ponatur etiam illud ad Romanos quinto decimo : Suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei: et dicetur sic: hortatur nos his Apostolus ad vinculum caritatis, et primo, verbo, id est utili monitione: Suscipite invicem: secundo, exemplo, id est imitabili perfectione: sicut et Christus suscepit vos.

Hic autem modus generalis est in omnibus auctoritatibus habentibus sensum istum, ut est illud Matthaei quinto : Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est: et illud ad Ephesios quinto : Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos: et omnia talia.

Quamquam praemissum verbum aliter dividi possit, ut dicatur ut supra: hic hortatur ad vinculum caritatis, et ponuntur hic tria: materia: Suscipite invicem: forma: sicut et Christus: et finis: in honorem Dei. Materia est univoca, forma est mirifica, sed finis est honorificus. 23. Item, est alius modus, propter quem ostendendum ponatur illud Lucae quarto decimo : Amice, ascende superius; et dicetur sic: triplex status ostenditur hic, status scilicet viae incipientis: Amice: viae proficientis: ascende: et viae pervenientis: superius.

Similiter ad illud Canticorum secundo : Surge, propera, amica mea, speciosa mea, et veni, columba mea: dicetur sic: hic in laudem Virginis Mariae loquitur Filius Matri et commendat eam sic: quantum ad initium: Surge: profectum: propera; et terminum: et veni. Quantum ad initium ostendit eam gratiosam: quantum ad profectum, operosam, et quantum ad terminum, speciosam. Dicitur ergo surgens in ortu; amica propter gratiositatem ; columba properans propter operositatem ; et speciosa veniens propter sponsalitatem.

24. Item, alius modus est, qui occurrit aliquando propter thematis brevitatem, ubi una pars in ipso dividitur distinguendo, ut patet Matthaei sexto : Nolite solliciti esse etc Unde dicetur secundum hunc modum sic: triplex est sollicitudo: una praecipitur, altera prohibetur ut tertia indulgetur .

Item, ponatur illud Matthaei secundo : Intrantes

domum invenerunt Puerum cum Maria, Matre eius: et secundum viam morum dicetur sic: in verbo isto innuitur duplex pars contemplativae. Prima est. inquisitiva internae solitudinis: Intrantes: secunda est gustativa internae dulcedinis: invenerunt.

25. Item, alius modus est quasi scholasticus, sicuti patet in hoc exemplo Matthaei vigesimo secundo : Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem? Proponit enim ut amicus, et interrogat ut nescius, ut det audaciam respondendi. Et tria facit: arguit ingratitudinem: Amice: admiratur praesumtionem: quomodo huc intrasti? et causatur negligentiam: non habens vestem nuptialem. Similiter illud Isaiae trigesimo tertio : Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Tria facit: proponit quaestionem: Quis de vobis? assumit poenalem detentionem: poterit habitare: et concludit reproborum consumtionem: cum igne devorante.

Vel illud Lucae quinto : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam; quo tria notantur: desertio culpae: Surge: satisfactio poenitentiae: tolle lectum tuum: et profectus iustitiae: et vade in domum tuam. Sive rectitudo status per desertionem culpae ; fortitudo actus per exsecutionem iustitiae; promptitudo motus per acquisitionem gloriae. Haec autem divisio communis est in multis.

Item, ponatur illud Iob trigesimo : Comparatus sum luto et assimilatus sum favillae et cineri. Ubi tria de se considerat: ortum fragilem: Comparatus sum luto: statum labilem: assimilatus sum favillae: et exitum corruptibilem : et cineri. Sive sic: Comparatus et assimilatus in carnis fragilitate, in status volubilitate et in mortis necessitate. Homo est lutum in primordio ortus, favilla in medio status et cinis in novissimo exitus. Et sic variandum est in aliis.

26. Praeterea est alius modus communis et eruditus, qui patet in hoc exemplo. Ponatur illud Lucae secundo : Evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui.est Christus Dominus, in civitate David. Considerandum hic est: Quis evangelizat? quia Angelus est hic, ubi dignitas. Quid? quia gaudium magnum, quod erit omni populo, ubi communitas. De quo ? quia natus est Salvator, qui est Christus Iesus, ubi sublimitas. Cui ? quia vobis, ubi utilitas. Quando ? quia hodie, ubi certitudinalitas. Ubi ? quia in civitate David, ubi congruitas denotatur.

Item, illud Matthaei secundo : Ubi est qui natus est Rex Iudaeorum ? In quo verbo ostenduntur Magi studiosi in inquisitione: Vbi est? u bi quaerunt diligenter: compendiosi in narratione: qui natus est, ubi narrant breviter: et generosi in commendatione: Sex Iudaeorum, ubi commendant excellenter. Inquirendo docent ignorantes; unde dixerunt Iudaei: Et tu Bethlehem, terra Iuda, n e-quaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet Dux, qui regat populum meum Israel. Narrando sollicitant negligentes: unde dixerunt: Sic enim scriptum est per Prophetam. Et commendando deterrent malignantes: et propter hoc dicitur: Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Ierosolyma cum illo, et congregans

omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. Quaerant ergo scriptum testimonium: ubi est? narrant partas privilegium, scilicet de Virgine: qui natus est; commendant in eo dignitatis fastigium: Rex Iudaeorum. Quaerunt Scripturas veritatem: ubi est? narrant partus novitatem: qui natus est; et commendant in eo regiam dignitatem: Rex Iudaeorum.

Vel innuitur studium diligens requirendi: ubi est? desiderium vehemens inveniendi: qui natus est; et affectus ardens reverendi: Rex Iudaeorum.

27. Item, illud Lucae decimo quarto : Iam parata sunt omnia. In verbo isto Dominus reddit nos benevolos, ut procuremus intrare ad convivia; quae consueverunt retrahere invitatos ; consueverunt enim excusari et retrahi pro temporis distantia, invitantis negligentia et sufficientiae inopia. Et ideo, ne retrahamur ex distantia temporis, ostendit temporis opportunitatem, ibi: Iam: ex negligentia invitantis, subdit apparatus studiositatem, ibi: parata sunt: et ne ulterius ex sufficientiae inopia, innuit sufficientiae totalitatem, ibi: omnia. Et re vera haec sunt illa quae exiguntur velut necessaria.

Dicas ergo, sicut dictum est: Hinc invitamur a Domino ex temporis opportunitate et congruentia. Nam opportunitatem temporis praeterire est negligentiae, anticipare vero praesuintionis est et audaciae: sicut habemus primae ad Corinthios undecimo : Iam non est dominicam coenam manducare ; unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum; et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Et ideo eleganter in Scriptura proponitur temporis opportunitas. Proponitur autem multipliciter, quia non solum proponitur gustui, ut hic et Lucae ultimo : Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies: sed etiam intellectui et affectui et effectui. Intellectui ad illuminationem ex Ioanne : Iam non dicam vos servos , quia servus nescit, quid faciat Dominus eius; vos autem dixi amicos: quia omnia, quotcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Affectui ad inflammationem, ex eodem Ioanne : Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Manete in dilectione mea; et Psalmus : Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Sed effectui ad exercitationem: Hora est iam nos de somno surgere . Sic ergo, ne excusemur ex temporis distantia, ponitur eius instantia et opportunitas dicendo : Iam.

Sed ne etiam de invitantis negligentia, ideo subditur consequenter studiositas apparatus, cum dicit: parata sunt. Iste autem apparatus est dulcissimus gustui, in quantum est in dulcoris alimentum; Sapientiae sexto decimo : Paratum ponent de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem: et in Psalmo : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Verissimus intellectui in veritatis documentum, ex Psalmo : Illue producam cornu David, paravi lucernam Christo meo. Suavissimus affectui in suavitatis delectamentum ; Psalmus : Et mandavit nubibus

desuper et ianuas caeli aperuit: et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis; panem Angelorum manducavit homo. Saluberrimus effectui in salutis praemium : Tu parasti directiones, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. Alimentum gustus, ut sanet: documentum intellectus, ut instruat: delectamentum affectus, ut demulceat: sed in praemium effectus, ut perficiat et quietet.

Sic ergo ostenditur studiositas apparatus cum divisione statuta, et hoc, ne retrahamur ex negligentia invitantis.

Tertio et ultimo totius sufficientiae copiositas per praemiorum universitatem , cum dicit: iam parata sunt omnia. Sed secundum Glossam intelligitur Verbum incarnatum sive Christus homo, qui etiam omnium est Reparator. Ipse enim, sicut dicit Apostolus primae ad Corinthios quinto decimo : Deus omnia in omnibus: propterea paratus est a Deo ante faciem omnium populorum, Lucae secundo , ut sit nobis omnia, sicut probat Apostolus ad Romanos octavo : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? Quasi dicat: immo: quia, ut dicitur in Glossa Augustini : " Donavit superiora ad fruendum, aequalia ad convivendum et inferiora ad dominandum "; sicut etiam dicitur Ioannis decimo tertio : Sciens Iesus, quia omnia dedit ei Pater in manus. Nec miram, quia omnia tradita sunt sibi a Patre suo, Matthaei undecimo .

28. Adolescens, tibi dico: surge, Lucae septimo . Hic describit Dominus adolescentem spiritualiter suscitandum a tribus: a conditione idonea circumstante naturam, ibi: Adolescens: a vocatione divina inspirante gratiam: tibi dico: a conversione plenaria informante animam: surge. Unde ad conditionem hic exigitur vocatio gratiae efficax et conversio animae perfecta. Describitur ergo a conditione. Attende igitur aetatem adolescentiae tuae et invenies conditiones, quae exigunt suscitationem animae tuae, quia talis aetas pronior ad delectationem respicit carnem: Genesis octavo : Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Quia suavior circa occupationes, respicit mentem; Ecclesiastes : Lactare ergo, iuvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae etc. Quia fortior ad operationes, respicit vires: primi Machabaeorum tertio decimo de Simone: Vos scitis, quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus etc., scilicet ab ipsa adolescentia. Quia aptior ad assuefactiones, respicit mores: Proverbiorum vigesimo secundo : Proverbium est: Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea: et Ieremiae secundo : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam et caritatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra, quae non seminatur. Propter has conditiones exigitur, ut temperet pronitatem carnis; Ecclesiastes : Amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt: et Ecclesiastici quadragesimo secundo ; Filia patris abscondita

est vigilia, id est causa vigilias, et sollicitudo eius auferet somnum, ne forte in adolescentia sua adultera efficiatur et cum viro commorata odibilis fiat. Vanitatem amputet mentis; Psalmus : In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel, ibi Beniamin adolescentulus in mentis excessu. Fortitudinem exerceat virium; ex primae Ioannis secundo : Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. " Nos quasi senes levioris pugnae cursum recipimus, te autem quasi iuvenem manet gloriosior de tyranno triumphus ". Aptitudinem habilitet morum: Threnorum tertio : Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Secus Ieremiae quadragesimo octavo : Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis.

Propter haec quatuor tibi dico: praeceptoria in Scripturis, Lucae quarto decimo : Homo quidam fecit coenam magnam et vocavit multos etc. Persuasoris in creaturis, Ioh duodecimo : Interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi. Excitatoris in mente, Apocalypsis tertio : Angelo Laodiciae Ecclesias scribe: Haec dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei. Ecce, sto ad ostium et pulso: si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum et coenabo cum illo et ipse mecum. Et prophetice in morte, Lucae tertio decimo : Ecce, anni tres sunt, ex quo venio, quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio; succide ergo illam, ut quid etiam terram occupati Et Apocalypsis tertio : In mente habe, qualiter acceperis et audieris, et serva et poenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur, et nescies, qua hora veniam ad te.

Dicam etiam tibi quatuor modos. Surge velociter, ne delecteris in carne, ad Romanos tertio decimo : Hora est, iam nos de somno surgere etc. Viriliter, ne occuperis in mente, Marci secundo : Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam. Fortiter, ut exercearis in viribus, primi Machabaeorum tertio : Surrexit Iudas etc., et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo. Similis factus est leoni in operibus suis etc.; et Lucae primo : Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione. Et sagaciter, ut habiliteris in moribus, Canticorum tertio : Surgam et circuibo civitatem , per vicos et plateae quaeram quem diligit anima mea.

Pars secunda .

29. De arte distinguendi secundo dicendum est, qualiter circa distinctiones se debeat habere cura et diligentia praedicantis ; circa quas, ut dictum est supra brevitas est attendenda. De hac breviter est dicendum, eo quod in- fra diffusius dicetur in ultima parte Unius tractatus. In primis circa hoc sciendum est diligenter, quod distinctiones, quae sunt in themate iam diviso, super thema fundentur, nec fiat digressio ab eodem ; ne, dum radice carent, careant pariter et fructu.

Illud etiam sciendum circa distinctiones, quod oppositio fiat in membris et diversitas, ut unumquodque membrum suum sensum habeat.

Attendendum etiam, quod membrum distinctionis verbis, quibus potest paucioribus fiat; verbis, inquam, usitatis, ab intellectu non dissonis, sed rei, de qua loquitur,.consonis: ne, si verba de novo fingantur, ridiculum fiat.

Nec illud etiam ignorandum est, ut videlicet distinctio quaelibet ordinetur et decoretur et reddatur sufficiens, et ratio assignetur, sicut in diversis congruit bono modo. Et hoc fiat arte clavium, ordine et decore, sicut in diversis exemplis ostensum est supra.

Cavendum denique a distinctione nimia membrorum propter confusionem et oblivionem, quae est memoriae inimica, ne ex hoc fiat taedium audienti ; quanto enim distinctio simplicior est, id est per membra pauciora, tanto melior etc.

Pars tertia .

30. Duabus igitur partibus expeditis, postremo, qualiter in dilatando et procedendo studium esse debeat praedicantis, est dicendum. Circa quod, ut supra dictum , summopere utilitas est attendenda, sicut docet Angustinus in quarto libro de Doctrina christiana : " Cum quis aliquid persuadere conatur, non debet statim ostendere veritatem, sed prius studeat, ut intentum et docilem atque benevolum faciat auditorem, cavens, ne forte sic narret, ut audire taedeat et intelligere non possit; postremo, ne praedicando libenter terreat, contristet, exhilaret, exhortetur ". Prudens enim respicit, quibus debeatur affectus, quibns reverentia, quibus timor, quibus consolatio, quibus admonitio, quibus exhortatio, quibus disciplina, quibus obiurgatio, quibus supplicium.

31. Cavenda sunt in sermone nimis ornata eloquia vel eloquentia. Nam " qui affluit eloquentia insipienti tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo in his quae audire inutile est, delectatur auditor ". " Quae enim eloquenter dicuntur suaviter audiuntur, quae autem sapienter dicuntur salubriter audiuntur. Propter quod dicitur Sapientiae sexto: Multitudo sapientium, non eloquentium, est sanitas orbis terrarum ". "Nec curandum est, quanta quis doceat eloquentia , sed quanta evidentia ". " Quid enim prodest elocutionis integritas, quam intellectus non sequitur audientis ". Unde Hieronymus ; Necessaria est illa oratio, quae rem explicet, sensum edisserat, obscura manifestet, nec verborum compositione frondescat, quia melius est vera rustice, quam diserte falsa proferre. " Bonorum enim ingeniorum est in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire non potest quod volumns, aut quid obest, si lignea sit, cum non quaeram aperire, nisi quod clausum est ". "Et sicut delectatur, si suaviter loquaris,

ita flectitur, si amet auditor quod polliceris, timeat quod minaris, oderit quod arguis ".

32. Illud etiam in sermone carendum est, ne unum et idem saepius repetatur, ne vertatur in fastidium audientium.

Item est attendendam, ut in exordio lenis sit sermo et usitata verborum consuetudo, ut non operta oratio esse videatur. Quid enim insanius quam clamor in exordio? Conservat enim vocem congrua clamoris remissio et audientium animos loquentis suavitas delectat; haud exhilarare facit clamore.

Item, "in ipso sermone praedicator malit placere factis quam verbis, et rebus quam sermonibus , nec aestimet dici melius quod non dicitur verius et levius; nec doctor verbis serviat, sed verba doctori ", cum verborum spuma defluat et veritas invalescat.

Item attendendum est secundum Augustinum, " ut non sit prius dictor quam orator ".

33. Sequitur de dilatatione sermonum. Octo sunt modi dilatandi sermonem. Primus est ponendo orationem pro nomine, sicut fit definiendo, describendo, interpretando sive quocumque modo notificando.

Verbi gratia: iustam deduxit Dominus per vias rectas etc. ; definiatur iustus sic: Iustus est, qui tribuit unicuique quod sunm est. Unde notandum, quid debeat homo Deo, quid proximo, quid sibi.

Cum autem describitur aliquid, quod oppositum habet, convenienter potest se transferre praedicator ad eius oppositum, quoniam definitio unius oppositorum valet ad definitionem sumendam alterius. Posito ergo supradicto themate, et iustitia definita, convenienter potest se transferre praedicator ad alias species virtutis, ut scilicet ostendat, qualiter prudentia est in discernendo bona a malis et bona etiam a bonis, et magis bona a magis bonis, similiter magis mala a minus malis. Est enim prudentia bonarnm rerum et malarum discretio. Fortitudo est in sustinenda adversa propter dilectionem ; est igitur fortitudo malorum susceptio et eorum perpessio. Continentia sive temperantia est in coercendo motus carnis ; est enim temperantia contra motus libidinosos firma dominatio. Consistit igitur prudentia in discernendo, fortitudo in sufferendo, temperantia in motus illicitos coercendo, iustitia vero in unicuique quod suum est tribuendo.

Ecce, qualiter ponendo orationem pro nomine facta est dilatatio, non solum notificando quod ponitur in themate, sed etiam alia notificando propter ipsum.

Non est autem conandum a praedicatore definitionem omnium vel descriptionem sumere indifferenter, sed maxime virtutum et vitiorum et specierum utriusque, donorum Spiritus sancti, religionis et contemplationis, liberi arbitrii et hujusmodi, quibus frequenter utitur theologia.

34. Cum antem per interpretationem volumus dilatare , respiciendum est ad diversae interpretationes, et hoc vel secundum Hieronymum vel secundum Isidorum et alios ; frequenter enim valet una, ubi non valet altera ; respiciendum igitur est ad diversas, et sumendum quod magis competit proposito. Sunt autem interpretationes fere omnium propriorum nominum, sed quod de uno dicitur debet ad plures extendi, et quod de uno verum erat litteraliter ad plures se extendit moraliter. Unde Gregorius , exponens illud, quod Iacob, qui interpretatur luctator, vel supplantator, lactatus est cum Angelo , docet, quod omnis fidelis supplantare debet vitia et luctari cum diabolo contemplando. Sic igitur per singularem luctam iam intelligere debemus generalem luctam fidelis animae. Unde patet, quod proprium debet fieri generale et e converso: verbi gratia, Indicum quinto : Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino ; sed si hoc conveniat omnibus pro Christo voluntarie certantibus, maxime tamen claustralibus abrenuntibus propriae voluntati. Sic ergo universale potest applicari speciali et e converso.

35. Iuxta hunc modum dilatandi, scilicet per notificationes, maxime cavenda est obscuritas definitionis, descriptionis et huiusmodi. Si autem definitio non habetur ab auctoritate, multoties sumendo et aggravando differentiae conandum est ipsam facere, quousque coaequetur rei describendae, sicut docet tam Aristoteles quam Boethius.

36. Secundos modos dilatandi est dividendo ; sicut dicit Porphyrius , " necesse est, dividentem per multitudinem ire ". Secundum hunc modum solebant maxime antiqui sermones suos extendere, scilicet per divisiones. Verumtamen non omni divisione utendum est in praedicatione. Quid enim pertinet ad laicos alicuius nominis multiplicitatem cognoscere ? Divisione igitur, quae est vocis in significationes, non est utendum hic: sed utendum est propter solvendas variae contrarietates et in disputationibus propter solvendos paralogismos, quoniam, sicut habetur in Topicis , " scire, quot modis dicitur aliquid, utile est ad paralogizare et non paralogizare ". Divisionibus aliis, scilicet generis in species, vel superioris in inferiora, vel totius in partes integrales, possumus uti in praedicatione.

Cavendum est. autem a nimia membrorum multitudine. Nam divisio, quanto simplicior, id est per pauciora membra, tanto melior, sicut vult Boethius .

Facta autem per duo vel tria membra divisione, convenienter fieri possunt subdivisiones, et hoc secandam modum, quo prius, vel secundum aliam; et sic potest extendi sermo, verbi gratia, si fuerit thema: Probata virtus corripit insipientes , procedatur sic: virtutum quaedam sunt theologicae, quaedam politicae vel cardinales. Theologicae sunt, quibas immediate movemur in Deam, ut fides, spes, caritas: fide credimus in Deum, spe speramus in Deum, caritate diligimus Deum; politicae sive cardinales sunt iustitia, fortitudo, temperantia et prudentia , quarum motus sunt in Deum mediate ; verbi gratia, iustitia est virtus unicuique tribuens quod soom est propter Deum, et sic de aliis.

Facta autem divisione, statim notificando sunt membra, et hoc exemplificando, vel definiendo , vel notificando, ut dicit Boethius de Divisione ; et sic primus modus iuvabit secundum.

Item, facta divisione , conveniens est de unoquoque membro auctoritatem afferre, ne dividens videatur membra finxisse.

37. Tertius modus dilatandi est ratiocinando sive argumentando, et potest iste modus variari secundum omnes modos argumentandi, scilicet syllogizando, inducendo, exemplificando, enthymematizando. Inter omnes autem modos ratiocinandi in praedicatione tres mihi videntur praecipui, quibus predicator magis debet uti: unus est de duobus contrariis vicissim ratiocinando, unum approbando et alterum reprobando quasi in demonstrativo genere causae; verbi gratia, si praedicator intendit probare, continentiam esse tenendam, transferat se ad luxuriam, ostendens eam reprobandam, et hoc multis rationibus: quia perdit corpus, perdit animam, perdit possessiones, perdit famam: e?ontrario facit continentia: ergo continentia est tenenda.

38. Item, attus modus ratiocinandi est per latentia enthymemata, et hoc postulando iudicium ab ipsis audientibus; verbi gratia, nonne stultus esset homo, qui propriis manibus laqueum faceret, per quem ab inimico suspenderetur ? Ita peccator stultissimus est, qui propriis manibus facit peccatum, quod est laqueus ad ipsum suspendendum, sive funis ad ipsum ligandum; unde Proverbiorum quinto : Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur; et in Psalmo: Funes peccatorum circumplexi sunt me. Sumtus est autem iste modus de secundo libro Regum , ubi latenter Nathan a David quaesivit iudicium, quid scilicet faciendum esset de illo qui plurimas oves haberet, si non habenti nisi unam illam unicam auferret. Hoc etiam modo usus est Dominus in Evangelio , in parabola, quando postulavit a Iudaeis iudicium de agricolis , qui, cum prius occidissent servos, postea occiderunt filium regis. Hunc modum commendat Gregorius in Pastorali , quoniam per istum modum peccator rubore confunditur et a se ipso latenter iudicatur.

39. Tertius modus est ratiocinari per exempla, sive per exemplwn; quod multum valet laicis, qui similitudinibus gaudent externis; verbi gratia, Apostoli per multas tribulationes intraverunt in regnum caelorum , similiter Martyres, Confessores, Virgines: ergo et vos oportet intrare per multas tribulationes. Per unum exemplum: sicut Iob per patientiam multum Deo placuit ; unde Iacobi quinto : Sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis etc.: ergo et nos patientiam habere oportet. Ad hoc autem, ut isto modo abundemus, conveniens est Dialogum Gregorii, Vitas Patrum et Vitas Sanctorum, quorum festa celebrat Ecclesia, cognoscere, quia, sicut Gregorius dicit, " dum Ecclesia facta Sanctorum commemorat, nostra debilia confirmat ".

Cum ergo praedicator dilatat se ratiocinando, non indifferenter intendat quodcumque praedicat ostendere, sed maxime moralia, ut bonum et malum, et bonum melius eligendum, malum fugiendum.

40. Oportet autem ratiocinantem multoties uti anasceve seu confutatione, respondendo ad tacitas quaestiones, sive dissolvendo contrarias argumentationes. Est enim " confutatio contrariorum locorum dissolutio " ; verbi gratia, positis multis rationibus ad hoc, quod Filius Dei debuerit incarnari, procedatur sic: sed dicet aliquis: nonne per novum hominem et purum potuisset mundus redimi? Sicut enim primus homo peccavit; videtur, quod purus homo illud emendare debuit.

Sed dicendum est, quod maius est recreare quam creare; cum igitur Creatorem oportuerit esse Deum, multo fortius Recreatorem oportuit, unde per purum hominem non potuit mundus redimi. Ut igitur mundus eundem haberet Creatorem et Recreatorem, decuit Deum incarnari et per ipsum mundum recreari.

Sed caveat sibi ratiocinator oppositionem aut difficultatem movere, maxime coram simplicibus, nisi illam satis plane sciat solvere.

Cavendum est etiam in ratiocinando bonum statum ita commendare, ut minus bonum videatur opprimere; non ita est laudanda vita contemplativa, quasi non possit salvari quis in vita activa; nec specialis paupertas, ac si non possit salvari habens divitias, et sic de aliis. Rationibus multis commendata virginitate, tum quia observat virginitatem tam corporis quam mentis, tum quia virgo angelicam vitam ducit in terris; commendetur a latere status coniugalis, vel poenitentia incontinentis, sicut videmus, quod scyphus fractus multo magis fit pretiosus post reparationem. Similiter Maria Magdalena multis praefertur virginibus, et Paulus, qui prius fuit persecutor, multis praefertur innocentibus. Hac autem cautela utendum est, ne illi qui participes boni sunt, quod praecipue commendamus, ex hoc praesumant, et sic alios despiciant, et ne illi qui tales non sunt, desperent et nimis suum statum contemnant .

Cavendum est in ratiocinando, ne quis, probare volens per bonam argumentationem, utatur paralogismo.

Ne praedicatio videatur esse disputatio, oportet, quod sic fiat, quasi non esset argumentatio, ut scilicet non praemittantur propositiones, et postea inferatur conclusio ; sed magis dicatur sic: nam ita est, et hoc multiplici ratione.

41. Quartus modus dilatandi est per auctoritates concordantes. Variatur autem iste modus tripliciter: unus modus est, quando auctoritates varias sententias habentes in aliquo termino conveniunt, per quem omnino definitae non sunt ; unde Psalmus : Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum etc. De hoc viro habetur in Iob: Accinge sicut vir lumbos tuos: et alibi: Beatus vir, qui timet Dominum.

Alius modus est, quando auctoritates concordant in sententia, quamvis non conveniant in aliquo termino: verbi gratia: Fides sine operibus mortua est , et in Genesi: Dixit Rachel ad Iacob: Da mihi liberos: alioquin moriar. Per Rachel, quas interpretatur videns principium, significatur fides, qua videmus Deum ; per liberos intelligimus bona opera in caritate facta: patet igitur, qualiter: concordant istae auctoritates: sed quod una dicit aperte reliqua dicit occulte.

Tertius modus est, quando una auctoritas dicit minus plene, alia dicit magis perfecte; verbi gratia: Sic currite, ut comprehendatis ; quomodo autem sit currendum, determinatur in Psalmo, cum dicitur: Cucurri in siti: e t alibi: Sine iniquitate cucurri et direxi: et alibi: Viam mandatorum tuorum cucurri.

Item: Petite et accipietis ; qualis antem debet esse petitio, notatur in Apocalypsi, ubi dicitur, quod viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas etc.

42. Quintas modus dilatandi est per ea quae eiusdem sunt cognitionis , quae scilicet conveniunt in radice, licet aliquam diversitatem habeant. Posito igitur superlativo, discurratur ad positivum et comparativum ; verbi gratia: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime . Bene dicit: potentissime: quidam accinguntur gladio potenter, ut coniugati: quidam potentius, ut continentes: quidam potentissime, ut virgines.

Item: Inebriamini, carissimi . Quidam enim sunt cari, quidam cariores, quidam carissimi. Cari sunt, qui in caritate sunt, etiam imperfecti: cariores sunt, qui dura pro Christo sustinere possunt et sustinent, licet cum molestia: carissimi, qui rident inter opprobria, sicut ebrius.

Item: Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum . Vasa pura sunt laici a peccatis mundi: puriora clerici divino Officio mancipati: purissima sunt praelati, qui prae aliis debent esse mundi et loti .

Ad hunc modum pertinet illa dilatatio, quae fit discurrendo per varias [verborum] compositiones; verbi gratia , si fuerit thema: Quaerite faciem eius semper ; ostenditur, qualiter Dominus quaeritur et requiritur et inquiritur et exquiritur et tandem feliciter acquiritur. Quaeritur in baptismo: requiritur in poenitentia; inquiritur meditando in lege divina; exquiritur bene operando; et sic tandem acquiritur feliciter.

Item, si fuerit thema: Spiritus, ubi vult, spirat , dicatur sic: Ille Spiritus, qui, ubi vult, spirat, in nobis per gratiam suam spiret, ut unusquisque pro peccatis suis suspiret, et conscientia ad aeterna gaudia aspiret, et sic tandem feliciter exspiret, et post mortem in gloria resurrectionis respiret.

Sextus modus est exponendo metaphoras secundum proprietatem rei ipsas explanando et ad instructionem nostram aptando; verbi gratia: Iustus germinabit sicut lilium . Iustus recte comparatur lilio; lilium est enim candidum, similiter iustus per continentiam; lilium est odoriferum, similiter iustus per bonam famam ; item lilia crescunt in transitu aquarum, similiter iusti vel sancti crescunt et proficiunt in transita tribulationum ; legitur in Exodo , quod filii Israel, quanto magis opprimebantur, tanto magis crescebant.

44. Ad hoc autem, ut abundemus isto modo, oportet, ut multas rerum proprietates cognoscamus et eas sciamus ad aedificationem animae adaptare: aliter enim non valerent.

Propter hoc philosophi decepti sunt, tantum rei adhaerentes, et Iudaei litterae tantum, quia ad aedificationem reducere noluerunt. Deus enim creaturae fecit propter homines non solum nutriendos, sed etiam instruendos; unde ipse in Evangelio : Considerate lilia agri, quomodo crescunt: considerate ficulneam et omnes arbores: et Salomon. : Vade, piger, ad formicam: et Iob: Interroga iumenta, et respondebunt tibi. Modum istam tangit David dicens : Delectasti me in factura tua. Facturam istam appellat mundum: tunc enim in factura Dei delectamur, quando, in variis creaturis instructi, magis ad diligendum Deum invitamur. Propter hoc dicitur : Benedicite omnia opera Domini Domino, id est, sitis materia benedicendi Dominum, quod fit, quando creaturae propter se factas homo appetit (sic) et in ipsis Creatorem benedicit.

Modum istum dilatandi si quis exercere vult, librum utilem habebit, scilicet mundum, cuius omnes partes instruent ipsum et transmutent ad Deum. Uti poteris mundo tanquam figura: unde dicit Apostolus : Praeterit figura huius mundi, cum tamen ea tanquam substantia utantur cupidi.

Iuxta hunc modum dilatandi tentandum est accipere proprietates rei naturales primo modo, vel secando, scilicet secundam consuetudinem et naturam ; vocatur enim consuetudo alia natura.

45. Iuxta hunc modum dilatandi cavendum est cito variare metaphoram: verbi gratia, si fuerit thema: Ego sum pastor bonus , sufficit, in eodem sermone loqui de Christo per modum pastoris, tangendo ea quae pertinent ad pastorem, in quantam pastor bonus, sicut de ovibus, de caula et hujusmodi, de impedientibus et expedientibus, quoniam oppositorum eadem est disciplina. Unde in illo sermone bene potest fieri mentio de lupo et latrone, non in quantum lupus, sed in quantum devorat et dispergit oves. In eodem ergo sermone non oportet, ut de Christo tanquam flente loquatur, vel aliquid tale, ne fiat digressio et sacrae Scripturae fiat vilificatio. Subito enim a variata metaphora derisores dicunt, quod de trunco facit vitulum, divina vertit ad libitum suum. Propter hoc competens debet fieri proprietatum adaptatio, vel secundum validam similitudinem, non secundum quamcumque tenuem rationem fiat translatio.

Si antem variae res in unitatem veniunt secundum partes universales, vel integrales, discurrere per partes non est digressio, ut si dicatur : Ego flos campi et Ulium convallium; potest dici: Christus fuit rosa in passione, viola in resurrectione, Ulium in incarnatione. Unde in isto sermone de pastore non fiat mentio de petra, vel de flore, nisi [tale] aliquid occurreret in adducta auctoritate.

Si antem habet res tacta in themate paucas proprietates, aut si multae, tamen ignoras eas, vel si multas notas, tamen non aedificantes; non est mirandum, si transferat se praedicator ad aliam rem, in cuius proprietatibus magis abundet et plus aedificet. Magis enim amanda est animarum aedificatio quam sermonis continuatio.

46. Septimus modus dilatandi est thema diversimode exponere. Sunt autem quatuor modi exponendi: litteralis, allegoricus, tropologicus vel moralis, anagogicus .

Allegoriats est, quando per unum factum intelligitur aliud; tropologicus dicitur, quando per unum factum significatur aliquid faciendum, et dicitur a tropos, quod est conversio, et logos, quod est sermo, quasi sermo conversus, scilicet ad nos; ut per hoc, quod David devicit Goliam ,

nos debemus vincere diabolum. - Anagogicus est, quando per aliud factum in terris sive in Ecclesia militante significatur aliud factum in caelis sive in Ecclesia triumphante: sicut patet in mysteriis de templo, per quod figuratur Ecclesia triumphans, sicut per tabernaculum militans. Dicitur autem anagogicus ab ano, quod est sursum, et goge, quod est ductio, quasi sursum ductio, id est sursum ducens. Ex his patet, quod per allegoriam instruitur fides, per tropologiam informantur mores, per anagogiam levamur in altum, superiora vel caelestia contemplantes. - Non omnes allegoriae sunt de Christo, sed etiam de partibus eiusdem Ecclesiae, de gentilibus, Iudaeis, Apostolis, Martyribus, beata Virgine vel aliis .

Item, expositio tropologica quandoque variari potest, et eadem auctoritas tropologice in bonum et in malum converti vel exponi ; verbi gratia: Estote prudentes sicut serpentes etc., scilicet contra incantatorem, id est diabolum, more serpentis aurem terra obstruimus, quando nos esse terram consideramus: item, aurem cauda claudimus, quando nostra novissima cogitantes, tentatori diabolo resistimus. Sed contra incantatorem, id est predicatorem, quidam sibi prudentiam assumunt in malum, qui quasi terra aurem obstruunt, quando amore terrenorum verbum Dei audire renuunt; cauda vero aurem claudunt, quando, in peccatis permanentes, finalem poenitentiam sibi promittunt. Sic exponendo moraliter in bonum et in malum sermo dilatatur.

Item, contingit diversimode exponi in bonum, ut hoc in auctoritate Apostoli ; Habemus thesaurum in vasis fictilibus, id est animas pretiosas in corporibus fragilibus, vel virginitatem, vel intellectum spiritualem in corticibus litteralibus.

47. In hoc antem modo dilatandi debet per expositio. nem pondus verborum et clausularum adverti, ut consideretur sollicite, quare hoc et non illud, quare sic et non aliter dicatur: verbi gratia, dicit Pater ad Filium: Ego hodie genui te . Bene dicit: Ego, non alius quam Pater genuit: item bene dicit: genui, non creavi, non feci, quia Filius a Patre est non factus nec creatus, sed genitus; item bene dicit: hodie, non heri, non cras, non in nocte, sed in aeterna claritate, quia apud Deum non est immutatio nec vicissitudinis obumbratio ; item bene dicit: te, non tua, te enim genui aeternaliter, sed tua feci temporaliter.

48. Item, si auctoritas habet diversas clausulas, clausulae illae ponderandae sunt et alicui numero famoso in theologia conandum est numerum illarum clausularum adaptare. Multa enim conveniunt in theologia secundum numerum binarium, quoniam caritas gemina est, duo testamenta, duae stellae, duo ad salutem necessaria, scilicet fides et opera. Similiter multa conveniunt in theologia secundum ternarium, ut tres sunt virtutes theologicae, tres status, tres ordines fidelium, tres partes poenitentiae, et sic de aliis, sicut patet alibi.

Fiat igitur adaptatio hoc modo: Iniquitatem odio habui et abominatus sum, legem autem tuam dilexi . Istae tres clausulas respondent tribus operibus poenitentiae: prima, contritioni: secanda, confessioni, quoniam abominabile provocat ad vomitum: tertia , voluntariae satisfactioni; unde bene dicit: dilexi, quia lex dicitur a ligando, unde patet, quod bene dicitur in-victa satisfactio: item, prima clausula pertinet ad incipientes: secunda, ad proficientes: tertia, ad perfectos; perfectorum enim est gaudere in tribulatione; similiter de aliis clausulis innumeris.

49. Cum diversae clausulas sunt, multoties est facienda vis in ordinatione: verbi gratia: Coepit Iesus facere et docere . Primo ponitur facere et subiungitur docere, quoniam prius exigitur bona vita quam doctrina in praedicatione.

Sciendum tamen, quod cum multoties conveniens sit verba ponderare, multoties tamen sine pondere oportet transire, vel tropum, vel aliquem alium modum assignare loquendi, ita quod non oportet verbis adhaerere. Verbi gratia, dum dicit Pater ad Filium: Ex utero ante luciferum genui te ; non multum ponderandum est ex utero, cum Pater non habeat uterum: similiter, dum dicitur : Humiliamini sub potenti manu Dei, non multum voci manu est adhaerendum, cum Pater manus non habeat: similiter cum dicitur: Domine, ne in furore tuo arguas me etc.; dicta enim sunt talia improprie.

50. Octavus modus dilatandi est, qui fit per causas et effectus, assignando causas necessarias, vel occasionales sive frequentes. Loquens enim de causa irreprehensibiliter potest se transferre ad effectum et e contrario; verbi gratia, si fuerit thema: Humiliamini sub potenti manu Dei , transferre se potest ad causas se humiliandi, quas sunt imperfectiones corporis et imperfectiones animae et perfectiones alienae, sive consideratio aliorum meliorum. Postea assignatur effectus humilitatis, quomodo scilicet hominem in suo loco teneat, quomodo facilem ingressum in sacram Scripturam tribuat, quomodo rationes expediat, quomodo exaltationes non exquirat.

Similiter in praedicatione de luxuria transferre se potest ad causas loquendo de gula, de cohabitatione cum mulieribus, de fatuis aspectibus et ceteris luxuriam nutrientibus; similiter loqui poterit de eius effectibus, scilicet quomodo perdat famam, corrumpat corpus et animam.

51. In modo autem isto dilatandi non est conandum indifferenter causas rerum omnium et effectus sustinere, sed maxime rerum moralium, quas volumus commendare, vel reprobare, scilicet virtutum, vel vitiorum, vel eorum quae faciunt ad meritum, ut ieiunium et eleemosyna. Ratio huius est, quoniam unaquaeque scientia habet cognoscere suas res secundum veritatem usque ad primam originem. Nam, ut dicit Philosophus , " tunc scimus, cum causas et principia cognovimus", principia usque ad elementa. Propter hoc, cum lapis, aut lignum, aut aliquid tale non res theologica, sed naturalis sit: nihil pertinet ad theologum considerare causas ligni vel uniusmodi; sed cum vitia et virtutes meritoria et demeritoria sint non res naturales, talium causas, proprietates et effectus considerat moralis philosophia vel theologia. Unde verissime habet cognoscere theologia vitia et virtutes non solam secundum effectum, sed etiam secundum principia. Res vero naturales ei sufficit cognoscere secundum proprietates consequentes tantum, ex quibus snmentur aliquae moralitates. Praeterea, sicut grammatica, quae est de voce litterata , transfert se ad philosophias in scripto (I), non quia sint de, principali proposito, sed quia sunt repraesentativa quorundam, scilicet elementorum, de quibus interdum similiter in theologia: ipsa enim considerat principaliter spiritualia, et propter illa transfert se ad spiritualium signa: sicut ad Sacramenta, quae sunt sacrae rei signa, invisibilis gratiae visibilis forma ; non solum ad signa talia instituta, sed etiam ad signa alia , cuiusmodi sunt naturalia secundum accidentia sua sensibilia.

Ex hoc patet excellentia theologias super omnes alias facultates; utitur enim theologia tanquam figuris, de quibus in aliis scientiis est intentio principalis. In theologia res significat rem ; unde utitur rebus tanquam signis, cum aliae facultates utantur principalibus significatis. Signa vero in quantum signa sufficit cognoscere secundum sensibilia, non cognoscendo eorum principia, quoniam signum est quod se offert sensui, et illud aliud derelinquet intellectui . Sufficit theologo res exteriores cognoscere secundum proprietates consequentes sensibiles, per tales ut sit instructio sensibilis, scilicet laicorum, quibus utilem Deus dedit librum, scilicet visibilem mundum istum. Res vero proprias et spirituales theologia, sicut quaelibet alia scientia, habet cognoscere non solum secundam proprietates, sed etiam secundum causas. Propter hoc moralium rerum tentandum est cum effectibus et proprietatibus etiam principia assumere, ut sic cognoscantur in veritate; quorum quaedam eligantur, quaedam fugiantur sine deceptione, ut non solum discernatur lepra a lepra, sed etiam lepor a lepore, honestas ab honestate, et lepra a lepore. Non tamen negamus, quin rerum naturalium possint causae assignari, magis autem artificialium ; sed maxime causae et effectus assignari debent spiritualium veritatum, scilicet vitiorum et eorum, de quibus est meritam .

Explicit doctrina sermocinandi.

S. BONAVENTURAE