DE APPREHENSIONE IN COMMUNI, ET DE ALIQUIBUS AD APPREHENSIONEM GENERALITER SUMPTAM PERTINENTIBUS.
1. De apprehensione ac apprehensionis modis seu diversitatibus disserens, disputationis seriem per dialogum prosecutus sum, ut ex tractandi modo legentibus fastidium magis tollatur, et studii levetur onus. Apprehensionem siquidem constat nobilissimam esse actionem. Judicare enim de rebus excellentissimum est : et hoc judicium omnes res patiun-
tur. Solius vero substantiae intellectualis interest examinare singula : ad hoc enim omnes homines naturali feruntur impetu. Immortalium quippe animis semina plantavit Deus, quae prodire conantur, quae arescunt inertia, et vigore perdito suffocantur : sed studii et doctrinae cultu elaborata , in uberes pullulant scientiae fructus, ut vera fiat apprehen-
sio, et rectum de rebus feratur judicium. Libet igitur de hac nobili actione, quae est apprehensio, conferre : sed afflatu divino opus est, magnorumque virorum auxiliis, qui in diversis locis circa hanc materiam sudarunt, exquisitas excutientes sententias : negotium enim propositum vires superat. Ideoque totius intellectualis influentiae magistram rogavi philosophiam in aethereis micantem sedibus, ad ima seipsam tamen extendentem, ut mihi edentulo lac exprimat non valenti cibum molere, ipsius ergo pedes accessi ad pudicissima anhelans ubera, fugere cupiens claritatem doctrinae ad quaestionis declarationem : indeque ejus clarum ac suave humiliter imploravi eulogium. Ipsa vero petenti placidum deflexa vultum nulli se denegare solita, licet indigno, assensum libens praebuit, et sic exorsa ait.
2. Philosophia. Quid a me discere cupis ?
Discipulus . De apprehensione , inquam, doceri desidero.
Philosophia. Quaestio profunda est et gravida, quae de suis visceribus multa efferat problemata. Sed ut aptius enucleentur, in his ordo servetur.
Discipulus. Ut placet.
Philosophia. Primo volo te intelligere an apprehensio actio sit vel passio. Die quod sentis.
Discipulus. Vellem ut in hujus alti negotii aedificio, primo jacores fundamentum, ne post multae collationis laborem opus ruinae pateat.
Philosophia. Assentio . Tene igitur, quod ad passionem reduci potest.
Discipulus. Objectionem peto si placet.
Philosophia. Ad hoc venisti. Hinc non rogata licentia, tuas aperi conceptiones cum. occurrunt.
Discipulus. Sic fiat. Dico ergo, si apprehensio est passio, a potentia sensitiva vel intellectiva apprehendente aliquid abjici fateri necesse est.
Philosophia. Si recolis, dixi, quod ad passionem reduci potest, non quod plenam passionis rationem habeat quae physica dicitur : in subjecto enim physicae passionis est contrarium , quod abjici oportet per transmutationem sive alterationis motum, cujus finis est receptio formae agentis in ipsum subjectum : potentia vero sensitiva vel intellectiva hujus substantivum non est, nisi aequivoco dictum., cum in ea non sit contrarium quod per mutationem abjici oporteat: id quod finis est tantum, scilicet receptio formae sensibilis et intellectualis agentium in illas potentias, ibi est.
3. Discipulus. Liquet quod dicis, et ulterius video alterationis motum, qui in subjecto physico fit, in tempore osse, et receptionem quae in eodem subjecto fit, et quae sola in dictis potentiis reperitur, non in tempore, sed in indivisibili temporis fieri necesse est : motum enim omnem in tempore fieri probatum est, cum temporis causa sit motus : terminus vero motus, prioris et posterioris successione carens, intra temporis rationem non includitur.
Philosophia. Recte collegisti . Vides ergo, quia illae potentiae tantum simplicis receptionis quae finis est, subjecta sunt, et non ipsius alterationis quae in passione contingit, et in eis contrarium non fit : et ideo dixi quod apprehensio passio vero non est, sed ad passionem reduci potest.
4 Discipulus. Vellem melius capere quomodo rcducitur.
PHILOSOPHIA. Intelligis alterationem.
quae in subjecto patiente contingit, motum esse physicum ?
Discipulus. Intelligo.
Philosophia. Motus autem hic est actus imperfecti existentis in potentia secundum quod est in potentia, ut docuisse me recolo : motui autem contingit esse actum ex sua substantia : sed quod imperfecti sit, hoc non est de essentia motus, sed motui accidit : et Ideo quando motus est actus, et non est imperfecti, est actus perfectus : sic autem est quando est actus potentiae sensitivae a receptione sensibilis et potentiae intellectivae a receptione intelligibilis : et haec species motus, licet alia quidem sit a motu physico, in quo aliquid contrarium abjicitur a subjecto, tamen potest dici quod unus motus ad alterum reducitur, cum quod sit imperfecti, non sit de essentia motus, sed quod actus sit tantum, qui in utroque motu invenitur. Vides etiam quod intentio formae quae ab ipsa forma elicitur, ad suam formam reducitur, cum sit secundum quamdam proportionem motus qui fit secundum intentionem, ad motum qui secundum formam fit, reducetur,
5. Discipulus. Attingo quod dicis, sed Platonis musa animum meum pulsat : non enim possibile videtur quod forma sensibilis, quae materiale quid est et inferius, agat in animam sensitivam, quae formale quid est et superius respectu ejus.
Philosophia. Non credas sensibilia in animam agere, sed in organa corporum: quae quidem organa, quia animata sunt, motus sensibilium usque ad animam provenit.
Discipulus. Si sensibilia agant in mutando organa, cur etiam anima judicando de sensibili et intelligibili in hoc agere non dicetur ?
Philosophia. Bene prosequeris conferendo. Scias, quod potentia recipiendo sensibilia et intelligibilia quodam modo ab eis patitur, ut dictum est. Potentia vero perfecta per formam sui activi existentem in ipsa, agere potest : et ideo sensus effectus in actu per formam sui sensibilis existentem in ipso, agere potest, et de proprio sensibili judicare. Similiter est de intellectu. Unde videre potes, quod primum quod occurrit in apprehensione, passio quaedam est, scilicet receptio sensibilis vel intelligibilis speciei in potentia. Sed ultimum occurrens, scilicet judicare de re per formam a re acceptam, actio est. Unde non errat qui eam dixerit passionem quamdam, aut etiam actionem.
0, Discipulus. Jam clarius video quod dicis. Verum quaedam experimenta adhuc me movent. Video enim oculos menstruatae inficere aerem et specula : et etiam oculos inspicientium et oculos basilisci ferunt venenum spargere : quod non fit nisi agendo in aerem et objecta.
Philosophia. Non est haec contra dicta : quia talis actio non est oculi in quantum sentit, sed vapor quidam resolutus ab oculo est, qui inficit, et non sensus, vel visus qui in oculo est : et vapor ille quia subtilis et acutus est, magis penetrat in corpora clara, sicut in specula, et in. oculos qui sunt quasi specula animata, quam in alia co rpora.
7. Discipulus. Conclusum esse video sensibile vel intelligibile in potentiam agere : ex alia parte video formam sensibilem quae est in materia, non relinquere proprium subjectum ut transeat ad oculum, ut in eum agat.
Philosophia. Fateor, quod forma secundum hujusmodi esse quod est extra in materia, ad oculum non transit : quia jam oculus albus esset, vel niger : sed forma illa secundum quoddam esse spirituale, scilicet secundum quod est intentio quaedam spiritualis elicita a forma materiali, sic accipitur in potentia.
Discipulus. Dic quaeso in quo differt esse spirituale formae vel intentio ab esse ejus materiali ?
Philosophia. Forma in formando materiam dat esse actu ipsi materiae et composito ex. materia et forma. Intentio vero non dat esse nec sensui, quando est in ipso, nec intellectui, quando in ipso est, sed. facit notitiam de re de qua elicitur. Et ideo accipe ulterius, quod intentio non. est pars rei, sed est species elicita a tota re, et totam rem notifi-
caris. Intentio enim colorati quae est in oculo, non tantum coloris, sed totius colorati notitiam facit : et intentio quae est imaginativa non praesenti, materia, totius imaginati, notitiam facit : et intentio quae est in intellectu, quae quidem universale est, species est totius, non partis, de toto notitiam faciens et judicium : constat autem, quod forma est pars rei. Forma iterum per generationem veram in esse educta est : sed intentio non per generationem veram, quia non. est res separata in esse, sed rei similitudo spiritualis : est tamen ibi generatio quaedam potius quam motus, quoniam sphaerice in omni parte medii in circuitu generatur, quoniam non una est numero intentio in toto medio.
8. Discipulus. Grata sunt valde mihi quae dicis. Sed vellem ut explicares quomodo differenter species vel. intentio a sensu vel. intellectu, recipitur.
Philosophia. Oportet te scire hanc intentionem gradus habere : aliquando enim forma abstrahitur a materia, sed non a praesentia materiae, nec appendiciis materiae : et hoc facit sensus tam proprius quam communis. Aliquando ulterius abstrahitur a praesentia etiam materiae : et hoc facit imaginativa potentia, quae formas sensibiles retinet, absentibus singularibus. Aliquando autem abstrahitur forma, ut dictum est, et insuper accipiuntur quaedam intentiones quae non imprimuntur sensibus, spiritualiores quam praedictae, sed non innotescunt nobis sine sensibus, sicut amicum esse et inimicum, delectabilem in convictu et affabilem, et hujusmodi, et his contraria, scilicet hunc esse filium Platonis accipimus, et aliud esse agnum et lupum : et hoc facit aestimativa. Aliquando abstrahitur a materia et ejus potentia et appendiciis materiae, id est proprietatibus subjecti formae, ut talis membrorum situs, talis aetas, et talis figura
capitis, et haec individuantia quae sic in uno reperiuntur, quod non in alio. Et abstrahitur etiam ab intentionibus sensibilium, et sola rei quidditas apprehenditur simplex, et denudata ab omnibus pradictis, et est universale quod omni contingit, non proprium huic vel illi, et ibi est tinis abstractionis formae sensibilis : et hoc facit sola intellectiva.
9. Discipulus. Plene mihi satisfecisti:
sed ulterius quaero,cum ostenderis hic intentionum receptiones quasdam esse passiones, an differenter passiones sint censenda^?
Philosophia. Non est dubium, quod multo major impassibilitas est in intellectu in receptione intelligibilium, quam in sensu in receptione sensibilium : et quanto progressus fueris , tanto est minor passibilitas in potentiis animae : quia tanto intentio magis accedit ad universalitatem quam consequitur in intellectu qui minime patitur : receptibile enim intelligibilium est sine passione et motu omnino, cum nulla dispositio praecedat ad intelligibile recipiendum , sed purae receptibilitati acquiritur receptum actu. Ad sensibile vero recipiendum quaedam materiales dispositiones praecedunt, sicut calor, vel frigus, vel hujusmodi.
10. Discipulus. Ratio tua clara est : sed jam ad aliud anhelo, intelligere cupio hujusmodi intentiones, secundum quas Et de rebus apprehensio, quid producit in esse i nam ante extractionem in potentia sunt in materiali forma : nihil autem educit se in actum : oportet ergo aliquid esse quod educat eas in actum, et det eis hujusmodi esse spirituale. Occurrit mihi ratio suadens, quod subjectum in quo recipiuntur, quia spirituale est, forte eis hujusmodi esse confert. Aliunde suadet mihi ratio, quod lumen sit quod eas faciat: quia nulla qualitas inferiorum agit per se universaliter, sed particulariter unum, et non alium : lumen igitur quod est forma coeli universaliter omnia inferiora moventis , videtur esse causa universalis actionis in intentionibus sensibilium formarum. Aliunde videtur milii quod virtus animae agat hujusmodi intentiones : sicut etiam quidam docti Antiqui dixerunt, quod virtus animae sensibilis egreditur spiritualiter, et supponit se formae sensibili, et confert ei. esse incorporeum et spirituale, quo potest effici in anima. Aperi igitur tu, rogo, tuam declarationem super haec.
Philosophia. Quaestio ista utilis est, quia ea cognita multi vitantur errores, in hac autem varia examinatione tua tibi nondum occurrit veritas quaestionis : non enim dici potest quod intentiones habeant esse spirituale ex eo quod recipiuntur in subjecto spirituali: intentiones enim movent subjectum in quo recipiuntur: subjectum autem non diversificat moventia, sed congruum est magis ut moventia diversificent subjectum : rationabilius igitur est ut intentiones spirituale esse habeant a suis moventibus quam a subjecto. Nonne vides quod intentio multo spiritualior est quam aer in quo est ? Nec iterum dici potest quod a lumine fiant intentiones : constat enim multas ex eis diffundi in tenebris : quis autem dicat lumen in tenebris fore ? nam nec ipse color eget lumine, ut de se intentionem eliciat, sed tantum propter dispositionem medii. Qui vero negat formam inferiorum universaliter non agere, non recte intelligit : quia omnis forma universaliter agit et multiplicat seipsam, et nec a forma sensibili hoc remotum est. Quod autem ex doctrina Antiquorum dicis, virtutem animae egredi et supponere se sensibilibus propter ordinem quemdam quem ad ipsa habet, ut ex eis intentiones educat, intelligi non bene potest.
11. Discipulus. Nunc exemplum quod Plato ad hoc posuit, occurrit: nam et ex oculis fascinationis virtus egreditur ab uno in alium fascinando ipsum, et a ma-
gnete (ut Antiqui aiunt) virtus in ferrum ingreditur.
Philosophia. Ab oculis fascinantis non egreditur nisi in suo vehiculo virtus , quod est spiritus, qui. saepe usque ad sensibile extendi nequit propter distantiam magnam, et praecipue in visu et odoratu quorumdam animalium : spiritus enim a corpore egressus , statim dissolvitur et acri continuatur : ergo et virtus tunc peribit. Ad illorum tamen animalium sensus veniunt intentiones . Antiquorum exemplum non approbo : non enim dico a magnete virtutem emitti, sed in tracto ferro generari: et virtus generata facit moveri ferrum ad magnetem tanquam ad locum suae formae, in quo complementum accipit illius virtutis quae in ferro ipso generata est. Id autem quod primo proposuisti te in dubitationem cogens, nihil videlicet in potentia existens seipsum in actum educere posse, si de potentia causae, materialis intelligis, verum esse assentio : de potentia vero causae formalis et efficientis inficior : intentio enim a re agente tantum secundum formam generatur.
12. Discipulus. Nonne interitio quid spirituale est ? quomodo ergo a forma materiali educi potest ? nam hujusmodi forma ex elementis fit, quae nequeunt in ipsa intentionem causare.
Philosophia. Forma quae est in re, cum agit per qualitates materiae in qua est, agit materialiter : cum vero per se solam agit, immaterialiter agit, quia ipsa est essentia per seipsam, et sic intentionem vel esse spirituale educere potest.
Discipulus. Haec omnia valde consona sunt rationi. Sed. obsecro ut tuam super hoc sententiam apertius edisseras.
Philosophia . Cogitasti moventia vel agentia intentiones in esse spirituale extrinsecus esse: ego autem intrinsecus esse cogito, sicut in hac ultima responsione mea animadvertere potuisti : si enim color et odor et hujusmodi alia sensibilia per se sunt, per proprias essentias causa sunt sensibilitatis et sensus facti secundum actum. Scire enim debes quod omnis forma per hoc quod ipsa essentia simplex est, sui ipsius multiplicativa est, et sic multiplicat suam intentionem, quae spiritualis similitudo est rei : et ideo forma sensibilis multiplicat se in esse spirituali : et ad hoc sibi sufficit, quoniam omnis forma in propria et sibi essentiali actione sibi sufficit. Sic ergo universaliter collige quod forma duplex habet esse. Unum simplex quod est spirituale per extractionem, et hoc fit a simplici agente quod est forma rei multiplicantis seipsam per intentiones. Alterum vero esse habet non simplex, sed materiale in re in qua est, et hoc fit ab agente composito, quod educit eam de materia per generationem.
13. Discipulus. Cogitatio mea quae mihi congrua videbatur, jam mihi sine ratione videtur esse. Sed ex responsione tua dubitatio suborta est. Si forma sensibilis per se multiplicari potest, et in sensu fieri, ut asseris, cur etiam phantasma non efficit seipsum in intellectu possibili, sed requirit movens extrinsecum, scilicet intellectum quem dicimus agentem ?
Philosophia. Video quod capis quae audis, sed animadverte quod non est simile. Phantasma enim ex se nequit elicere esse intellectuale, quod multo est simplicius, quia extra terminos continui.et temporis est, quam sit ipsum phantasma : et ideo indiget motore ad hujusmodi esse eliciendum : sed forma sensibilis per se agens nihil supra se confert quando confert esse intentionale, quod intra continuum et tempus includitur.
14. Discipulus. Non est qui possit tuae rationi contradicere: verum quia in fundamento tuae opinionis quam non attigerani, paulo ante dixisti quod color et odor et hujusmodi per se sensibilia sunt, vellem quod haec aperias mihi clarius.
Philosophia. Intellige quod est quoddam sensibile per se et primo : et quoddam sensibile per se, sed non. primo : et quoddam est sensibile non per se nec primo, sed per accidens. Sensibile primo modo dictum est sensibile primum cujuslibet sensus, ut color est visus et caetera hujusmodi. Quod quidem dico sentiri per se : quia subjectum est causa praedicati : sicut enim dicitur homo per se risibilis, cum ejus natura sit causa risibilitatis : sic dicitur color per se sensibilis, quia coloris essentia est causa sensibilitatis, et quaelibet forma est causa suae propriae et sibi essentialis actionis : et hoc est dicere per se. Sensibile vero secundo modo dictum, est sensibile commune quod per se intentionem suam imprimit in sensu, sed non primo, sed conjunctam sensibili primo : forma enim sensibilis est situalis : et ideo color percipitur ab oculo cum quantitate quae est magnitudo, quae omnis sensatae formae est subjectum : et etiam cum his percipiuntur quae essentialiter quantitati vel magnitudini sunt annexa : magnitudo enim cum sit terminus naturalis corporis, et terminata quantitas sit figura, oportet figuram, ut trigonum , vel hujusmodi , esse sensibile commune : et quia cognoscimus numerum divisione continui, et continuo est essentiale dividi, ideo etiam oportet numerum esse sensibile commune. Magnitudo vero non tantum dividitur per essentiam, sed etiam per motum : quia motus non habet ante et post nisi per ante et post in magnitudine : ideo oportet motum esse sensibile commune : et ultimo inter ea oportet quietem esse, quae est motus privatio. Adhuc attende quod haec dicuntur sensibilia communia, quia quodlibet eorum a pluribus sensibus percipitur, non quod quodlibet ab omnibus apprehendatur: magnitudo enim et figura solo visu et tactu percipiuntur : alia vero tria omnibus communia sunt. Sensibile per accidens est, quod primam essentiam non imprimit in sensu nec primo, nec secundo, sed tamen cum sensibili proprio
et communi accipitur, et non sine aestimatione et cogitatione, sicut sunt interitiones, de quibus supra feci mentionem, ut quod hoc nigrum est amicum, et hoc
fulvum pilosum est lupus , et hujusmodi.