PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

PROLOGUS.

A. Sunt quaedam vitia, quae frequenter virtutum speciem praetendunt,ut cum vere sint vitia, credantur esse virtutes. Sicut severitas putatur esse justitia : amaritudo mentis dicitur maturitas : jucunda loquacitas dicitur affabilitas : dissolutio creditur spiritualis mentis laetitia I pigritia sive inordinata tristitia judicatur morum gravitas : tepor seu torpor creditur discretio : ornatus superfluus creditur munditia : superabundantia in victu et familia vocatur honestas : prodigalitas dicitur liberalitas : avaritia creditur providentia : pertinacia judicatur constantia: dolositas vocatur prudentia : hypocrisis dicitur sanctitas : incuratus in agendis dicitur mansuetus : curiosus dicitur circumspectus : vanigloriosus dicitur honestus ; praesumptio dicitur spes : carnalis amor judicatur charitas : protervus accusator vel corrector, dicitur zelator justitiae: dissimulans dicitur patieris : pusillanimus ad corrrigendum dicitur benignus, mansuetus, vel pacificus : et sic de similibus, Sicut autem falsis denariis nihil emitur bonis sic, nec falsis virtutibus regnum caelorum comparatur.

B. Sunt etiam quaedam virtutes naturales, quasi naturaliter hominibus inhaerentes : sicut naturalis humilitas, benignitas, modestia, largitas, misericordia, patientia. His similiter, atque similibus, nemo meretur praemium aeternum sive

regnum Dei, sed solis virtutibus gratuitis.

C. Sunt etiam quaedam virtutes sig. ratuitae, quas insipientes judicant esse vitia. Sicut justitia judicatur esse severitas : maturitas vocatur apud eos mentis amaritudo : providentia dicitur avaritia : constantia dicitur pertinacia : et sic de omnibus supradictis. Sic etiam, quod fit per humilitatem, dicitur fieri per vanam gloriam. Quod fit per sanctitatem, fieri dicunt per hypocrisim vel apparentiam. Quod fit zelo justitiae, fieri dicunt zelo vindictae. Quod fit ex charitate, fieri dicunt ex rancore vel odio. Quod fit per spiritualem dilectionem, fieri dicunt propter carnalem amorem. Quod fit pura intentione, fieri dicunt pro temporali consolatione, Et sic de aliis.

1). Cum autem difficile sit discernere inter vitium et virtutem, cumque gradus sint in virtutibus singulis, quae primo ex mera Dei liberalitate animae infunduntur, infusae radicantur et augentur, auctae perficiuntur : perfectissime intuendum est quae sint animae virtutes verae atque perfectae, quibus solis sig. ratus efficitur homo apud Deum,

Et primo de charitate, quae est mater et ornamentum omnium virtutum.