Prophetiae aliquot b. patris Francisci.
Proph. I. Se religionem minorum fundaturum et sibi eam desponsaturum.
Proph. II. Magnum se multorum principem fore.
Proph. III. Pauperum amatorem et patriarcham fore.
Proph. IV. Se per totum mundum respiciendum.
Proph. V. Sacellum sancti Damiani Clarissarum futurum coenobium.
Proph. VI. Minorum familiam multiplicandam.
Proph. VII. Deum pro totius mundi profectu fratres minores misisse.
Proph. VIII. Pauperum hospitalitatem Deo gratam.
Proph. IX. Poenam in peccata relabentis esse graviorem.
Proph. XI. Singularitatem et hypocrisim in religioso malam esse et perniciosam.
Proph. XII. Cardinalem Ostiensem in Papam assumendum.
Proph. XIII. Ordinum apostatas male interire.
Proph. XIV. Magnum in ecclesia schisma et tribulationem futuram.
Proph. XV. Superbiam et fastum religionibus perniciosum, et fratrem Eliam extra ordinem moriturum.
Proph. XVI. Sanctorum meritis multoties Deum a puniendis peccatoribus se coercere.
"Adeo, " inquit Bonaventura c. XI. n. 3, " in ipso claruit spiritus prophetiae, ut et praevideret futura et cordium contueretur occulta, absentia quoque velut praesentia cerneret. " Ex permultis vero ejus vaticinationibus, quae magis ad rem nostram et ad mores componendos accederent, has Waddingus selegit.