sig. 5. De qualitate vel quantitate furni.
sig. 8, De furno vitreariorum.
sig. 19. Aqua salis cujuslibet.
sig. 27. Quomodo fit cerussa, ei unde ?
sig. 28. Quomodo fit minium de cerussa ?
sig. 29. Quomodo fit minium de cinere plumbi ?
sig. 31. Quid sit calculatio, ei quot modis fiat ?
sig. 32. Quid sit coagulatio, ei ad quid fiat ?
sig. 34. Quid sit solutio, et quot modis fiat ?
sig. 39. Quomodo albificatur auripigmentum ?
sig. 40, Quomodo albificatur arsenicum ?
sig. 42, Ex qua substantia fiat ignis ?
sig. 43. De fixatione spirituum, caput additum.
sig. 48. Quomodo aqua distillatur duplici modo ?
sig. 49. Ad oleum distillandum.
sig. 50. Coagulatio omnium aquarum sic fit.
sig. 51. Quomodo calcinantur Sol et Luna ?
Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante aevum . Quicumque ergo diligit sapientiam, apud ipsum quaerat, et ab ipso petat, quia
ipse dat omnibus affluenter, ei non improperat . Ipse enim est altitudo, et profunditas omnis scientiae, et thesaurus totius sapientiae : quoniam ex ipso, ei in ipso, et per ipsum sunt omnia : et sine ejus voluntate nihil potest fieri: ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen,
Unde in principio mei sermonis invoco ejus auxilium, qui est fons et origo omnium bonorum, ut ipse per suam bonitatem et pietatem dignetur parvitatem scientiae mete supplere per gratiam sui Spiritus sancti, ut per meam doctrinam lumen quod in tenebris latet, manifestare valeam, et errantes ad semitam veritatis perducere: quod ipse praestare dignetur qui sedet in excelsis. Amen.
Cum in multas regiones et plurimas provincias, nec non civitates et castella causa scientiae, quae vocatur Alchimia, maximo labore perlustraverim, et a litteratis viris et sapientibus, de ipsa arte ab ipsis diligenter inquisierim, ut . ipsam plenius investigarem : et cum scripta omnia perscriberem, et in operibus ipsorum saepissime persudarem, non inveni tameo verum in his quae libri eorum affirmabant. Adspexi ergo libros contradicentium et affirmantium, et inveni eos vacuos esse ab omni profectu, et ab omni bono alienos. Inveni enim multos praedivites litteratos, Abbates, Praepositos, Canonicos, Physicos, et illit- teratos, qui pro eadem arte magnas fecerant expensas, atque labores, et tandem deficiebant, quoniam artem Investigare non valebant.
Ego vero non desperavi, quin facerem labores et expensas infinitas, vigilans, et de loco ad locum migrans omni tempore, ac meditans, sicut dicit Avicenna : " Si haec rea est, quomodo est? et si non. est, quomodo non est? " Tandem perseveravi studendo, meditando, laborando in operibus ejusdem, quousque quod quaerebam inveni, non ex mea scientia, sed ex Spiritus sancti gratia. Unde cum saperem ei intelligerem quod naturam superaret, diligentius vigilare coepi in decoctionibus et sublimationibus, solutionibus et distillationibus, cerationibus, et calcinationibus, atque coagulationibus Alchimiae, et in multis aliis laboribus, donec Inveni, esse possibilem transmutationem In Solem et Lunam, Quod multo melius est omni naturali, in omni examinatione et malleatione.
Ego vero minimus Philosophorum intendo scribere sociis et amicis meis veram artem, levem et infallibilem: ita tamen, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Unde rogo, et adjuro vos per Creatorem mundi, ut occultetis librum istum ab omnibus insipientibus. Vobis enim secretum revelabo, aliis vero secreta secretorum recludo, propter invidiam hujus nobilis scientiae. Stulti enim eam despiciunt, quod ad eam pertingere non possunt: unde exosam eam habent, nec possibilem esse credunt : ideo Invident illis qui in ea operantur, et dicunt eos esse falsarios. Caveatis ergo ne in ista operatione alicui secreta nostra reveletis. Iterum moneo, ut sitis cauti : et perseverate in operationibus, et nolite fastidium habere, scientes quod post operationem vestram magna sequetur utilitas.
sig. I.
De diversis erroribus.
Nunc autem qualiter ad tanti operis laborem accedere debeatis, in hoc meo opusculo breviter et simpliciter vos informabo. Ostendam tamen vobis primo omnes deviationes et errores, et offendicula hujus artis, in quibus multi ei fere omnes errant.
Vidi enim quosdam, qui cum magna diligentia quasdam sublimationes faciebant, ei ulterius procedere non valebant, quia fundamentum nun. habebant.
Vidi et alios bonum principium habentes, sed propior nimiam potationem, et alias vanitates, opus facere non valebant Vidi alios qui. decoctionem, distillationem et sublimationem bonam fecerunt : sed propter nimiam prolongationem operis opus reliquerunt imperfectum.
Vidi et alios qui veram artem habuerant, et diligenter operibus praefuerunt, sed in sublimationibus perdiderunt spiritus propter vasa perosa, unde et dubitaverunt, et ulterius artem non curaverunt .
Vidi et alios qui artem investigare cupientes, tempus statutum non valentes exspectare, nimis veloces fecerunt sublimationes, distillationes, et solutiones : et ideo spiritus infectos, rubiginatos inveniebant, et aquas solutas et distillatas, turbulentas : unde et etiam dubitaverunt.
Vidi quamplures . qui. eum diligentia operi insistebant, et landem deficiebant, quia res pro sublevamento non habebant. Unde versus :
Cum Latior in damno est, crescit mortalis
[egestas : Multa licet sapias, re sine, nullus eris.
Unde pauperibus non valet ars ista, quia ad minus vult habere expensas duobus annis. Et si contingat in opere errare, vel prolongare, quod non perveniat ad egestatem, ut in pluribus sum expertus.
Vidi alios qui sublimationes faciebant puras et bonas Ad quinque sublimationes : et quum plures facere non valebant, sophisticabant, et Venerem dealbabant, addentes quintam vel sextam partem Lunae, et seipsos et alios decipiebant.
Vidi alios qui spiritus sublimabant et figebant, volentes cum eis tingere Venerem vel Martem, et quum impressionem non fecerunt, neque regressionem habebant, dubitaverunt.
Vidi quoque quosdam qui spiritus fixos habebant, et ipsos cum oleo ingrediente cerabant, donec ingressionem in corpora habebant, addentes tamen aliquam partem Lunae, et ita figebant Venerem in album, quod simile erat Lunae in malleatione et examinatione, et albedine, et quod pertransivit bis aut ier examinationem, et tamen non fuit perfecta : quia Venus non fuit calcinata nec purgata a sua conrruptione. Unde dicit Aristoteles : " Non credo metalla transformari posse, nisi reducantur in primam materiam, id est in calcem per ignis adustionem : et tunc possibile est illud. "
Vidi tamen et alios sapientes, qui ad plenum spiritus et pulveres sublimabant et figebant, solutiones et distillationes ex pulveribus parabant, postea coagulabant, et postea metalla calcinabant, corpora dealbabant ad album, rubificabant ad rubeum, postea calcem reducebant in solidaui massam, et ipsa Ungebant in Solem et Lunam, qua? melius erant omni naturali in omni examinatione et malleatione.
Videns ergo tot errare, jam decrevi scribere vera et probata opera, et meliora omnium Philosophorum, in quibus laboravi., et sum expertus : nihil aliud scribam, nisi quod oculis meis vidi.