Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et hoc est quod sequitur :
" Submiserunt grabatum. " Graba Syriace est caput, et grabatum est lectulus In quo est quies capitis : ''sicut habent infirmi pauperes. Idem est autem, Matth. IX , 2.
" Cum autem vidisset Jesus fidem Illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua. "
Hic tangitur medicinae expositio (alias, medicina Christi). Et tanguntur tria : primo enim origo medicinae ostenditur : secundo, murmuratio quorumdam contra virtutem medici oritur : et tertio, murmuratio compescitur.
Dicit igitur : " Cum vidisset, " id est, videri a turbis fecisset " Jesus fidem illorum : " quia, sicut dicitur, Infra, IX, 22 : Omnia possibilia sunt credenti, " Ait paralytico, " benigne loquendo ne deterreret. Ezechiel.XXXIV, 16 : Quod confractum fuerat alligabo.
" Fili. "
Mira benignitas simul et utilitas, ut dicit Beda, quia filium nominat quem alii abjiciebant. Matth. IX, 2 : Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua.
Et hoc est quod dicit :
" Dimittuntur tibi peccata tua. "
Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Notatur autem ex modo loquendi quod paralysis hujus ortum habuit, quia peccavit : et ideo primum oportuit purgari peccatum in anima, quam curari posset dolor in corpore: unde Glossa dicit quod quinque modis infliguntur infirmitates : quae notantur in versu :
Job probat : inclinat Paulum : sese manifestat In caeco : purgat Mariam. : punit Herodem.
Job primo ostendit probatum per tribulationem. Paulum autem quem magnitudo revelationum poterat extollere, inclinat per colaphos Satanae . In caeco autem qui sicut dicitur, Joan. IX, 3 : Neque hic peccavit neque parentes ejus, manifestat gloriam suam per factum miraculum. Et similiter in suscitatione Lazari . Mariam autem sororem Moysi quae murmuraverat contra Moysen, per lepram purgat a peccato : et tunc sanat omnes , Herodem autem punivit, ut ostenderet aeternam ejus damnationem hic in corpore. Act. xii, 23, ubi dicitur quod percussit Herodem Angelus Domini :... et consumptus a vermibus exspiravit.''
" Erant autem illic quidam de Scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:
Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimitterepeccata, nisi solus Deus ? "
Hic tangitur murmuratio quorumdam. Et tangit tria : qui videlicet, et qualiter, et quid dicentes murmuraverunt.