CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Accipe, benigne Lector, rationem villicationis nostrae; in hoc magno difficiliqueopere diu multumque elaboravimus, ut scriptum Oxoniense Doctoris Subtilis ab infinitis, quibus hactenus scatebat, mendis, expurgatum, Scholiis, Doctorum citaiionibus, notis marginalibus, indicibus variis et selectis, aliisque multis illustratum, in lucem prodiret. Ordinem, modum, caialogumque a nobis praestitorum, ob oculos describimus, tuumque benevolum de omnibus expectamus judicium.
In primis ante quamlibet distinctionem ponitur eadem distinctio ex Magistro Senlentiarum, nec absque causa. Primo, quia sic voluit ipse Scotus, ut testantur variae editiones antiquae. Secundo, idem fecerunt S. Thomas, Albertus Magnus, S. Bonaventura, Richardus a Media Villa, aliique gravissimi commentatores Magistri, in quorum scriptis semper praeponitur textus Magistri. Tertio, quia Scotus passim se remittit ad litteram Magistri, dicens : habetur in littera. Quarto, quia cum Magistri littera scateat selectissimis auctoritalibus, tam Sacrae Scripturae quam Sanctorum Patrum, Scotus multoties novas auctoritates non addit, sed praeallegatis Magistri auctoritatibus contentus. firmissimas ipse addens rationes, excellentem et divinam quemdam conficit mixtionem, solidam et perfectam Theologiam, nulli hactenus scriptae secundam, sed omnibus subtilitate et rationum acumine sublimiorem. Propter haec et alia, Scoti distinctionibus, Magistri littera necesse est praefigatur, quae inconsiderate in recentioribus editionibus est omissa; licet enim Scotus ipse novas saepe citet auctoritates, id tantum facit ubi Magistro vidit deesse efficaces, alioquin ubi auctoritates a Magistro collectae sunt validiores, nullas adducit, sed rationes tantummodo subtilissimas excogitat, auctoritatibus tamen Magistri innixas, ita ut si auctoritates subtrahantur, rationes illae(alioquin subtilissimae) non Theologicae, sed Metaphysicales potius appareant.
Praeterea, ubi olim divisus fuit Magistri textus per quaestiones Scoti, id praestamus sine divisione, ponendo ad marginem initialem quaestionis, majusculis denotata illa, textus Magistri capita, ad quae spectat subsequens quaestio ; ubi autem textus Magistri dividi hoc modo non solebat, nihil hujusmodi notamus. Advertendum tamen est, Magistrum non semper citare ipsa Sanctorum Patrum verba, sed plerumque tantum sensum, aliquando etiam omissis aliquot lineis, aut verbis, dissita verba prioribus connectendo, ideoque, ut Patrum Sententiae a Magistri verbis discernantur, eas semicirculis inclusimus.
Quaestioni cuilibet ea loca praemittuntur, in quibus de eadem re Doctores alii celebrores antiqui tractant, maxime Alexander Alensis, D. Thomas. D. Bonaventura, Henricus, Richardus a Media Villa, etc. quibus saepius addimus alios, sed praecipuos tam antiquos quam modernos Scholasticos, ut sine labore occurrat lectori, quo recurrendum sit, si aliorum opiniones de eadem re scire desideret, quod plurimis gratissimum et utile fore non dubitabimus.
Restituuntur loca quamplurima in editionibus ultimis depravata, quae translatione, appositione vel ademptione unius aut plurium verborum, nullum vel contrarium auctori sensum reddebant. Nonnunquam integrae clausulae antea omissae sunt restitutae, et aliae superfluae, a quibusdam additae, nunc omnino delentur, ita ut in primo lib. 400 ad minus loca sint restituta, ex antiquissimis et correctioribus exemplaribus impressis, necnon ex vetustissimo Codice manuscripto, quem ad hunc finem nobis suppeditavit Monasterium S. Martini hujus Universitatis Lovaniensis. De castigatione vero punctuationum et orthographiae, non est quod dicam, cum editiones ipsae testentur, tot propemodum fuisse hujusmodi mendas, quot lineas, eaque de causa existimo plurimos a Scoti lectione aversos, quia mendosa punctuatio impediebat sensum, et longe reddebat obscuriorem.
Delevimus insuper additiones multas, quarum nonnullae videbantur ininlelligibiles, aliae malam doctrinam continebant, ut illa lib. 2. d. 20. dicens personam sub forma mulieris mortuam, resurrecturam in forma viri ; illas vero, quae aliquid acuminis habent, aut doctrinae, non rejecimus, sed suis locis diverso charactere impressas reliquimus, ne aliquando librariorum incuria irrepant in textum, prout de facto irrepserunt multae, omissione manus et asterisci, quibus discernebantur a textu. Unde Scotus frequenter impugnatur et reprehenditur a nonnullis, additiones pro ejus textu sumentibus ; nec si etiam omissa non fuissent praedicta signa, ideo discernerentur additiones a littera, quia quid ista significent in recentioribus editionibus non indicatur. Adde etiam haec signa saepius poni (maxime libro primo) ubi nulla est additio, et hinc plurima incommoda orta, quibus hac editione exactissime occurritur.
In initio quaestionum, et passim in marginalibus, loca alia citantur, quibus Scotus de eadem re tractat in sua Logica, Physica, Metaphysica et Theologia, ut lectori statim innotescat quid legendum sit ad pleniorem ejus materiae notitiam habendam ex ipso Scoto, utque omnibus appareat Scoticae doctrinae consequentia, immutabilitas et constantia. Distribuimus etiam textum (claritatis causa) et correximus passim distributionem recentiorum editionum, in quibus frequenter versiculus aut paragraphus inchoatur, existente sensu textus praecedentis adhuc imperfecto.
Quia Scotus (maxime in prolixis quaestionibus) plures aliorum Doctorum sententias adducit, nunc hanc, nunc illam, mutato saepe ordine impugnans, multi quasi fastidientes ab ejus cessant lectione, cum non satis constet iis, qui in ejus lectione parum sunt versati, quam ex allatis sententiis impugnet, vel quando suam aut aliorum sententiam proferat, quando disputet aut resolvat, quia utitur verbo dicitur, respondetur, sed communiter aliorum nomine propter haec, summaria aliqua seu scholia ejus litterae diverso charactere inseruimus, clara et dilucida, quibus mens Doctoris, et intentum, breviter ac prima facie omnibus innotescat. His etiam scholiis ita Scoti textus in partes (servato tamen suo ordine) est distributus, ut in paragraphos et articulos videatur esse divisus ; ut sicut Scotus omnibus ante hac habitus fuit subtilior, ita cum sua subtilitate, deinceps caeteris omnibus Sententiariis scriptoribus clarior evadat; et quandocumque breviter, et paucis fieri potuit, rationes singulas textus in scholiis ita breviter posuimus, ut iis solis lectis, epilogum et summam totius textus usque ad sequens scholium brevissime et lucide conspicias, in quo, ut plus desudavimus, ita et lectoris desiderio satisfecisse non dubitamus. Addimus de nostro in iisdem scholiis multa ad Doctoris mentem facilius percipiendam, et ab impugnatoribus defendendam, eamque secum concordandum, plurimum conducentia ; idque maxime curavimus in difficilioribus opinionibus, et ubi a non intelligentibus, ejus doctrina traducitur, citantes saepius pro sententiae ejus confirmatione, alios celebriores Doctores et Sanctos, et breviter aperientes modum solvendi objectiones adversariorum ; nonnulla, fateor, difficiliora intacta pertransivi, sed hoc ideo, quia paucis vix aliquid ad rem dici potuit, nec enim Commentatorem, sed scholiasten agere decrevi ; alii confratres, quibus plus est ingenii et etii, commentarios parant, quos brevi spero in lucem mittendos, et scholae Theologorum gratissimos.
Omnes auctoritates Scripturae sacrae, Conciliorum, Patrum, Philosophi et Commentatoris in Scoti littera citatas, diverso charactere imprimi curavimus, et ubi ratio dubitandi de praemissis occurrebat, ex propriis fontibus veritatem deprompsimus, quod cedet in operis splendorem.
Mauritius noster, doctissimus ac fidelissimus Scoti discipulus, duplici vinculo, professionis videlicet et nationis, (uterque quippe et Hibernus, et Religionis Seraphicae) ad id adstrictus, in Scoti operibus casligandis multum elaboravit, et citationes multas marginales apposuit, cujus tamen castigationes jamdudum, plurimum (maxime quoad additiones) sunt vitiatae, quas secutae sunt recentes editiones Venetae, nihil corrigentes, sed infinitas mendas cum nonnullis puerilibus marginalibus addentes, quibus deletis, alia subslituimus, in quibus quidquid substantiae habet textus, statim lector offendet, ut vel invitus ad legendum vitetur.
Apposuimus numeros oiarginales, tum ut prima facie locus ex Scoto allegandus occurrat, qui antea ob prolixitatem quaestionum, magno labore conquisitus, non nisi difficulter inveniebatur, cum, ut deinceps accommodemus indices omni formae, magnae vel parvae, qua libuerit opus imprimere. Litteras vero, quibus olim distribuebatur Scoti textus, omisimus, quia tantum in antiquis quibusdam editionibus habebantur, et cum tanta discordia, ut ubi una editio habebat B, alia habebat D, etc. ita ut nec duas editiones in litterarum collocatione concordes reperire potuerimus, et in aliis novis, multisque antiquis erant omnino omissae, quarum loco nunc numeros substituimus, qui ad allegandum sunt commodiores.
Postremo locupletissimos indices in Scoto semper desideratos dabimus, quorum primus erit locorum sacrae Scripturae; secundus Distinctionum et quaestionum : tertius rerum omnium notabilium totius operis ; quartus praecipuarum controversiarum fidei, quas Doctor tractat.
Quia vero in tot vitiis et mendis corrigendis, humana industria, moraliter impossibile fuit, etiamsi castigatoris et correctoris lyncei fuissent oculi, quia aliqua limam effugerent ; horum fugitivorum, seu luendarum non correctarum, quae paucae sunt et minoris momenti, catalogum, paginarum ordine servato, quotquot ad totum opus spectant, post ultimum indicem collocavimus. Vale, benigne Lector, et si quid omissum est, quod ad majorem operis splendorem et illustrationem faceret, charitate admone, et prima post hanc editione, per Dei gratiam supplebitur.
APPROBATIONES.
Ex mandato Reverendissimi Patris Fratris Joannis Baptistae a Campanea Ministri Generalis totius Ordinis Minorum legimus Commentarios Reverendi Patris Fratris Joannis Poncii, hujus Collegii sacrae Theologiae Lectoris primarii in varias quaestiones primi, secundi, tertii Sententiarum Joannis Duns Scoti, Doctoris Subtilis, atque in septem ultimas Distinctiones tertii, quas non explicuit Reverendissimus Pater Franciscus Lychetus olim Generalis Minister totius Ordinis, in quibus nihil contra rectos mores aut fidei regulas reperimus, quinimo copiam eruditionis et veritatis clare et solide adsertae congrua documenta, et lectoribus maxime utilia atque digna, quae in lucem edantur. In quorum fidem his subscripsimus. In Collegio sancti Isidori die 9. Decembris 1637.
Fr. Thadaeus Dalaeus, Guardianus S. Isidori, et S. Theol. Lector. Fr. Antonius Hiquaeus, S. Theologiae Lector emeritus. Fr. Patritius Brenanus, S. Theologiae Lector.
Ex commissione Reverendissimi P. Magistri sacri Palatii vidi attente Supplementum Commentariorum Lycheti supra primum librum Scoti in Sententias, elaboratum ab admodum R. P. Fr. Joanne Poncio S. Theologiae Lectore in Conventu Romano S. Isidori ex Seraphico Ordine, in quo subtilitatem Magistri clara methodo exornat, et soliditate doctrinae claritatem firmat. Omnia Scoto Subtilissimo consonant, nihil fidei dissonum, et in nullo Lycheto inferiorem se demonstrat. Propterea dignum luce judico, hac die decimasexta mensis Decembris, anno 1636.
Fr. Joannes Gonzales de Leon, Magister et Minervae Regens.
IMPIUM A TUR. Fr. Nicolaus RICCARDIUS, S. Palatii Apostolici Magister.
SUPER PRIMUM LIBRUM MAGISTRI SENTENTIARUM QUAESTIONES EXACTISSIMAE