APPENDIX: OPUSCULORUM DUBIORUM.
Sermo I. De humilitate et patientia.
Sermo II. Contra peccata mortalia.
Sermo III. De bono eleemosynae.
Sermo IV. De amore inimicorum.
Sermo V. De perfecta obedientia.
Refert hic Waddingus septem breves sermones, sex praecipuas rationes, quare Deus religionem minorum sanctae concesserit ecclesiae, decem perfectiones, tanquam, dubia b. Francisci opuscula, quae nos, quum vere subdulcia sint, omisissemus, nisi universa, quae Waddingus tradidit, reddere voluissemus, Is autem arbitratus est, non esse ea rejicienda aut penitus omittenda, dum esset, qui illa Francisco adscriberet. Illi quidem
SERMONES BREVES
ab uno Ludovico Rebolledo neoterico in ejus Chronicis traduntur, non tam fecundo, ut ait noster Waddingus, quam facundo rerum ad suum minorum ordinem pertinentium concionatore, juvarique etiam adjicit suspicionem nimis culta et compta Hispanica phrasi, ex qua ipse in latinum transtulerit, Sed cum multa redoleant b. patris doctrinam, sola forma dispositioque Rebolledi esse videtur, materia tamen Francisci, quem certo credimus pauca, nullos saltem sermones, litteris mandasse, sed, ut inquit Waddingus, serio praemisso orationis et sacrae scripturae studio ferventer eructasse, quidquid Spiritus sanctus dictaverat.