LIBELLUS DE UNITATE INTELLECTUS CONTRA AVERROEM.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

CAPUT I.

Contra eos qui dicunt, quod post separationem ex omnibus animabus non remanet nisi intellectus unus et anima una.

Quia apud nonnullos eorum qui philosophiam profitentur, dubium est de animae separatione a corpore : et si separatur, quid ex ea remaneat: et si remanere concedatur secundum intellectum, qua- liter intellectus remanens ex una anima se habeat ad intellectum remanentem ex anima alia, utrum sit idem illi, vel diversus ab eo : oportet nos de his duobus per rationes et syllogismos videre, quid sentiendum sit et tenendum. Et ideo quaecumque dicit lex nostra, non omnino praeterimus, tantum ea accipientes quae per syllogismum accipiunt demonstrationem. Quaecumque autem jam probata sunt in libris nostris de Anima, quod intellectus separatur a corpore, et de statu ejusdem post separationem, subjaceant. De his autem jam in libro de immortalitate animae sufficientes posuimus probationes, et in III de Anima , et in II de Intellectu et intelligibili '' , ubi si quis subtiliter advertat virtutem syllogismorum, puto quod, de partis intellectualis separatione nullam habebit dubitationem.

De hac igitur sola quaestione, utrum videlicet id quod remanet ex una anima, sit idem illi quod remanet ex alia, et sic idem sit quod ex omnibus remanet animabus, debemus facere disputationem.

Ad hoc autem quod bene haec disputatio intelligatur, oportet primum perfecte scire positionem eorum qui hoc dixerunt. Ad positionem enim simul et ad rem disputatio erit in hoc opere. Positio enim Philosophorum de substantiis separatis quae intellectus agentes proprie vocantur, et a quibusdam, vocantur intelligentiae, est duplex, sicut ostendimus summatim in libro undecimo primae philosophiae .

Una quidem harum positionum est, quod omnis intellectus universaliter agens in materia quae sibi subjicitur, sit substantia movens aliquod coelum, ita quod motus coeli est immediatus ac tus ejus, et coelum est ipsum instrumentum, cujus motu virtutes et formae ipsius intellectus veniunt ad materiam, et educunt ex ipsa in actum id quod est in potentia in ipsa : quia id quod est in potentia, non educitur in actum, nisi per id quod est in actu : eo quod omnis generatio est a convenienti in forma.

Et hi dicunt, quod motus est proportionalis mobili quod movet, et quod huic motui nihil accedit per substantiam, nec aliquid recedit de substantia ipsius.

Dicunt etiam isti, quod nullus est intellectus separatus qui. non sit alicujus perpetui corporis motor. Et ideo nullus est intellectus qui moveat elementa et elementata in actionem et passionem et mixturam qua moventur ab invicem, sed quod iste totus motus ad motum caoeli reducitur sicut ad causam.

Dicunt autem motum coeli esse intellectualis substantiae motum : et ideo facere omnia ad modum intellectus moventis. Et propterea in spermatibus et seminibus dicunt fieri non unum, sed diversa : quia virtus intellectus agentis quae distinctiva virtus est in spiritibus spermatum, operans est cum distinctione intellectus agentis. Et haec virtus formativa vocatur a quibusdam. A quibusdam autem vocatur intellectus propter operationis similitudinem, quia distincte multa operatur sicut intellectus. Quidam etiam vocant eam. animam, non ut animam operantem, sed dicunt eam esse animam ad modum artificis : nec tamen ex hoc sequitur quod semen sit animatum : quia intellectus artificis est in multis diversimode, et similiter anima. Est enim in corde et in manu, et in dolabro et in ligno. Nec tamen sequitur, quod manus sit animata intellectu artificis, vel. quod dolabrum sit animatum : cum tamen intellectus operans sit in omnibus illis.

Dicunt etiam isti, quod nulla est substantia separata, nisi sit movens actu et sempiterno motu : quia si aliqua esset substantia separata, non movens, illa esset frustra. Frustra autem non potest esse in natura, et praecipue in. rebus perpetuis, quae sunt uno modo semper: quia si in illis esset aliquid otiosum, sequeretur confusio in toto natura : quia tota natura causatur a substantiis primis separatis, et motus ipsarum est tamquam vita existentibus omnibus. Sed de hoc satis in prima philosophia dictum est.

Horum sententia est , quod anima nobilis quae est hominis quantum ad intellectualem ejus partem, ingreditur ab extrinsecis, et nulli aliquid habet commune, et adipiscitur seipsam in corpore. Et ideo id quod ex ea remanet post separationem, substantia est intellectualis consona substantiis separatis, et remanens in contemplatione ipsorum, sicut nos satis determinavimus in libris de statu animae post mortem, et de perfectione animae. Et ideo quoad istos nulla est quaestio ista : quia secundum istos intellectuali substantiae moventi nihil unitur per substantiam.

Et si quandoque in libris corum invenitur quod dicunt, quod anima post mortem unitur motori coeli, non refertur hoc nisi ad objectum, sicut alibi satis clare est ostensum. Et si quid est dubitationis quod remanet indiscussum, est hoc dubium secundum rem, et non secundum positionem. Quia secundum rem ipsam dubitari potest, quod differat id quod remanet ex uno homine post separationem, ab eo quod remanet ex alio.