IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum)
De Verbo Incarnato. Cum venit igitur plenitudo temporis, ut ait Apostolus, misit Deus Filium suum, factum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut in adoptionem filiorum Dei reciperemur. Tempus autem plenitudinis dicitur tempus gratiae, quod ab adventu Salvatoris exordium sumpsit. Hoc est tempus miserendi, et annus benignitatis, in quo yratia et veritas per Jesum Christum facta est ;gratia, quia per charitatem impletur quod in Lege praecipiebatur ; veritas, quia per Christi adventum exhibetur atque perficitur humanae redemptionis sponsio facta ab antiquo. " Filii ergo missio est ipsa incarnatio. " Eo enim missus est, quod in forma hominis mundo visibilis apparuit, de quo supra sufficienter dictum est.
Quare Filius carnem assumpsit, non Pater vel Spiritus sanctus. Diligenter vero est annotandum, quare Filius, non Pater vel Spiritus sanctus, est incarnatus. Solus namque Filius hominem assumpsit. Quod utique ordine congruo atque alto Dei sapientia fecit consilio, ut Deus, qui in sapientia sua mundum condiderat, secundum illud : Omnia in sapientia fecisti Domine, in eadem quae in coelis sunt et quae in terris restauraret. Haec est mulier evangelica, quae accendit lucernam et drachmam decimam, quae perdita fuerat, reperit, Sapientia, scilicet Patris, quae testam humanae infirmitatis lumine suae divinitatis accendit perditumque hominem reparavit, nomine Regis et imagine insignitum. Ideo etiam Filius missus est, et non Pater, quia congruentius milli debebat qui est ab alio, quam qui est a nullo ; Filius autem a Patre est, Pater vero a nullo est. Ut enim ait Augustinus in libro de Trinitate : " Non enim habet de quo sit. Sicut ergo Pater genuit, Filius: genitus est, ita congrue Pater misit, Filius missus est. Ab illo enim convenienter mittitur Dei Verbum, cujus est verbum. Ab illo mittitur, de quo natum est. Mittitur quod genitum est. Pater vero, qui misit, a nullo est. " Ideoque Pater missus non est, ne, si mitteretur, ab alio esse putaretur. Missus est ergo primo Filius qui a solo Patre est ; deinde etiam Spiritus sanctus, qui est a Patre et Filio. Sed Filius solus in carne missus est, non Spiritus sanctus, sicut nec Pater. Quod ideo factum est, ut qui erat in divinitate Dei Filius in humanitate fieret hominis filius. Non Pater vel Spiritus sanctus carnem induit, ne alius in divinitate esset Filius, alius in humanitate, et ne idem esset Pater et Filius, si Deus Pater de homine nasceretur. Unde Gennadius in Ecclesiasticis dogmatibus :" Non Pater carnem assumpsit neque Spiritus sanctus, sed Filius tantum,ut qui erat in divinitate Dei Filius, ipse fleret in homine hominis filius, ne filii nomen ad alterum transiret, qui non esset aeterna nativitate filius, Dei ergo Filius hominis factus est filius, natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturae ex homine hominis filius, ut veritas geniti non adoptione, non appellatione. sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet, et esset verus Deus et verus homo unus filius. Non ergo duos Christos neque duos filios, sed Deum et hominem . unum filium, quem propterea et unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit, non confusis naturis neque immixtis, sicut Timotheani volunt, sed societate unitatis. " Ecce habes, quare Filius, non Pater vel Spiritus sanctus, carnem assumpserit.
Utrum Pater vel Spiritus sanctus potuerit incarnari vel possit.
Si vero quaeritur, utrum Pater vel Spiritus sanctus incarnari potuerit, vel etiam modo possit, sane responderi potest, et potuisse olim et posse nunc carnem sumere et hominem fieri tam Patrem quam Spiritum sanctum. Sicut enim Filius homo factus est, ita Pater vel Spiritus sanctus potuit et potest.
An Filius, qui tantum carnem accepit, aliquid fecerit, quod nun Pater rel Spiritus sanctus.
Sed forte aliqui dicent : Cum indivisa sint opera Trinitatis, si Filius carnem assumpsit, tunc Pater et Spiritus saucius quia, si Filius carnem assumpsit, nec hoc fecit Pater vel Spiritus sanctus, non omne quod facit Filius, facit Pater et Spiritus sanctus ; at omnia simul Pater et Filius et amborum Spiritus pariter et concorditer operantur. Ad quod dicimus, quia nihil operatur Filius sine Patre et Spiritu sancto, sed una est horum trium operatio indivisa et indissimilis ; et tamen Filius, non Pater vel Spiritus sanctus, carnem assumpsit. Ipsam tamen carnis assumptionem Trinitas operata est, sicut Augustinus dicit in lib. de fide ad Petrum : " Reconciliati sumus per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum deitatem. Trinitas enim nos sibi reconciliavit, per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. " Trinitas igitur carnis assumptionem fecit, sed Verbo, non Patri vel Spiritui sancto. Si enim Pater sibi, et Filius sibi, vel Pater Filio, et Filius Patri carnis assumptionem operatus esset, jam non eadem operatio esset utriusque, sed divisa. Sed sicut inseparabilis et indivisa est unitas substantiae trium, ut ait Augustinus in lib. de Trin. ita et operatio ; " non tamen eamdem Trinitatem natam de Virgine, crucifixam et sepultam Catholici tractatores docuerunt, sed lantummodo Filium : nec eamdem Trinitatem in specie columbae descendisse super Jesum, sed tantum Spiritum sanctum nec eamdem dixisse de coelo : Tu es Filius meus, . sed tantum Patris vocem fuisse ad Filium factam, quamvis Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut inseparabiles sunt, ita et inseparabiliter operentur. Haec et mea fides est, quoniam haec est catholica fides. " Licet igitur solus Filius carnem assumpserit, ipsam tamen incarnationem cum Patre et Spiritu sancto operatus est.
(Finis textus Magistri.)
Postquam Magister in primo libro determinavit de Deo, quantum ad rationem suae naturalis perfectionis, ut generare et spirare ; et in secundo libro determinavit de ipso inquantum ejus perfectio relucet in operibus creationis ; in hoc tertio determinat de Deo inquantum ejus perfectio relucet in operibus restaurationis. Et circa primam distinctionem hujus tertii quaeruntur quinque : Primo, utrum possibile fuerit naturam humanam uniri Verbo in unitate suppositi. Secundo, utrum tres personae possint assumere eamdem naturam numero. Tertio, utrum una persona possit assumere plures naturas. Quarto, utrum suppositum creatum possit sustentificare hypostatice aliam naturam creatam. Quinto, utrum formalis ratio terminandi istam unionem sit proprietas relativa.