Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Joannes in austeritate vitae praedicat, ac baptizat aqua : Christus vero Spiritu sancto : qui a Joanne baptizatus, cum bestiis agens in deserto, post jejunium quadraginta dierum a Satana tentatur : et Joanne tradito, praedicare incipit in Galilaea : vocatisque Simone et Andrea, Jacobo et Joanne Zebedaei, accedit Capharnaum, et reliqua Galilaeae loca, ibique praedicans curat socrum Simonis, et leprosum, quem misit ad sacerdotes, plurimosque daemoniacos ac male habentes cum magna omnium admiratione.
1. Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
2. Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum praeparabit viam tuam ante te . ''3. Vox clamantis in deserto : Parate
Viam Domini,rectas factite se- mitas ejus .
4. Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.
5. Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio , et Ierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confi tentes peccata sua.
6. Et erat Joannes vestitus pilis cameli , et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat . Et praedica-
bat ,dicens :
7. Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus . 8. Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto . 9. Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilaeae, et baptizatus est a Joanne in Jordane.
10. Et statim ascendens de aqua vidit caelos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso .''
11. Et vox facta est de caelis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui,
12. Et statim Spiritus expulit eum in desertum .
13. Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
14. Postquam autem traditus est Joan- nes , venit Jesus in Galilaeam,
praedicans evangelium regni
15. Et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : paenitemini, et credite evangelio,
16. Et praeteriens secus mare Galilaeae , vidit Simonem, et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare : erant enim piscatores.
17. Et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscato- res hominum.
18. Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
19. Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
20. Et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
21. Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
22. Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut Scribae.
23. Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo, et exclamavit ,
24. Dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
2 5. Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de ho-
26. Et discerpens eum spiritus im- mundus, et exclamans voce magna exiit ab eo.
27. Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se, dicentes : Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
28. Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galiaeae.
29. Et protinus egredientes de synagoga , venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne.
3o. Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.
31. Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32. Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes mala habentes et daemonia habentes :
33. Et erat omnis civitas congregata
ad januam.
34. Et curavit multos qui vexabantur variis languoribus : et daemonia multa ejiciebat , et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
35. Et diluculo valde surgens, egres- sus abiit in desertum locum, ibique orabat.
36. Et prosecutus est eum Simon et qui cum illo erant.
3y. Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quaerunt te.
38. Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem : ad hoc enim veni.
39. Et erat praedicans in synagogis eorum et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens.
40. Et venit ad eum leprosus deprecans eum , et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.
41. Jesus autem misertus ejus extendit manum suam, et tangens eum, ait illi : Volo, mundare.
42. Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43. Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
44. Et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua quae praecepit Moyses, in testimonium illis .
45. At ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset : et conveniebant ad eum undique.