CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
CUM COMMENTARIIS R P. F. FRANCISCI LYCHETI BEIXIENSIS, ORDINIS MINORUM REG. OBS. OLIM MINISTRI GENERALIS,
ET SUPPLEMENTO R. P. F. JOANNIS PONCII HIBERNI, EJUSDEM ORDINIS, IN COLLEGIO ROMANO HIBERNORUM THEOLOGIAE PRIMARII PROFESSORIS.
CENSURA R. P. F. LUCAE WADDINGI CIRCA COMMENTARIOS OXONIENSES
Potissimum hoc inter Scoli opera, auctorem non tam in fronte praefert, quam ipsa sua dignitate refert. Praestantissimi Doctoris in dicendo acumen, in disserendo copiam, in asserendo pondus, in principiis stabiliendis firmitatem, in connectendis constantiam, prae reliquis ejusdem scriptis hoc maxime commendat. Atque uti felicissimi ingenii nobilissimum partum, et amplissimae doctrinae fertile seminarium omnes non tam amplectuntur quam admirantur, quippe quod sparsim variis libris, sive ipse, sive alii docent, hic mira contextum vel habent diffuse scriptum, vel exuberanti compendio collectum, aut faecundo principiorum alvo compressum. Neglectis proinde aliis Scoti elucubralionibus, in hanc universim incumbunt, sive qui Philosophiae praecepta tradunt, sive qui Theologiae mysteria perscrutantur. Inde factum, ut aliis delilescenlibus, haec duntaxat praestaret, et frequenti editione ubique prodiret.
Primus omnium, quod sciam, edidit Venetiis anno 1477. Thomas Penchet Eremita Auguslinianus Anglus, in Academia Palavina Professor, adjutore Bartholomaeo Bellato Feltrensi Minorila, qui primum excudit librum Reportatorum. Pro illius temporis ratione nitide et accurate factum, rejeclis ad finem spuriis additionibus, indicatis locis, quibus miscebantur. Secundus, Philippus a Bagnacavallo in gymnasio Venelo ordinarius Prceleclor, dein Minister generalis totius Ordinis Minorum, eadem in Urbe anno 1505, imprimi curavit, insertis in textum additionibus, addito etiam in margine aliquolo citalionum ornatu. Tertiam adhibuit impressionem prioribus digniorem Mauritius de Portu Hibernicus, publicus Palavii Professor, mox Archiepiscopus Tuamen, anno 1522, etiam in Urbe Venetiarum. Dein multis in locis excusumhoc opus variis formis, variisque incrementis et decrementis. Tandem ultimam limam plene adhibuit Illustrissimus Cavellus, nihilo praetermisso,quod ad operis dignitatem sive integritatem possit desiderari. Sex sunt in Vaticano Codices MSS. quibus per omnia haec editio cohaeret, si paucula demas exigui sane momenti, in quibus etiam haec ipsa exemplaria non concordant.
Recognitionem hanc, omnibus numeris absolutam, in hac editione secuti, Commentarios adjunximus Francisci Lycheti, olim Ordinis Minorum Ministri Generalis, in Scoli operibus versalissimi, atque ubi isti deerant, alios adhibuimus doctorum virorum, hujus nostri Collegii Professorum. Multi sunt, qui opinentur, et nobis aliquando persuadere conati sunt Lychelum integros in universum hoc opus Commentarios dedisse, et quae desiderabatur, partem delitescere in nobilibus Italiae Bibliothecis, praesertim in Urbinate, Codicibus MSS. instruclissima. Ego ante aliquot annos omnem posui operam ut in optimis quibusque Bibliothecis perquirerentur, et cum Serenissimo Principe Francisco Maria, postremo Urbini Duce, rei litteraria, instruendis duobus, quae excolebat, Museis, et Ordini Minorum addiclissimo, solerter egi, ut si quid in hac re haberet vel aliquando audierit, edoceret. Praeter edita nihil scripsisse in hoc genere auctorem hunc, undequaque responsum, quod tandem certius accepi ex ipsius Lycheti Regeslo, quo suae generalis Praefecturae gesta congessit. Etenim anno 1520. die20 Iunii editis Parisiis quibusdam constitutionibus studiorum regimini opportunis, inter alias ita praecepit: Ut Theologiae studiosi tantum se occupent in lectionibus Scoti et commentis ejusdem, quae praecise sunt ad mentem Scoti, ita quod praecise videant Scotum cum expositione nostra super primo, secundo et tertio Sententiarum, et super quodlibetis, donec aliqua alia melior apparuerit. Obiit autem sub ejusdem anni finem in civitate Budae in Hungaria, post molesta et longissima per Germaniam et Poloniam itinera. Non ergo potuit librum quartum interpretari, neque supplere, quae deficiebant in tertium Commentariis.
Ne porro hae partes sua carerent interpretatione, curavimus ut ex isto nostro Collegio integra prodiret, eam, quae deerat in tertium, justo complevit volumine, et ubique in prioribus libris, quas omisit Lychtus, quaestiones explicavit B. P. F. Joannes Ponchcs Lector primarius, vir eruditus, in Urbe notissimus. Quartum librum tribus magnis tomis interpretatus est R. P. F. Antonius Hiquaeus S. Theologiae Professor emeritus, apprime doctus, cujus virtutis et ingenii alia extant argumenta. In his Commentis non tam adhaerendum fuit nudae litterae Doctoris, neque tempus lerendum in exponendis terminis, uti quidam inutiliter fecerunt, quam explicandae erant controversiae, refellendae adversariorum objectiones, slabilienda auctoris doctrina, et ponderoso studio graviter confirmanda sacrorum Conciliorum Decretis, atque sanctorum Patrum sententiis. Ita ad votum factum, qui praelegerunt viri docti, judicarunt;sed et subscribent, qui sincere expenderint, et quanti constet hic labor, aequo velint judicio compensare.
Opus hoc non plene complevit Scotus, neque ad omnes Distinctiones adhibuit Commentarios. At discipuli justa censura reliquis viri doctissimi elucubralionibus hanc praeferentes, ut universo sodalilio commendatissimam, ita et integram voluerunt. Ex lectura itaque Parisiensi compleverunt, et quae hic deerant, illinc transtulerunt. Praeter varia additionum fragmenta, integras enumero quaestiones et distinctiones, libro primo distinct. 3. quaest. 6. connexas habes quaestiones duas, distinctionis 4. quaestionem primam, distinctionis 1G. quaestionem unicam, distinct. 17. quaest. 4. sub finem, integrae quaestionis additionem et quaestionem sextam ibidem, totam distinctionem 18. in libro 4. tres posteriores quaestiones distinctionis 49. et integram distinctionem quinquagesimam. Atque ex hac compositione seu contextum, passim citatur hoc scriptum Oxoniense sub nomine ordinationis, quia ex utraque lectura Oxoniensi et Parisiensi ordinatum, sive compactum. Frequenter etiam appellatur ordinarium, quia neglectis aliis operibus, ordinarie, et ex consuetudine hoc solum legebatur in Scholis, et opus majus, comparatum ad aliud minus Parisiense. Communiori tamen vocabulo ab Academia vel regno, appellatur scriptum Oxoniense sive opus Anglicnnum.
Porro ne quempiam lateat quid Illustrissimus Cavellus in recognitione hujus operis praestiterit, hic subnectimus ipsius Praefationem.