In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis . Quamvis ista verba secundum sensum litteralem sunt Christi loquentis ad suum Patrem, tamen secundum sensum allegoricum possunt esse verba Joannis Apostoli loquentis ad totam Trinitatem, et referentis gratias propter revelationem multiplicem sibi factam. Et commendat Trinitatem Joannes in his verbis quoad tria. Primo, quoad bonitatem quae intelligitur in nomine Patris : " Confiteor tibi, Pater. " Joan. XVI, 27 : Ipse Pater amat vos, quia vos me amasiis. Secundo, quoad ejus potentiam, cum dicit, " Domine caeli et terrae. " II Machab. xv, 4 : Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui jussit agi septimam diem, scilicet diem sabbatorum. Psal. xxiii, 8 : Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Tertio, quoad sapientiam, cum dicit: " Quoniam abscondisti haec a sapientibus, etc. " Abscondere enim scientiam et revelare pertinet ad sapientiam. De primo, Proverb. x, 14 : Sapientes abscondunt scientiam. De secundo, Daniel.II, 28. Est Deus in caelo revelans mysteria. Deus autem dicitur a eeSse"t" quod est considerare, quod pertinet ad sapientiam.
Vel, In nomine Patris intelligitur persona Patris : " Tibi, Pater. " In Domino, persona Filii : " Domine caeli, etc. " Ad Philip. II, 11 : Domitius Jesus Christus in gloria est Dei Patris. In revelatione, persona Spiritus, scilicet " revelasti ea parvulis. " I ad Corinth. ii, 10 : Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum.